| V | |
| Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, | 4.5.1 |
| et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim; | |
| nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor | |
| turpia ieiuno terreat ossa sono! | |
| docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem, | 5 |
| concordique toro pessima semper avis, | |
| Penelopen quoque neglecto rumore mariti | |
| nubere lascivo cogeret Antinoo. | |
| illa velit, poterit magnes non ducere ferrum, | |
| et volucris nidis esse noverca suis. | 10 |
| quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas, | |
| stantia currenti diluerentur aqua: | |
| audax cantatae leges imponere lunae | |
| et sua nocturno fallere terga lupo, | |
| posset ut intentos astu caecare maritos, | 15 |
| cornicum immeritas eruit ungue genas; | |
| consuluitque striges nostro de sanguine, et in me | |
| hippomanes fetae semina legit equae. | |
| exercebat opus tenebris, ceu blatta papyron | |
| suffossamque forat sedula talpa viam: | 20 |
| 'chrysolithus si te Eoa iuvat aurea ripa, | |
| et quae sub Tyria concha superbit aqua, | |
| Eurypylisve placet Coae textura Minervae, | |
| sectaque ab Attalicis putria signa toris, | |
| seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae, | 25 |
| murreaque in Parthis pocula cocta focis: | |
| sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant, | |
| frange et damnosae iura pudicitiae! | |
| in mores te verte viri: si cantica iactat, | 45 |
| i comes et voces ebria iunge tuas. | |
| si tibi forte comas vexaverit, utilis ira: | 31 |
| post modo mercata pace premendus erit. | |
| denique ubi amplexu Venerem promiseris empto, | |
| fac simules puros Isidos esse dies. | |
| ingerat Apriles Hyale tibi, tundat Omichle | 35 |
| natalem Maiis Idibus esse tuum. | |
| supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra | |
| quidlibet: has artes si pavet ille, tenes! | |
| semper habe morsus circa tua colla recentis, | |
| dentibus alterius quos putet esse datos. | 40 |
| nec te Medeae delectent probra sequacis | |
| (nempe tulit fastus ausa rogare prior), | |
| sed potius mundi Thais pretiosa Menandri, | |
| cum ferit astutos comica moecha Getas. | |
| et simulare virum pretium facit: utere causis! | 29 |
| maior dilata nocte recurret amor. | 30 |
| ianitor ad dantis vigilet: si pulsat inanis, | 47 |
| surdus in obductam somniet usque seram. | |
| nec tibi displiceat miles non factus amori, | |
| nauta nec attrita si ferat aera manu, | 50 |
| aut quorum titulus per barbara colla pependit, | |
| cretati medio cum saluere foro. | |
| aurum spectato, non quae manus afferat aurum! | |
| versibus auditis quid nisi verba feres? | |
| qui versus, Coae dederit nec munera vestis, | 57 |
| istius tibi sit surda sine aere lyra. | |
| dum vernat sanguis, dum rugis integer annus, | |
| utere, ne quid cras libet ab ore dies! | 60 |
| vidi ego odorati victura rosaria Paesti | |
| sub matutino cocta iacere Noto.' | |
| his animum nostrae dum versat Acanthis amicae, | |
| per tenuem ossa mihi sunt numerata cutem. | |
| sed cape torquatae, Venus o regina, columbae | 65 |
| ob meritum ante tuos guttura secta focos. | |
| vidi ego rugoso tussim concrescere collo, | |
| sputaque per dentes ire cruenta cavos, | |
| atque animam in tegetes putrem exspirare paternas: | |
| horruit algenti pergula curva foco. | 70 |
| exsequiae fuerunt rari furtiva capilli | |
| vincula et immundo pallida mitra situ, | |
| et canis, in nostros nimis experrecta dolores, | |
| cum fallenda meo pollice clatra forent. | |
| sit tumulus lenae curto vetus amphora collo: | 75 |
| urgeat hunc supra vis, caprifice, tua. | |
| quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis, | |
| mixtaque cum saxis addite verba mala! |