apud Lucilium: 'quid tibi ego ambages †ambiu 7.30.1
scribere coner?' profectum a verbo ambe, quod inest in ambitu et
ambitioso.
  apud Valerium Soranum: 'vetus adagio est, 31.1
o Publi Scipio', quod verbum usque eo evanuit, ut graecum pro eo
positum magis sit apertum: nam id est quod παροιμίαν vocant Graeci,
ut est: 'auribus lupum teneo'; 'canis caninam non est.' adagio est
littera commutata a<m>bagio, dicta ab eo quod ambit orationem, 5
neque in aliqua una re consistit sola. <amb>agio dicta ut a<m>bustum,
quo<d> circum ustum est, ut ambiegna bos apud augures,
quam circum aliae hostiae constituuntur.
  cum tria sint coniuncta in origine verborum quae sint animad- 32.1
vertenda, a quo sit impositum et in quo et quid, s<a>epe non minus
de tertio quam de primo dubitatur, ut in hoc, utrum primum una
canis aut canes sit appellata: dicta enim apud veteres una canes. ita-
que Ennius scribit: 'tantidem quasi feta canes sine 5
dentibus latrat'.
  Lucilius: 'nequam et magnus homo, laniorum im-
manis canes ut.' impositio unius debuit esse canis, plurium canes;
sed neque Ennius consuetudinem illam sequens reprehendendus nec
is qui nunc dicit 'canis canina<m> non est.' sed canes quod latratu[s] 10
signum dant, ut signa canunt, canes appellatae, et quod ea voce in-
dicant noctu quae latent, latratus appellatus. sic dictum a quibusdam 33.1
ut una canes, una trabes 'remis rostrata per altum'.
  Ennius: 'utinam ne in nemore Pelio securi-
bus c<a>esa accidisset abiegna ad terram trabes', cuius verbi singu-
laris casus rectus correptus ac facta trabs. 5
  in Medo: 'c<a>elitum camilla, expectata advenis: 34.1
salve, <h>ospita.' camilla<m> qui glos<s>emata interpretati
dixerunt administram; addi oportet, in his quae occultiora:
itaque dicitur nuptiis [s]camillus qui cum[m]erum fert, in quo quid
sit, in ministerio plerique extrinsecus ne<s>ciunt. hinc Casmil[l]us 5
nominatur Samothrece<s> mysteris dius quidam amminister diis magnis.
verbum esse graecum arbitror, quod apud Callimachum in poemati-
bus eius inveni.