| quoniam est vocabulorum genus quod appellant compositicium | 8.61.1 |
| et negant conferri id oportere cum simplicibus de quibus adhuc dixi, | |
| de compositis separatim dicam. cum ab tibiis et canendo tibicines | |
| dicantur, qu<a>erunt, si analogias sequi oporteat, cur non a cithara | |
| et psalterio et pandura dicamus citharicen et sic alia; si ab aede et | 5 |
| tuendo <aeditumus dicatur, cur non ab atrio et tuendo> potius atri- | |
| tumus sit quam atriensis; si ab avibus capiendis auceps dicatur, de- | |
| buisse aiunt a piscibus capiendis ut aucupem sic pisci<cu>pem dici. | |
| ubi lavetur aes <a>erarias, non aerelavinas nominari; et ubi fodiatur | 62.1 |
| argentum argentifodinas dici, neque <ubi> fodiatur ferrum ferrifodinas; | |
| qui lapides c<a>edunt lapicidas, qui ligna, lignicidas non dici; neque | |
| ut aurificem sic argentificem; non doctum dici indoctum, non salsum | |
| insulsum. sic ab hoc quoque fonte quae profluant, animadvertere | 5 |
| est facile. | |
| relinquitur de casibus, in quo Aristarchei suos contendunt | 63.1 |
| nervos. | |
| primum si in his esse[n]t analogia, dicunt debuisse omnis | |
| nominat[i]u[o]s et articulos habere totidem casus: nunc alios habere | |
| unum solum, ut litteras singulas omnes, alios tris, ut praedium praedii | 5 |
| praedio, alios quattuor, ut mel mellis melli melle, alios quinque, ut | |
| quintus quinti quinto quintum quinte, alios sex, ut unus unius uni | |
| unum une uno: non esse ergo in casibus analogias. | |
| secundo quod Crates, cur quae singulos habent casus, ut | 64.1 |
| litterae graecae, non dicantur alpha alphati alphatos, si idem mihi | |
| respondebitur quod Crateti, non esse vocabula nostra, sed penitus bar- | |
| bara, qu<a>eram, cur idem nostra nomina et Persarum et ceterorum | |
| quos vocant barbaros cum casibus dica<n>t. quare si essent in ana- | 65.1 |
| logia, aut, ut Poenicum et <A>egyptiorum vocabula singulis casibus | |
| dicerent, aut pluribus, ut Gallorum ac ceterorum: nam dicunt alacco | |
| alaucus et sic alia. sin quod scribunt dicent, quod Poenicum si<n>t | |
| singulis casibus, ideo eas litteras graecas †nominari: sic Graeci nostra | 5 |
| senis casibus non quinis dicere debebant; quod cum non faciunt, non | |
| est analogia. |