Sed quoniam Cn. Pompeius aut animi pravitate 2.3.1.1
aut quia nihil eo maluit quod tibi obesset ita lapsus
est, ut hostibus tela in manus iaceret, quibus ille rebus
rem publicam conturbavit, eisdem tibi restituendum
est. primum omnium summam potestatem moderandi 2.1
de vectigalibus sumptibus iudiciis senatoribus paucis
tradidit, plebem Romanam, quoius antea summa po-
testas erat, ne aequeis quidem legibus in servitute reli-
quit. iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tra- 3.1
dita sunt, tamen idem illi factiosi regunt, dant ad-
imunt quae lubet, innocentis circumveniunt, suos ad
honorem extollunt. non facinus, non probrum aut fla- 4.1
gitium obstat, quo minus magistratus capiant. quos
commodum est trahunt rapiunt; postremo tanquam urbe
capta libidine ac licentia sua pro legibus utuntur. ac 5.1
me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam
victoriam more suo per servitium exercerent. sed ho- 6.1
mines inertissimi, quorum omnis vis virtusque in
lingua sita est, forte atque alterius socordia domina-
tionem oblatam insolentes agitant. nam quae seditio aut 7.1
dissensio civilis tot tam inlustris familias ab stirpe
evertit? aut quorum unquam in victoria animus tam
praeceps tamque inmoderatus fuit?