ubi nunc est Roma, Septi[m]montium nominatum ab tot mon- 5.41.1
tibus quos postea urbs muris comprehendit; e quis Capitolinum dic-
tum, quod hic, cum fundamenta foderentur aedis Iovis, caput huma-
num dicitur inventum. hi[n]c mons ante Tarpeius dictus a virgine
Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta: cuius 5
nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium
appellatur saxum. hunc antea montem Saturnium appellatum pro- 42.1
diderunt et ab eo late Saturniam terram, ut etiam Ennius
appellat. antiquum oppidum in hac fuisse Saturnia scribitur. eius
vestigia etiam nunc manent tria, quod Saturni fanum in faucibus,
quod Saturnia porta quam Iunius scribit ibi, quam 5
nunc vocant Pandanam, quod post aedem Saturni in aedificiorum legi-
bus privatis parietes 'postici muri' sunt scripti. Aventinum aliquot 43.1
de causis dicunt. N<a>evius ab avi-
bus, quod eo se ab Tiberi ferrent aves, alii ab rege Aventino Albano,
quod <ibi> sit sepultus, alii Aventinum ab adventu hominum, quod
co<m>mune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum. ego ma- 5
xime puto, quod ab advectu: nam olim paludibus mons erat ab reli-
quis disclusus. itaque eo ex urbe advehebantur ratibus, cuius vestigia,
quod †ea quatum dicitur velabrum, et unde escendebant ad <in>fimam
novam viam locus sacellum <Ve>labrum. Velabrum a vehendo. vela- 44.1
turam facere etiam nunc dicuntur qui id mercede faciunt. merces
(dicitur a merendo et <a>ere) huic vecturae qui ratibus transibant
quadrans. ab eo Lucilius scripsit 'quadrantis ratiti'.
  reliqua urbis loca olim discreta, cum Argeorum sacraria sep- 45.1
tem et viginti in <quattuor> partis urbi<s> sunt disposita. Argeos
dictos putant a principibus, qui cum <H>ercule Argivo venerunt Ro-
mam et in Saturnia subsederunt. e quis prima scripta est regio Sub-
ur[b]ana, secunda Esquilina, tertia Collina, quarta Palatina. in Sub- 46.1
ur[b]anae regionis parte princeps est C<a>elius mons a C<a>ele Vi-
benna, Tusco duce nobili, qui cum sua manu dicitur Romulo venisse
auxilio contra Tati[n]um regem. hinc post C<a>elis obitum, quod
nimis munita loca tenerent neque sine suspicione essent, deducti di- 5
cuntur in planum. ab eis dictus vicus Tuscus, et ideo ibi Vortumnum
stare, quod is deus Etruriae princeps; de Caelianis qui a suspicione
liberi essent, traductos in eum locum qui vocatur C<a>eliolum. cum 47.1
C<a>elio[n] coniunctum Carinae et inter eas quem locum Ceroliensem
appellatum apparet, quod primae regionis quartum sacrarium scriptum
sic est: 'Ceroliense[s] qua[e]rticeps circa Mi-
nervium qua in C<a>elio monte itur in tabernola est'. Cerol<i>ensis 5
a carinarum iunctu dictus; †Carinae postea cerionia, quod hinc oritur
caput sacrae viae ab Streniae sacello quae pertinet in arce<m>, qua
sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex
arce profecti solent inaugurare. huius sacrae viae pars haec sola
volgo nota, quae est a foro eunti primore clivo. eidem regioni ad- 48.1
tributa Subura, quod sub muro terreo Carinarum; in eo est Argeorum
sacellum sextum. Subura Iunius scribit ab eo, quod
fuerit sub antiqua urbe; cui testimonium potest esse, quod subest ei
loco qui terreus murus vocatur. sed <ego a> pago potius Succusano 5
dictam puto †succusam nunc scribitur tertia littera C, non B. pagus
Succusanus, quod succurrit Carinis. secundae regionis Esquili[n]ae. 49.1
alii has scripserunt ab excubiis regis dictas, alii ab
eo quod excultae * a rege Tullio essent. huic origini magis concinunt
†loca vicini, quod ibi lucus dicitur Facutalis et Larum Querquetulanum
sacellum et lucus Mefitis et Iunonis Lucinae, quorum angusti fines. 5
non mirum: iam diu enim late avaritia †unae est. Esquiliae duo 50.1
montes habiti, quod pars <Oppius pars> Cespeus mons suo antiquo
nomine etiam nunc in sacris appellatur. in sacris Argeorum scriptum
sic est: 'Oppius mons princeps [quilis] [o]uls
lucum Facu[l]talem: sinistra quae secundum m<o>erum est. Oppius 5
mons terticeps cis lucum Esquilinum: dexterior via in tabernola est.
Oppius mons quarticeps c<i>s lucum Esquilinum: viam dexteriorem
in figlinis est. Cespius mons quinticeps cis lucum Poetelium Esquili[n]is
est. Cespius mons sexticeps apud <a>edem Iunonis Lucinae ubi <a>edi-
tumus habere solet.' tertiae regionis colles quinque ab deorum fanis 51.1
appellati, e quis nobiles duo. collis Viminalis a Iove Vimino, quod
ibi ara e<ius>. sunt qui, quod ibi vimineta fuerint.
collis Quirinalis, <quod ibi> Quirini fanum. sunt qui
a Quiritibus, qui cum Tatio Curibus venerunt [ab] Roma<m>, quod 5
ibi habuerint castra. quod vocabulum coniunctarum regionum nomina 52.1
obliteravit. dictos enim collis pluris apparet ex Argeorum sacrificiis, in
quibus scriptum sic est: 'collis Quirinalis terticeps
cis <a>edem Quirini. collis Salutaris quarticeps adversum †est pilonarois
<a>edem Salutis. collis Mucialis quinticeps apud <a>edem dei [de] 5
Fidi in delubro ubi <a>editumus habere solet. collis Latiaris sexti-
ceps in vico Insteiano summo apud auraculum; aedificium solum est.'
horum deorum arae, a quibus cognomina habent, in eius regionis par-
tibus sunt. quartae regionis Palatium, quod Pallantes cum Euandro 53.1
venerunt, qui et Palatini; * * * aborigines ex agro Reatino, qui appel-
latur Palatium, ibi conse<de>runt; sed hoc alii a
Palant[i]o uxore Latini putarunt. eundem hunc locum a pecore dictum
putant quidam; itaque N<a>evius 'Balatium' ap- 5
pellat. huic Cermalum et Vel[l]ias coniunxerunt, quod in hac re[li]- 54.1
gione scriptum est: 'Germalense quinticeps apud
aedem Romuli' et 'Veliense[s] sexticeps in Velia apud <a>edem deum
Penatium.' Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum
ruminalem, et ii ibi inventi, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat 5
in alveolo expositos. Veliae unde essent plures accepi causas,
in quis quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram
inventam vellere lanam sint soliti, a quo velle[ine]ra dicuntur.