Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vostri fecere, 31.6.1
uti contra iniurias armati eatis. nihil vi, nihil seces-
sione opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites
eant. occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, 7.1
in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post
C. Gracchi et C. Fulvi caedem item vostri ordinis multi
mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non
lex, verum lubido eorum finem fecit. sed sane fuerit regni 8.1
paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine
civium ulcisci nequitur, iure factum sit. superioribus 9.1
annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et
populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes
eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse.
tamen haec talia facinora inpune suscepisse parum 5
habuere, itaque postremo leges, maiestas vostra, divina
et humana omnia hostibus tradita sunt. neque eos qui ea 10.1
fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra
magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos
ostentantes; proinde quasi ea honori, non praedae ha-
beant. servi aere parati iniusta imperia dominorum non 11.1
perferunt; vos, Quirites, in imperio nati aequo animo
servitutem toleratis? at qui sunt ii, qui rem publicam 12.1
occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus,
immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi,
quibus fides decus pietas, postremo honesta atque in-
honesta omnia quaestui sunt. pars eorum occidisse tri- 13.1
bunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem
in vos fecisse pro munimento habent. ita quam quisque 14.1
pessume fecit, tam maxume tutus est. metum ab scelere
suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem
cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. sed 15.1
haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. quod si 16.1
tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad domi-
nationem adcensi sunt, profecto neque res publica sicuti
nunc vastaretur et beneficia vostra penes optumos, non
audacissumos forent. maiores vostri parandi iuris et 17.1
maiestatis constituendae gratia bis per secessionem ar-
mati Aventinum occupavere; vos pro libertate, quam ab
illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo
vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam 5
omnino non paravisse.