| quae si esse[n]t, negant ullum casum duobus modis debuisse | 8.66.1 |
| dici; quod fit contra. nam sine reprehensione vulgo alii dicunt in | |
| singulari hac ovi et avi, alii hac ove et ave; in multitudinis hae | |
| puppis restis et hae puppes restes; item quod in patrico[s] casu hoc | |
| genus dispariliter dicuntur civitatum parentum et civitatium paren- | 5 |
| tium, in accusandi hos montes fontes et hos montis fontis. | |
| item cum, si sit analogia, debeant ab similibus verbis simi- | 67.1 |
| liter declinatis similia fieri et id non fieri ostendi possit, despicien- | |
| dam eam esse rationem. atqui ostenditur: nam qui potest similius | |
| esse quam gens, mens, dens? cum horum casus patricus et accusa- | |
| tivus in multitudine sint disparilis: nam a primo fit gentium et gen- | 5 |
| tis, utrubique ut sit <I>, ab secundo mentium et mentes, ut in priore | |
| solo sit I, ab tertio dentum et dentes, ut in neutro sit. sic item | 68.1 |
| quoniam simile est recto casu surus lupus lepus, rogant, quor non | |
| dicatur proportione[m] item suro lupo lepo. sin respondeatur similia | |
| non esse, quod ea vocemus dissimiliter sure lupe lepus (sic enim re- | |
| spondere voluit Aristarc<h>us Crateti: nam cum scripsisset similia | 5 |
| esse Philomedes Heraclides Melicertes, dixit non esse similia: in vo- | |
| cando enim cum <E> brevi dici Philomede<s>, cum E longo Heraclide, | |
| cum <A> brevi Melicerta), in hoc dicunt Aristarc<h>um non intellexisse | |
| quod qu<a>eretur se non solvere[t]. sic enim, ut quicque in obliquis | 69.1 |
| casibus discrepavit, dicere potuit propter eam rem rectos casus non | |
| esse similis; quom qu<a>eratur duo inter se similia sint necne, non | |
| debere extrinsecus adsum<i> cur similia sunt. item si esset analogia, | 70.1 |
| similiter ut dicunt aves oves sues, dicerent item ut avium ovium suium. | |
| si analogia est, inquit, cur populus dicit dêi Penates, dêi Consentes, | |
| cum sit ut hic reus fer<re>us deus, sic hei re<e>i fer<re>ei de<e>i? | |
| item qu<a>erunt, si sit analogia, cur appellant omnes aedem deum | 71.1 |
| Consentium et non deorum Consentium? item quor dicatur mille dena- | |
| rium, non mille denariorum? est enim hoc vocabulum figura ut Va- | |
| tinius, Manilius, denarius: debet igitur dici ut Vatiniorum Manilio- | |
| rum denariorum; et non equum puplicum mille assarium esse, sed | 5 |
| mille assariorum: ab uno enim assario multi assarii, ab eo assariorum. | |
| item secundum illorum rationem debemus secundis syllabis longis | 72.1 |
| Hectórem Nestórem: est enim ut qu<a>estor praetor Nestor qu<a>e- | |
| storem praetorem Nestórem, qu<a>estóris praetóris Nestóris; et non | |
| debuit dici quibus das, [q]his das: est enim ut hi qui his quis, a<u>t | |
| sicut quibus hibus. cum dicatur da patri familias, si analogias sequi | 73.1 |
| vellent, non debuerunt dicere [da] hic pater familias, quod est ut | |
| Atiniae Catiniae familiae, sic una Atinia Catinia familia. item plures | |
| patres familias dicere non debuerunt, sed, ut Sisenna scribit, | |
| patres familiarum. neque oportebat consuetudinem natare alios dicere | 74.1 |
| boum greges, alios boverum, et signa alios Ioum, alios Ioverum, cum | |
| esset ut Iovis bovis struis et Iovem bovem struem Iovi bovi strui; | |
| nec cum haec convenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in | |
| rectis, [prop]in quibus nunc in consuetudine aliter dicere, pro Iovis | 5 |
| Iupiter, pro bus bos, pro stru[u]s strues. |