video a vi[su]: qui<n>que enim sensuum maximus in oculis: nam 6.80.1
cum sensus nullus quod abest mille passus sentire possit, oculorum
sensus vis usque pervenit ad stellas. hinc visenda, vigilant, †vigilium,
invident, †et atti cum illud '†oblivio lavet qui incidit invidendum'.
a quo etiam violavit virginem pro vit<i>avit dicebant; aeque eadem 5
modestia potius cum muliere fuisse quam concubuisse dicebant.
  cerno idem valet: itaque pro video ait Ennius: 81.1
'lumen iubarne in caelo cerno?' Canius: 'sensumque inesse et motum
in membris cerno.' dictum cerno a cereo, id est a creando; dictum
ab eo quod cum quid creatum est, tunc denique videtur. hinc fines
capilli discripti, quod finis videtur, discrimen; et qui id in testamento, 5
<cernito>, id est facito videant te esse heredem: itaque in cretione
adhibere iubent testes. ab eodem est quod ait Medea:
'ter sub armis malim vitam cernere quam semel modo parere': quod,
ut decernunt de vita eo tempore, multorum videtur vitae finis.
  spectare dictum ab antiquo, quo etiam Ennius 82.1
usus: '<q>uos Epulo postquam spexit' et quod in auspiciis
distributum est qui habent spectionem, qui non habeant, et quod in
auguriis etiam nunc augures dicunt avem specere. con-
suetudo com<m>unis quae cum praeverbis coniun<c>ta fuerunt etiam 5
nunc servat, ut aspicio, conspicio, respicio, suspicio, [di]de[st]spicio,
sic alia; in quo etiam expecto quod spectare volo. hinc specula; hinc
speculum, quod in eo specimus imaginem. specula, de quo prospici-
mus. speculator, quem mittimus ante, ut respiciat quae volumus.
hinc qui oculos inunguimus quibus specimus, specillum. 10
  ab auribus verba videntur dicta audio et ausculto; auris ab ave[t]o, 83.1
quod his avemus di<s>cere semper, quod Ennius videtur ἔτυμον osten-
dere velle in Alexandro cum ait: 'iam dudum ab ludis
animus atque aures avent avide expectantes nuntium.' propter hanc
aurium aviditatem theatra replentur. ab audiendo etiam auscultare 5
declinatum, quod hi auscultare dicuntur qui auditis parent, a quo
dictum poetae: 'audio, <h>aut ausculto.' littera commutata dicitur
odor olor, hinc olet et odorari et odoratus et odora res, †sic ab ore.
edo, sorbeo, bibo, poto. edo a graeco ἔδω, hinc esculentum et esca 84.1
<et> edulia; et quod graece γεύεται, latine gustat. sorbere, item bi-
bere a vocis sono, ut fervere aquam ab eius rei simili sonitu. ab
eadem lingua, quod πότον, potio, unde poculum, potatio, repot[at]ia.
indidem puteus, quod sic graecum antiquum, non ut nunc φρέαρ dic- 5
tum. a manu man[t]u[r]pr[a]etium; mancipium, quod manu capitur; 85.1
<quod> coniungit plures manus, manipulus; manipularis, manica. manu-
brium, quod manu tenetur. mantelium, ubi manus terguntur * * * *