| III | |
| Haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae, | 4.3.1 |
| cum totiens absis, si potes esse meus. | |
| si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit, | |
| haec erit e lacrimis facta litura meis: | |
| aut si qua incerto fallet te littera tractu, | 5 |
| signa meae dextrae iam morientis erunt. | |
| te modo viderunt intentos Bactra per arcus, | |
| te modo munito Persicus hostis equo, | |
| hibernique Getae, pictoque Britannia curru, | |
| tunsus et Eoa decolor Indus aqua. | 10 |
| haecne marita fides et pacta haec praemia nuptae, | |
| cum rudis urgenti bracchia victa dedi? | |
| quae mihi deductae fax omen praetulit, illa | |
| traxit ab everso lumina nigra rogo; | |
| et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis | 15 |
| vitta datast: nupsi non comitante deo. | |
| omnibus heu portis pendent mea noxia vota: | |
| texitur haec castris quarta lacerna tuis. | |
| occidat, immerita qui carpsit ab arbore vallum | |
| et struxit querulas rauca per ossa tubas, | 20 |
| dignior obliquo funem qui torqueat Ocno, | |
| aeternusque tuam pascat, aselle, famem! | |
| dic mihi, num teneros urit lorica lacertos? | |
| num gravis imbellis atterit hasta manus? | |
| haec noceant potius, quam dentibus ulla puella | 25 |
| det mihi plorandas per tua colla notas! | |
| diceris et macie vultum tenuasse: sed opto | |
| e desiderio sit color iste meo. | |
| at mihi cum noctes induxit vesper amaras, | |
| si qua relicta iacent, osculor arma tua; | 30 |
| tum queror in toto non sidere pallia lecto, | |
| lucis et auctores non dare carmen aves. | |
| Craugidos et catulae vox est mihi grata querentis: | 55 |
| illa tui partem vindicat una toro. | |
| noctibus hibernis castrensia pensa laboro | 33 |
| et Tyria in chlamydas vellera secta suo; | |
| et disco, qua parte fluat vincendus Araxes, | 35 |
| quot sine aqua Parthus milia currat equus; | |
| cogor et e tabula pictos ediscere mundos, | |
| qualis et haec docti sit positura dei, | |
| quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu, | |
| ventus in Italiam qui bene vela ferat. | 40 |
| assidet una soror, curis et pallida nutrix | |
| peierat hiberni temporis esse moras. | |
| felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla | |
| et texit galea barbara molle caput. | |
| Romanis utinam patuissent castra puellis! | 45 |
| essem militiae sarcina fida tuae, | |
| nec me tardarent Scythiae iuga, cum Pater altas | |
| astrictam in glaciem frigore vertit aquas. | |
| omnis amor magnus, sed adempto coniuge maior: | |
| hanc Venus, ut vivat, ventilat ipsa facem. | 50 |
| nam mihi quo Poenis nunc purpura fulgeat ostris | |
| crystallusque meas ornet aquosa manus? | |
| omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis | |
| vix aperit clausos una puella Lares. | |
| flore sacella tego, verbenis compita velo, | 57 |
| et crepat ad veteres herba Sabina focos. | |
| sive in finitimo gemuit stans noctua tigno, | |
| seu voluit tangi parca lucerna mero, | 60 |
| illa dies hornis caedem denuntiat agnis, | |
| succinctique calent ad nova lucra popae. | |
| ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris, | |
| raptave odorato carbasa lina duci, | |
| plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae, | 65 |
| subdolus et versis increpat arcus equis! | |
| sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis | |
| pura triumphantis hasta sequatur equos) | |
| incorrupta mei conserva foedera lecti! | |
| hac ego te sola lege redisse velim: | 70 |
| armaque cum tulero portae votiva Capenae, | |
| subscribam salvo grata puella viro. |