aedificia nominata a parte ut multa. ab aedibus et faciendo
|
5.141.1
|
maxime aedificium. et oppidum ab opi dictum, quod munitur opis
|
|
causa ubi sint et quod opus est ad vitam gerendam ubi habeant tuto.
|
|
oppida quod operi muniebant, moenia. quo moenitius esset quod ex-
|
|
aggerabant, aggeres dicti, et qui aggerem contineret, moerus. quod
|
5
|
muniendi causa portabatur, munus, quod sepiebant oppidum eo moe-
|
|
nere, moerus. eius summa pinnae ab his quas insigniti milites in
|
142.1
|
galeis habere solent et in gladiatoribus Samnites. turres a torvis,
|
|
quod eae proiciunt ante alios. qua viam relinquebant in muro, qua in
|
|
oppidum portarent, portas. oppida condebant in Latio Etrusco ritu
|
143.1
|
multi, id est iunctis bobus, tauro et vacca, interiore aratro circum-
|
|
agebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut fossa
|
|
et muro essent muniti. terram unde exculpserant, fossam vocabant et
|
|
introrsum iactam murum. post ea qui fiebat orbis, urbis principium;
|
5
|
qui quod erat post murum, postmoerium dictum, †eiusque auspicia
|
|
urbana finiuntur. cippi pomeri stant et circum Ariciam et circ[o]um
|
|
Romam. quare et oppida quae prius erant circumducta aratro ab orbe
|
|
et urvo urb[s]es[t]; ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis
|
|
scribuntur urbis, quod item conditae ut Roma, et ideo coloniae et
|
10
|
urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur. oppidum quod pri-
|
144.1
|
mum conditum in Latio stirpis Romanae, Lavinium: nam ibi dii penates
|
|
nostri. hoc a Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lavinia, appella-
|
|
tu<m>. hinc post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id
|
|
ab sue alba nominatum. haec e navi Aeneae cum fu<g>isset Lavinium,
|
5
|
triginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis
|
|
triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba
|
|
Longa dicta. hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma.
|
|
in oppido vici a via, quod [d]ex <u>traque parte viae sunt aedificia.
|
145.1
|
fundu[l]la[e] a fundo, quod exitum non habe<n>t ac pervium non est.
|
|
angiportum, si id angustum, ab agendo et portu. quo conferrent suas
|
|
controversias et quae venderentur vellent quo ferrent, forum appellarunt.
|
|
ubi quid generatim, additum ab eo cognomen, ut forum bovarium,
|
146.1
|
forum olitorium: hoc erat antiquum macellum, ubi olerum copia; ea
|
|
loca etiam nunc Lacedaemonii vocant macellum, sed Iones [h]ostia
|
|
<h>ortorum macellotas <h>ortorum et castelli †macelli. secundum
|
|
Tiberim ad †Iunium forum piscarium vocant: ideo ait Plautus
|
5
|
'apud piscarium'. ubi variae res ad corneta forum cuppe-
|
|
dinis a fastidio, quod multi forum cu[p]pidinis a cupiditate.
|
|
haec omnia posteaquam contracta in unum locum quae ad
|
147.1
|
victum pertinebant et aedificatus locus, appellatum macellum, ut qui-
|
|
dam scribunt, quod ibi fuerit <h>ortus, alii quod ibi
|
|
domus fuerit, cui cognomen fuit Macellus, quae ibi publice sit diruta,
|
|
e qua aedificatum hoc quod vocetur ab eo macellum. in foro lacum
|
148.1
|
Curtium a Curtio dictum constat, et de eo triceps historia: nam et
|
|
Procilius non idem prodidit quod Piso nec quod is Cornelius †Stilo
|
|
secutus. a Procilio relatum in eo loco de-
|
|
hisse terram et id ex s. c. ad aruspices relatum esse; responsum deum
|
5
|
†Manio postilionem postulare, id est civem fortissimum eo dem[m]itti.
|
|
tum quendam Curtium virum fortem armatum ascendisse in equum et
|
|
a Concordia versum cum equo †eum praecipitatum; eo facto locum
|
|
coisse atque eius corpus divinitus humasse ac reliquisse genti suae
|
|
monumentum. Piso in annalibus scribit sa-
|
149.1
|
bino bello, quod fuit Romulo et Tatio, virum fortissimum Mettium
|
|
Curtium Sabinum, cum Romulus cum suis ex superiore parte im-
|
|
pressionem fecisset, [Curtium] in locum palustrem, qui tum fuit in
|
|
foro antequam cloacae sunt factae, secessisse atque ad suos in Capi-
|
5
|
tolium recepisse; ab eo lacum invenisse nomen. Cornelius et Lu[c]tatius
|
150.1
|
scribunt eum locum esse fulguri-
|
|
tum et ex s. c. septum esse: id quod factum est a Curtio consule, cui
|
|
M. Genucius fuit collega, Curtium appellatum. arx ab arcendo, quod
|
151.1
|
is locus munitissimus urbis, a quo facillime possit hostis prohiberi.
