| alterum illud quod dixi, quemadmodum simile [ex]<s>pectari | 8.42.1 |
| oporteret, ignorare apparet ex eorum praecepto, quod dicunt, cum | |
| transierit e nominandi casibus in eos quos appellant vocandi, tum | |
| denique posse dici rectos esse similis aut dissimilis: esset enim ut si | |
| quis, Menaechmos geminos cum videat, dicat non posse iudicare similesne | 5 |
| sint, nisi qui ex his sint nati considerarit num discrepent inter se. | |
| ni[c]hil, inquam, quo magis minusve sit simile quod conferas cum | 43.1 |
| altero, ad iudicandum extrinsecus oportet sumi. quare cum ignor[ar]ent, | |
| quemadmodum similitudo debeat sumi, de analogia dicere non possunt. | |
| haec apertius dixissem, nisi brevius eo nunc mallem, quod infra | |
| sunt planius usurpanda. quare quod ad universam | 5 |
| naturam verborum attinet, haec attigisse modo satis est. | |
| quod ad partis singulas orationis, deinceps dicam. quoius | 44.1 |
| quoniam sunt divisiones plures, nunc ponam potissimum eam qua | |
| dividitur oratio secundum naturam in quattuor partis: in eam quae | |
| habet casus et quae habet <tempora et quae habet> neutrum et in | |
| qua est utrumque. has vocant quidam appellandi, dicendi, adminicu- | 5 |
| landi, iungendi. appellandi dicitur ut homo et Nestor, dicendi ut scribo | |
| et lego, iungendi ut que, adminiculandi ut docte et commode. ap- | 45.1 |
| pellandi partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam provocabula | |
| qu<a>e sunt ut quis, qu<a>e; <vocabula> ut scutum, [ut] gladium; | |
| nomina ut Romulus, Remus; pronomina ut hic, h<a>ec. duo media | |
| dicuntur nominatus; prima et extrema articuli. primum genus est in- | 5 |
| finitum, secundum ut infinitum, tertium ut effinitum, quartum finitum. | |
| haec singulatim triplicia esse debent quod sexum, multitudinem, ca- | 46.1 |
| sum: sexum, utrum virile an muliebre an neutrum sit, ut doctus docta | |
| doctum; multitudinem, unum an plura significet, ut hic, hi, h<a>ec; | |
| casum, utrum recto sit, ut Marcus, an obliquo, ut Marco, an com<m>uni, | |
| ut Iovis. | 5 |