Nunc quoniam, sicut mihi videor, de plebe reno-
|
2.10.1.1
|
vanda conrigendaque satis disserui, de senatu quae
|
|
tibi agenda videntur, dicam. postquam mihi aetas in-
|
2.1
|
geniumque adolevit, haud ferme armis atque equis cor-
|
|
pus exercui, sed animum in litteris agitavi: quod na-
|
|
tura firmius erat, id in laboribus habui. atque ego in
|
3.1
|
ea vita multa legendo atque audiendo ita comperi, om-
|
|
nia regna, item civitates et nationes usque eo prospe-
|
|
rum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia
|
|
valuerunt: ubicumque gratia timor voluptas ea corru-
|
5
|
pere, post paulo inminutae opes, deinde ademptum im-
|
|
perium, postremo servitus imposita est. equidem ego
|
4.1
|
sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua civi-
|
|
tate amplior inlustriorque locus quam aliis est, ei
|
|
magnam curam esse rei publicae. nam ceteris salva
|
5.1
|
urbe tantum modo libertas tuta est: qui per virtutem
|
|
sibi divitias decus honorem pepererunt, ubi paulum
|
|
inclinata res publica agitari coepit, multipliciter ani-
|
|
mus curis atque laboribus fatigatur: aut gloriam aut
|
5
|
libertatem aut rem familiarem defensat, omnibus locis
|
|
adest festinat, quanto in secundis rebus florentior fuit,
|
|
tanto in adversis asperius magisque anxie agitat. igi-
|
6.1
|
tur ubi plebs senatui sicuti corpus animo oboedit
|
|
eiusque consulta exsequitur, patres consilio valere
|
|
decet, populo supervacuanea est calliditas. itaque
|
7.1
|
maiores nostri, cum bellis asperrumis premerentur,
|
|
equis viris pecunia amissa, numquam defessi sunt
|
|
armati de imperio certare. non inopia aerarii, non vis
|
|
hostium, non adversa res ingentem eorum animum
|
5
|
subegit, quin, quae virtute ceperant, simul cum anima
|
|
retinerent. atque ea magis fortibus consiliis quam
|
8.1
|
bonis proeliis patrata sunt. quippe apud illos una res
|
|
publica erat, ei omnes consulebant, factio contra hostis
|
|
parabatur, corpus atque ingenium patriae, non suae
|
|
quisque potentiae exercitabat. at hoc tempore contra
|
9.1
|
ea homines nobiles, quorum animos socordia atque
|
|
ignavia invasit, ignarei laboris hostium militiae domi
|
|
factione instructi per superbiam cunctis gentibus
|
|
moderantur.
|
5
|