| de nominatibus qui accedunt proxime ad <in>finitam naturam | 8.52.1 |
| articulorum atque appellantur vocabula, ut homo equus, eorum decli- | |
| nationum genera sunt quattuor: unum nominandi, ut ab equo equile, | |
| alterum casuale, ut ab equo equum, tertium augendi, ut ab albo | |
| albius, quartum minuendi, ut cista cistula. primum genus, ut dixi, id | 53.1 |
| est, cum <ab> aliqua parte orationis declinata sunt recto casu voca- | |
| bula[m], ut a balneis balneator. hoc fere triplices habet radices, quod | |
| et a vocabulo oritur, ut a venatore uenabulum, et a nomine, ut a | |
| Tibure Tiburs, et a verbo, ut a currendo cursor. in nullo horum ana- | 5 |
| logiam servari videbis. | |
| primum cum dicatur ut ab ove et sue ovile et suile, sic a | 54.1 |
| bove bovile non dicitur; et cum simile sit avis et ovis, neque dicitur | |
| ut ab ave aviarium <ab ove oviarium, neque ut> ab ove ovile ab ave | |
| avile, et cum debuerit esse ut a cubatione cubiculum sic a sessione | |
| sediculum, non est. quoniam taberna, ubi venit vinum, a vino vinaria, | 55.1 |
| a creta cretaria, ab unguento unguentaria dicitur, ἀνὰ λόγ[ι]ον si | |
| essent vocabula, ubi caro venit, carnaria, ubi pelles, pelliaria, ubi cal- | |
| cei, calcearia diceretur, non laniena ac pellesuina et sutrina. et sicut | |
| est ab uno uni, ab tribus trini, a quattuor quadrini, sic a duobus | 5 |
| duini, non bini diceretur; nec non ut quadrigae trigae, sic potius | |
| duigae quam bigae. permulta sunt huiusce generis, quae quoniam ad- | |
| monitus perspicere potest, omitto. | |
| vocabula quae ab nominibus oriuntur, si ab similibus nomini- | 56.1 |
| bus similia esse debent, dicemus, quoniam gemina sunt Parma Alba | |
| Roma, †Parmenses; aut quoniam est similis Roma Nola Parma, dice- | |
| mus ut Romani Nolani sic Parmani; et a Pergamo, ab Ilio similiter | |
| Pergamenus Ilienus; aut ut Ilius [unus] et Ilia mas et femina, sic | 5 |
| Pergamus et Pergama vir et mulier; et quoniam similia nomina sunt | |
| Asia Libya, dicemus Asiaticos et Libyaticos homines. |