| Dicetur, inquit Agrius, de tertio gradu, de nutri- | 1.44.3.7 |
| cationibus atque alimoniis eorum. Ille, Quae nata | 4.1 |
| sunt, inquit, in fundo alescunt, adulta concipiunt, | |
| praegnatia [L], cum sunt matura, pariunt poma aut | |
| spicam, sic alia. a quo profectum, redit semen. itaque | |
| si florem acerbumve pirum aliudve quid decerpseris, | 5 |
| in eodem loco eodem anno nihil renascitur, quod | |
| praegnationis idem bis habere non potest. ut enim | |
| mulieres habent ad partum dies certos, sic arbores | |
| ac fruges. | |
| Primum plerumque e terra exit hordeum diebus vii, | 45.1.1 |
| nec multo post triticum; legumina fere quadriduo aut | |
| quinque diebus, praeterquam faba: ea enim serius ali- | |
| quanto prodit [seges ostendit]. item milium et sesima | |
| et cetera similiter aequis fere diebus, praeterquam | 5 |
| siquid regio aut tempestas viti[i] attulit, quo minus | |
| ita fiat. quae in seminario nata, si loca erunt frigi- | 2.1 |
| diora, quae molli natura sunt, per brumalia tempora | |
| tegere oportet fronde aut stramentis. si erunt imbres | |
| secuti, videndum necubi aqua consistat: venenum enim | |
| gelum radicibus tenellis. sub terra et supra virgulta | 5 |
| non eodem tempore aeque crescunt: nam radices au- | 3.1 |
| tumno aut hieme magis sub terra quam supra alescunt, | |
| quod tectae terrae tepore propagantur, supra terram | |
| aere frigidiore cinguntur. itaque ita esse docent sil- | |
| vestria, ad quae sator non accessit. nam prius ra- | 5 |
| dices, quam ex iis quod sole[n]t nasci, crescunt. neque | |
| radices longius procedunt, nisi quo te[m]por[e] venit | |
| solis. duplex causa radic<i>um, quod et materiem aliam | |
| quam aliam longius proicit natura, et quod alia terra | |
| alia facilius viam dat. propter cuius modi res ad- | 46.1.1 |
| miranda discrimina sunt natura<e> aliquot, ex quibus- | |
| dam foliis propter eorum versuram, quod sit anni | |
| tempus, ut dici possit, ut olea et populus alba et salix. | |
| horum enim folia cum converterunt se, solstitium di- | 5 |
| citur fuisse. nec minus admirandum quod fit in flori- | |
| bus, quos vocant heliotropia ab eo, quod ad solis ortum | |
| mane spectant et eius iter ita secuntur ad occasum, | |
| ut ad eum semper spectent. |