| Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum at- | 89.4.1 |
| que valens nomine Capsa, quoius conditor Hercules | |
| Libys memorabatur. eius cives apud Iugurtham inmu- | |
| nes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti | |
| advorsum hostis non moenibus modo et armis atque | 5 |
| viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. nam | 5.1 |
| praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egen- | |
| tia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium | |
| ferarum inopia cibi acrior. ad hoc natura serpentium | |
| ipsa perniciosa siti magis quam alia re adcenditur. eius | 6.1 |
| potiundi Marium maxuma cupido invaserat, quom prop- | |
| ter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus | |
| oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimili- | |
| ter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non | 5 |
| longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una | |
| modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia | |
| utebantur. id ibique et in omni Africa, quae procul a | 7.1 |
| mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Nu- | |
| midae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et | |
| neque salem neque alia inritamenta gulae quaerebant: | |
| cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini | 8.1 |
| neque luxuriae erat. igitur consul omnibus exploratis, | 90.1.1 |
| credo dis fretus—nam contra tantas difficultates con- | |
| silio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti | |
| inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis | |
| quam arvo student et, quodcumque natum fuerat, iussu | 5 |
| regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et | |
| frugum vacuos ea tempestate, nam aestatis extremum | |
| erat—, tamen pro rei copia satis providenter exornat. | |
| pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, | 2.1 |
| equitibus auxiliariis agundum adtribuit, A. Manlium | |
| legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, | |
| ubi stipendium et conmeatum locaverat, ire iubet dicit- | |
| que se praedabundum post paucos dies eodem venturum. | 5 |
| sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain. cete- | 3.1 |
| rum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item | 91.1.1 |
| turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti | |
| fierent, curabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris | |
| omnibus parare quae mox usui forent. denique sexto die, | |
| quom ad flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta. | 5 |
| ibi castris levi munimento positis milites cibum capere | 2.1 |
| atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos | |
| esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque | |
| et iumenta onerare. dein postquam tempus visum, castris | 3.1 |
| egreditur, noctemque totam itinere facto consedit; idem | |
| proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum | |
| pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius | |
| duum milium intervallo, ibique quam occultissume pot- | 5 |
| est cum omnibus copiis opperitur. sed ubi dies coepit | 4.1 |
| et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, | |
| repente omnem equitatum et cum iis velocissumos pedi- | |
| tes cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet; | |
| deinde ipse intentus propere sequi neque milites prae- | 5 |
| dari sinere. quae postquam oppidani cognovere, res tre- | 5.1 |
| pidae, metus ingens, malum inprovisum, ad hoc pars | |
| civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti | |
| deditionem facerent. ceterum oppidum incensum, Numi- | 6.1 |
| dae puberes interfecti, alii omnes venundati, praeda mili- | |
| tibus divisa. id facinus contra ius belli non avaritia ne- | 7.1 |
| que scelere consulis admissum, sed quia locus Iugur- | |
| thae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum | |
| mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coer- | |
| citum. | 5 |