L. Sulla, cui om- 2.4.1.1
nia in victoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio
hostium partis suas muniri intellegebat, tamen paucis
interfectis ceteros beneficio quam metu retinere maluit.
at hercule M. Catoni L. Domitio ceterisque eiusdem 2.1
factionis quadraginta senatores, multi praeterea cum
spe bona adulescentes sicutei hostiae mactati sunt,
quom interea inportunissima genera hominum tot mise-
rorum civium sanguine satiari nequierunt: non orbi 5
liberi, non parentes exacta aetate, non luctus gemitus
virorum mulierum immanem eorum animum inflexit,
quein acerbius in dies male faciundo ac dicundo di-
gnitate alios alios civitate eversum irent. nam quid 3.1
ego de te dicam? cuius contumeliam homines ignavis-
simi vita sua commutare volunt, si liceat. neque illis
tantae voluptati est, tametsi insperantibus accidit, do-
minatio quanto maerori tua dignitas: quein optatius 5
habent ex tua calamitate periculum libertatis facere,
quam per te populi Romani imperium maximum ex
magno fieri. quo magis tibi etiam atque etiam animo 4.1
prospiciendum est, quonam modo rem stabilias com-
muniasque. mihi quidem quae mens suppetit eloqui non 5.1
dubitabo. ceterum tuei erit ingenii probare, quae vera
atque utilia factu putes.