| quae manu facta sunt dicam, de victu, de vestitu, de instrumento | 5.105.1 |
| et si quid aliud videbitur his aptum. de victu antiquissima puls; haec | |
| appellata vel quod ita Graeci vel ab eo unde scribit Apollodorus, | |
| quod ita sonet cum aqua<e> ferventi insipitur. | |
| panis, quod primo figura faciebant, ut mulieres in lanificio, panus; postea- | 5 |
| quam ei figuras facere instituerunt alias, a pane et faciendo panificium | |
| c<o>eptum dici. hinc panarium, ubi id servabant, sicut granarium, ubi | |
| granum frumenti condebant: unde id dictum, nisi ab eo quod Graeci id | |
| †κρόκην? a quo a Graecis quoque †granum dictum in quo ea quae | |
| conduntur. hordeum ab <h>orrido. triticum, quod tritum e spicis. | 106.1 |
| far a faciendo, quod in pistrino fit. milium a graeco: nam id μελίνη. | |
| libum, quod ut libaretur, priusquam essetur, erat coctum. testuacium, | |
| quod in testu caldo coquebatur, ut etiam nunc Matralibus id faciunt | |
| matronae. circuli, quod mixta farina et caseo et aqua circuitum aequa- | 5 |
| biliter fundebant. hos quidam qui magis incondite faciebant vocabant | 107.1 |
| lixulas et similixulas vocabulo sabino: itaque †frequentia Sabinis. a | |
| globo farinae dilatato, item in oleo cocti, dicti [a globo] globi. crustu- | |
| lum a crusta pultis, cuius ea, quod ut corium et uritur, crusta dicta. | |
| cetera fere opera a vocabulis graecis sumpta, ut thrion et placenta. | 5 |
| quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum, ut Plautus; | 108.1 |
| hinc pulmentarium dictum: hoc primum debuit pasto- | |
| ribus. caseus a coacto lacte ut co<a>xeus dictus; dein posteaquam | |
| desierunt esse contenti his quae suapte natura ferebat sine igne, in | |
| quo erant poma, quae minus cruda esse poterant decoquebant in olla. | 5 |
| ab olla olera dicta, quorum †a gerere cruda olera. e quis ad coquen- | |
| dum quod e terra eru<itu>r[e], ruapa, unde rapa. olea ab el<a>ea; | |
| olea grandis orchitis, quod eam Attici †orchen mora. hinc ad pecudis | 109.1 |
| carnem perventum est. †suilla, sic ab <a>liis generibus cognominata. | |
| hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti c<o>episse natura | |
| docet. dictum assum, quod id ab igni assudescit: uuidum enim | |
| quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudan- | 5 |
| dum assum destillat calore[m], et ut crudum nimium habet humoris, | |
| sic excoctum parum habet suci. elixum e liquore aquae dictum et | |
| ex iure, quod iucundum magis conditione. succidia ab suibus c<a>e- | 110.1 |
| dendis: nam id pecus primum occidere coeperunt domini et ut ser- | |
| varent sallere. tegus suis ab eo quod eo tegitur. perna a pede. | |
| sueris a nomine eius. offula ab offa, minima suere. insicia ab eo | |
| quod insecta caro, ut in carmine Saliorum est, quod in | 5 |
| extis dicitur nunc prosectum. murtatum a murta, quod †eo ad large | |
| fartis. quod fartum intestinum crassundiis, Lucan<ic>am dicunt, quod | 111.1 |
| milites a Lucanis didicerint, ut quod Faleriis Faliscum ventrem. fundo- | |
| lum a fundo, quod †ut reliquae partes, sed ex una parte sola apertum; | |
| ab hoc Graecos puto τυφλὸν ἔντερον appellasse. ab eadem fartura far- | |
| cimina <in> extis appellata, †a quo, in eo quod tenuissimum intestinum | 5 |
| fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius: 'neque | |
| dispendi[i] facit hilum.' quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, | |
| ab eo quod ut in capite apex, apexabo dicta. tertium fartum est | |
| longavo, quod longius quam duo illa. augmentum, quod ex immolata | 112.1 |
| hostia desectum in iecore in por<ric>iendo a<u>gendi causa. magmen- | |
| tum a magis, quod ad religionem magis pertinet: itaque propter hoc | |
| <mag>mentaria fana constituta locis certis quo id imponeretur. mattea | |
| ab eo quod ea graece ματτύη. item Graecis singillatim †heę·ovum | 5 |
| bulbum. |