| Quarto intervallo inter solstitium et caniculam | 1.32.1.1 |
| plerique messem faciunt, quod frumentum dicunt quin- | |
| decim diebus esse in vaginis, quindecim florere, quin- | |
| decim exarescere, cum sit maturum. arationes absolvi, | |
| quae eo fructuosiores fiunt, quo caldiore terra aratur: | 5 |
| si proscideris, offringi oportet, id est iterare, ut fran- | |
| gantur glaebae. prima enim aratione grandes glaebae | |
| ex terra scinduntur. serendum viciam, lentem, cicer- | 2.1 |
| culam, ervilam ceteraque, quae alii legumina, alii, ut | |
| Gallicani quidam, legarica appellant, utraque dicta a | |
| legendo, quod ea non secantur, sed vellendo leguntur. | |
| vineas veteres iterum occare, novellas etiam tertio, si | 5 |
| sunt etiam tum glaebae. | |
| Quinto intervallo inter caniculam et aequinoctium | 33.1.1 |
| autumnale oportet stramenta desecari et acervos con- | |
| stitui, arat[r]a offringi, frondem caedi, prata inrigua | |
| iterum secari. | |
| Sexto intervallo ab aequinoctio autumnali inci- | 34.1.1 |
| pere scribunt oportere serere usque ad diem nona- | |
| gensimum unum; post brumam, nisi quae necessaria | |
| causa coegerit, non serere, quod tantum intersit, ut | |
| ante brumam sata quae septimo die, <post> bruma<m> | 5 |
| sata quadragesimo die vix existant. neque ante aequi- | |
| noctium incipi oportere putant, quod, si minus idoneae | |
| tempestates sint consecutae, putescere semina soleant. | |
| fabam optime seri in vergiliarum occasu: uvas autem | 2.1 |
| legere et vindemiam facere inter aequinoctium autum- | |
| nale et vergiliarum occasum: dein vites putare in- | |
| cipere et propagare et serere poma. haec aliquot | |
| regionibus, ubi maturius frigora fiunt asperiora, melius | 5 |
| verno tempore. |