| quae vocabula dicuntur a verbis, fiunt ut a scribendo scriptor, | 8.57.1 |
| a legendo lector, haec quoque non servare similitudinem licet videre | |
| ex his: cum similiter dicatur ut ab amando amator, ab salutando | |
| salutator, a cantando cantator, et cum dicatur lassus sum metendo | |
| ferendo, ex his vocabula non reddunt proportionem, quo<niam> non | 5 |
| fit ut messor fertor. multa sunt item in hac specie in quibus potius | |
| consuetudinem sequimur quam rationem verborum. pr<a>eterea cum | 58.1 |
| sint ab eadem origine verborum vocabula dissimilia superiorum, quod | |
| simul habent casus et tempora, quo vocantur participia, et multa sint | |
| contraria ut amor amo, seco secor, ab amo et eiusmodi omnibus ver- | |
| bis oriuntur praesens et futurum et amans [u]et amaturus, ab eis | 5 |
| verbis tertium quod debet fingi praeteriti, in lingua latina reperiri | |
| non potest: non ergo est analogia. sic ab amor legor et eiusmodi | |
| verbis vocabulum eius generis praeteriti te<m>poris fit, ut amat[ur]us | |
| eram, sum, ero, neque praesentis et futuri ab his fit. non est ergo | 59.1 |
| analogia, praesertim cum tantus numerus vocabulorum in eo genere | |
| inter[or]ierit quod dicimus. in his verbis quae contraria non habent, | |
| loquor et venor, tamen dicimus loquens et venans, locuturus <et vena- | |
| turus>, quod secundum analogias non est, quoniam dicimus loquor et | 5 |
| venor, <non loquo et veno>, un[t]de illa erant superiora; e<o> minus | |
| servantur, quod [cum] ex his quae contraria verba non habent[ur] | |
| alia efficiunt terna, ut ea quae dixi, alia bina, ut ea quae dicam: | |
| currens ambulans, cursurus ambulaturus: tertia enim praeteriti non | |
| sunt, ut cursus sum, ambulatus sum. ne in his quidem, quae s<a>epius | 60.1 |
| quid fieri ostendunt, servatur analogia: nam ut est a cantando canti- | |
| tans, ab amando amitans non est et sic multa. ut in his singulari- | |
| bus, sic in multitudinis: sicut enim cantitantes †sed ettitantes non | |
| dicuntur. | 5 |