loqui ab loco dictum, quod qui primo dicitur iam fari[t] voca- 6.56.1
bula et reliqua verba dicit ante quam suo quisque loco ea dicere
potest. hunc C<h>rysippus negat loqui, sed ut loqui:
quare ut imago hominis non sit homo, sic in corvis, cornicibus, pueris
primitus incipientibus fari verba non esse verba, quod non loqu[eb]an- 5
tur. igitur is loquitur, qui suo loco quodque verbum sciens ponit, et
†istum prolocutum, quom in animo quod habuit extulit loquendo.
hinc dicuntur eloquium ac reloqui in fanis Sabinis, e cella dei qui 57.1
eloquuntur. hinc dictus loquax, qui nimium loqueretur; hinc eloquens,
qui copiose loquitur; hinc colloquium, cum veniunt in unum locum
loquendi causa; hinc adlocutum mulieres ire aiunt, cum eunt ad ali-
quam locutum consolandi causa; hinc quidam loquelam dixerunt ver- 5
bum quod in loquendo efferimus. concinne loqui dictum a concinere,
ubi inter se conveniunt partes ita <ut> inter se †condeant aliud alii. 58.1
pronuntiare dictum <a pro> et nuntiare; pro idem valet quod ante, ut
in hoc: proludit. ideo actores pronuntiare dicuntur, quod in proscenio
enuntiant poeta cogitante, quod maxime tum [id] dicitur proprie,
novam fabulam cum agunt. nuntius enim est a <n>ovis rebus nomi- 5
natus, quod a verbo graeco potest declinatum; ab eo itaque Neapolis
illorum Novapolis ab antiquis vocitata nostris. a quo etiam extremum 59.1
novissimum quoque dici coeptum volgo, quod mea memoria ut Aelius
sic senes aliquot, nimium novum verbum quod esset,
vitabant; cuius origo, ut a vetere vetust<i>us ac veterrimum, sic ab
novo declinatum novissimum, quod extremum. sic ab eadem origine 5
novitas et novicius et novalis in agro et 'sub novis' dicta pars in
foro aedificiorum, quod vocabulum ei pervetustum, ut novae viae, quae
via iam diu vetus. ab eo quoque potest dictum nominare, quod res 60.1
novae in usum quom[odo] additae erant, quibus ea<s> novissent, no-
mina ponebant. ab eo nuncupare, quod tunc <pro> civitate vota nova
suscipiuntur. nuncupare nominare valere apparet in legibus, ubi
'nuncupatae pecuniae' sunt scriptae; item in choro in quo est: 5
'Aenea! quis est qui meum nomen nuncupat?' item in
Med[i]o: 'quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti
nomine?' dico originem habet graecam, quod Graeci δεικνύω. hinc 61.1
Ennius: 'dico qui hunc dicare'; hinc iudicare, quod tunc
ius dicatur; hinc iudex, quod iudicat accepta potestate, id est quibus-
dam verbis dicendo finit: sic enim aedis sacra a magistratu pontifice
prae<e>unte dicendo dedicatur. hinc, ab dicando, indicium; hinc illa 5
indicit illum, indixit funus, prodixit diem, addixit iudicium; hinc ap-
pellatum dictum in mi[ni]mo ac dictiosus; hinc in manipulis castrensi-
bus †ducibus; hinc dictata in ludo; hinc dictator magister populi,
quod is a consule debet dici; hinc antiqua illa <ad>dici numo et dicis
causa et addictus. si dico quid <ne>scienti, quod [d]ei quod ignoravit 62.1
trado, hinc doceo declinatum vel quod cum docemus [ut] dicimus vel
quod qui docentur inducuntur in id quod docentur. ab eo quod scit
ducere qui est dux aut ductor; <hinc doctor> qui ita inducit, ut do-
ceat. ab †docendo docere disciplina discere litteris commutatis paucis. 5
ab eodem principio documenta, quae exempla docendi causa dicuntur.
disputatio et computatio e[t] propositione putandi, quod valet purum 63.1
facere; ideo antiqui purum putum appellarunt; ideo putator, quod
arbores puras facit; ideo ratio putari dicitur, in qua summa fit pura:
sic is sermo in quo pure disponuntur verba, ne sit confusus atque ut
diluceat, dicitur disputare. quod dicimus disserit item translati<ci>o 64.1
aeque ex agris verbo: nam ut olitor disserit in areas sui cuiusque
generis res, sic in oratione qui facit, disertus. sermo, opinor, est a
serie, unde serta; etiam in vestimento sartum, quod comprehensum:
sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi <o>ratio 5
cum altero coniuncta. sic conserere manu dicimur cum hoste; sic 'ex
iure manu<m> consertum' vocare; hinc adserere manum in libertatem
cum prendimus; sic augures dicunt 'si mihi auctor †est
verbi nam manum asserere dicit consortes'; hinc etiam, a[d] quo ipsi 65.1
consortes, sors; hinc etiam sortes, quod in his iuncta tempora cum
hominibus ac rebus; ab his sortilegi; ab hoc pecunia quae in faenore
sors est, impendium quod inter se iungit. legere dictum, quod legun- 66.1
tur ab oculis litterae; ideo etiam legati, quod <ut> publice mittantur
leguntur. item ab legendo leguli, qui oleam aut qui uvas legunt; hinc
legumina in frugibus variis; etiam leges, quae lectae et ad populum
latae quas observet. hinc legitima et collegae, qui una lecti, et qui 5
in eorum locum suppositi, sublecti; additi allecti et collecta, quae ex
pluribus locis in unum lecta. ab legendo ligna quoque, quod ea
caduca legebantur in agro quibus in focum uterentur. indidem ab
legendo legio et diligens et dilectus.