| IV | |
| Sic mihi servitium video dominamque paratam: | 2.4.1 |
| Iam mihi, libertas illa paterna, vale, | |
| Servitium sed triste datur, teneorque catenis, | |
| Et numquam misero vincla remittit Amor, | |
| Et seu quid merui seu quid peccavimus, urit. | 5 |
| Uror, io, remove, saeva puella, faces. | |
| O ego ne possim tales sentire dolores, | |
| Quam mallem in gelidis montibus esse lapis, | |
| Stare vel insanis cautes obnoxia ventis, | |
| Naufraga quam vasti tunderet unda maris! | 10 |
| Nunc et amara dies et noctis amarior umbra est, | |
| Omnia nunc tristi tempora felle madent. | |
| Nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo: | |
| Illa cava pretium flagitat usque manu. | |
| Ite procul, Musae, si non prodestis amanti: | 15 |
| Non ego vos, ut sint bella canenda, colo, | |
| Nec refero Solisque vias et qualis, ubi orbem | |
| Conplevit, versis Luna recurrit equis. | |
| Ad dominam faciles aditus per carmina quaero: | |
| Ite procul, Musae, si nihil ista valent. | 20 |
| At mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, | |
| Ne iaceam clausam flebilis ante domum, | |
| Aut rapiam suspensa sacris insignia fanis, | |
| Sed Venus ante alios est violanda mihi. | |
| Illa malum facinus suadet dominamque rapacem | 25 |
| Dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus. | |
| O pereat, quicumque legit viridesque smaragdos | |
| Et niveam Tyrio murice tingit ovem. | |
| Hic dat avaritiae causas et Coa puellis | |
| Vestis et e Rubro lucida concha mari. | 30 |
| Haec fecere malas: hinc clavim ianua sensit, | |
| Et coepit custos liminis esse canis. | |
| Sed pretium si grande feras, custodia victa est, | |
| Nec prohibent claves, et canis ipse tacet. | |
| Heu quicumque dedit formam caelestis avarae, | 35 |
| Quale bonum multis adtulit ille malis! | |
| Hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa | |
| Fecit ut infamis hic deus esset Amor. | |
| At tibi, quae pretio victos excludis amantes, | |
| Eripiant partas ventus et ignis opes; | 40 |
| Quin tua tum iuvenes spectent incendia laeti, | |
| Nec quisquam flammae sedulus addat aquam. | |
| Seu veniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus, | |
| Nec qui det maestas munus in exequias. | |
| At bona quae nec avara fuit, centum licet annos | 45 |
| Vixerit, ardentem flebitur ante rogum, | |
| Atque aliquis senior veteres veneratus amores | |
| Annua constructo serta dabit tumulo | |
| Et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas, | |
| Terraque securae sit super ossa levis.' | 50 |
| Vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi vera? | |
| Illius est nobis lege colendus Amor. | |
| Quin etiam sedes iubeat si vendere avitas, | |
| Ite sub imperium sub titulumque, Lares. | |
| Quicquid habet Circe, quicquid Medea veneni, | 55 |
| Quicquid et herbarum Thessala terra gerit, | |
| Et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, | |
| Hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, | |
| Si modo me placido videat Nemesis mea voltu, | |
| Mille alias herbas misceat illa, bibam. | 60 |