|
|
carcer a coercendo, quod exire prohibentur. in hoc pars quae sub
|
|
terra Tullianum, ideo quod additum a Tullio rege. quod Syracusis,
|
|
ubi de causa custodiuntur, vocantur latomiae, †et de lautumia transla-
|
5
|
tum, quod hic quoque in eo loco lapidicinae fuerunt. [in eo] lau-
|
152.1
|
retum ab eo quod ibi sepultus est Tatius rex, qui ab Laurentibus
|
|
interfectus est, <aut> ab silva laurea, quod ea ibi excisa et aedifica-
|
|
tus vicus, ut inter sacram viam et macellum editum corneta, quae
|
|
abscisae loco reliquerunt nomen, ut esculetum ab esculo dictum et
|
5
|
fagutal a fago, unde etiam Iovis fagutalis, quod ibi sacellum. armi-
|
153.1
|
lustrium ab ambitu lustri: locus idem * * * circus Mecinus dictus, quod
|
|
circum spectaculis aedificatus ubi ludi fiunt, et quod ibi circum metas
|
|
fertur pompa et equi currunt. itaque dictum in Cornicula
|
|
militis adventu, quem circumeunt ludentes: 'quid cessamus
|
5
|
ludos facere? circus noster ecce adest'. in circo primum unde mit-
|
|
tuntur equi, nunc dicuntur carceres, Naevius oppidum appellat. carceres
|
|
dicti, quod coercuntur equi, ne inde exeant antequam magistratus
|
|
signum misit. quod a<d> muri speciem pinnis turribusque carceres
|
|
olim fuerunt, scripsit poeta: 'dictator ubi currum
|
10
|
insidit, pervehitur usque ad oppidum'. intumus circus ad Murciae
|
154.1
|
vocatur, ut Procilius aiebat, ab urceis, quod is locus esset
|
|
inter figulos; alii dicunt a murteto declinatum, quod
|
|
ibi id fuerit; cuius vestigium manet, quod ibi est sacellum etiam nunc
|
|
Murteae Veneris. item simili de causa circus Flaminius dicitur, qui
|
5
|
circum aedificatus est Flaminium campum, et quod ibi quoque ludis
|
|
Tauriis equi circum metas currunt. comitium ab eo quod coibant eo
|
155.1
|
comitiis curiatis et litium causa[e]. curiae duorum generum: nam et
|
|
ubi curarent sacerdotes res divinas, ut curiae veteres, et ubi senatus
|
|
humanas, ut curia Hostilia, quod primus aedificavit Hostilius rex.
|
|
ante hanc rostra; cuius id vocabulum, ex hostibus capta fixa sunt
|
5
|
rostra; sub dextra huius a comitio locus substructus, ubi nationum
|
|
subsisterent legati qui ad senatum essent missi; is graecostasis ap-
|
|
pellatus a parte, ut multa. senaculum supra graecostasim, ubi aedis
|
156.1
|
Concordiae et basilica Opimia; senaculum vocatum, ubi senatus aut
|
|
ubi seniores consisterent, dictum ut γερουσία apud Graecos. lautolae
|
|
ab lavando, quod ibi ad Ianum geminum aquae caldae fuerunt. ab his
|
|
palus fuit in minore Velabro, a quo, quod ibi vehebantur lintribus,
|
5
|
velabrum, ut illud maius de quo supra dictum est. Aequi-
|
157.1
|
melium, quod a<e>quata Meli domus publice, quod regnum occupare
|
|
voluit is. locus ad busta Gallica, quod Roma recuperata Gallorum
|
|
ossa qui possederunt urbem ibi coacervata ac consepta. locus qui vo-
|
|
catur doliola ad cluacam maxumam, ubi non licet despuere, a doliolis
|
5
|
sub terra. eorum duae traditae historiae, quod alii inesse aiunt ossa
|
|
cadaverum, alii Numae Pompilii religiosa quaedam post mortem eius
|
|
infossa. argiletum sunt qui scripserunt ab †Argola
|
|
seu quod is huc venerit ibique sit sepultus, alii ab argilla, quod ibi
|
|
id genus terrae sit. clivos Public<i>us ab aedilibus plebei Publicis
|
158.1
|
qui eum publice aedificarunt. simili de causa Pullius et Cosconius,
|
|
quod ab his viocuris dicuntur aedificati. clivus proximus a Flora
|
|
susus versus Capitolium vetus, quod ibi sacellum Iovis Iunonis Mi-
|
|
nervae, et id antiquius quam aedis quae in Capitolio facta. Esquiliis
|
159.1
|
vicus Africus, quod ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custo-
|
|
diti. vicus Ciprius a cipro, quod ibi Sabini cives additi consederunt,
|
|
qui a bono omine id appellarunt: nam ciprum sabine bonum. prope
|
|
hunc vicus sceleratus, dictus a Tullia Tarquini Superbi uxore, quod
|
5
|
ibi cum iaceret pater occisus, supra eum carpentum mulio ut in-
|
|
igeret iussit.
|
|