| VI | |
| Semper, ut inducar, blandos offers mihi voltus, | 1.6.1 |
| Post tamen es misero tristis et asper, Amor. | |
| Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna est | |
| Insidias homini conposuisse deum? | |
| Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim | 5 |
| Nescio quem tacita callida nocte fovet. | |
| Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est: | |
| Sic etiam de me pernegat usque viro. | |
| Ipse miser docui, quo posset ludere pacto | |
| Custodes: heu heu nunc premor arte mea, | 10 |
| Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, | |
| Cardine nunc tacito vertere posse fores. | |
| Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret, | |
| Quem facit inpresso mutua dente venus. | |
| At tu, fallacis coniunx incaute puellae, | 15 |
| Me quoque servato, peccet ut illa nihil. | |
| Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, | |
| Neve cubet laxo pectus aperta sinu, | |
| Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem | |
| Ne trahat et mensae ducat in orbe notas. | 20 |
| Exibit quam saepe, time, seu visere dicet | |
| Sacra Bonae maribus non adeunda Deae. | |
| At mihi si credas, illam sequar unus ad aras; | |
| Tunc mihi non oculis sit timuisse meis. | |
| Saepe, velut gemmas eius signumque probarem, | 25 |
| Per causam memini me tetigisse manum; | |
| Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam | |
| Sobria subposita pocula victor aqua. | |
| Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti, | |
| Iussit Amor: contra quis ferat arma deos? | 30 |
| Ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit, | |
| Instabat tota cui tua nocte canis. | |
| Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis | |
| Servare, frustra clavis inest foribus. | |
| Te tenet, absentes alios suspirat amores | 35 |
| Et simulat subito condoluisse caput. | |
| At mihi servandam credas: non saeva recuso | |
| Verbera, detrecto non ego vincla pedum. | |
| Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, | |
| Et fluit effuso cui toga laxa sinu, | 40 |
| Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, | |
| Stet procul aut alia †stet procul† ante via. | |
| Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos | |
| Est mihi divino vaticinata sono. | |
| Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem | 45 |
| Flammam, non amens verbera torta timet; | |
| Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos | |
| Sanguineque effuso spargit inulta deam, | |
| Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, | |
| Et canit eventus, quos dea magna monet: | 50 |
| 'Parcite, quam custodit Amor, violare puellam, | |
| Ne pigeat magno post didicisse malo. | |
| Adtigerit, labentur opes, ut volnere nostro | |
| Sanguis, ut hic ventis diripiturque cinis.' | |
| Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas; | 55 |
| Si tamen admittas, sit precor illa levis. | |
| Non ego te propter parco tibi, sed tua mater | |
| Me movet atque iras aurea vincit anus. | |
| Haec mihi te adducit tenebris multoque timore | |
| Coniungit nostras clam taciturna manus, | 60 |
| Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque | |
| Cognoscit strepitus me veniente pedum. | |
| Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, | |
| Sit modo fas, annos contribuisse velim. | |
| Te semper natamque tuam te propter amabo: | 65 |
| Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos. | |
| Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos | |
| Impediat crines nec stola longa pedes. | |
| Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam | |
| Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, | 70 |
| Et siquid peccasse putet, ducarque capillis | |
| Inmerito pronas proripiarque vias. | |
| Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste | |
| Si furor, optarim non habuisse manus; | |
| Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli, | 75 |
| Mutuus absenti te mihi servet amor. | |
| At, quae fida fuit nulli, post victa senecta | |
| Ducit inops tremula stamina torta manu | |
| Firmaque conductis adnectit licia telis | |
| Tractaque de niveo vellere ducta putat. | 80 |
| Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae | |
| Conmemorant merito tot mala ferre senem, | |
| Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo | |
| Spectat et, infidis quam sit acerba, monet. | |
| Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia, amoris | 85 |
| Exemplum cana simus uterque coma. |