| his di<s>cretis partibus singulas perspice, quo facilius nus- | 8.47.1 |
| quam esse analogias quas sequi debeamus videas. nempe esse opor- | |
| tebat vocis formas ternas, ut in hoc humanus humana humanum, sed | |
| habent quaedam binas, ut cervus cerva, qu<a>edam singulas, ut aper, | |
| et sic multa. non ergo est in huiuscemodi generibus analogia. | 5 |
| et in multitudine ut unum significat pater, plures patres, | 48.1 |
| sic omnia debuerunt esse bina. sed et singularia solum sunt multa, | |
| ut cicer, siser (nemo enim dicit cicera, sisera) et multitudinis sunt, | |
| ut salinae (non enim ab his singulari specie dicitur salina) et balnea<e>. | |
| neque ab eo quod dicunt balneum habet multitudinis consuetudo: nam | 5 |
| quod est ut praedium balneum, debuerunt esse plura, ut praedia bal- | |
| nea, quod non est: non est ergo in his quoque analogia. | |
| alia casus [alia casus] habent et rectos et obliquos, alia rectos | 49.1 |
| solum, alia modo obliquos habent: utrosque ut Iuno, Iunonis, rectos | |
| modo ut Iupiter, Maspiter, obliquos solum ut Iovis, Iovem: non ergo | |
| in his est analogia. | |
| nunc videamus in illa quadripertita. primum si esset ana- | 50.1 |
| logia, ut in infeineiteis articulis, ut est quis quem quoius, sic dicere- | |
| tur quae quam <qua>ius; et ut est quis quoi, sic diceretur qua quae: | |
| nam est proportione simile: ut deae bonae quae, sic dea bona qua[e] | |
| est, et ut est quem quis, sic quos ques. quare quod nunc dicitur qui | 5 |
| homines, dici oportuit ques. | |
| pr<a>eterea ut est ab [h]is <ei>, sic ab ea eae diceretur, quod | 51.1 |
| nunc dicitur ei; pronuntiaretur ut in iis viris, sic es mulieribus, et | |
| ut est in rectis casibus <is> ea [id], in obliquis esset eius eaius; nunc | |
| non modo in virili sicut in muliebri dicitur eius, sed etiam in neutris | |
| articulis, ut eius viri, eius mulieris, eius pabuli, cum discriminentur in | 5 |
| rectis casibus is ea id. de hoc genere parcius tetigi, quod librarios | |
| haec sp<in>onsiora indiligentius elaturos putavi. |