| RERVM RVSTICARVM DE RE PECVARIA | |
| LIBER SECVNDVS | |
| Viri magni nostri maiores non sine causa prae- | 2.pr.1.1 |
| ponebant rusticos Romanos urbanis. ut ruri enim qui | |
| in villa vivunt ignaviores, quam qui in agro ver- | |
| santur in aliquo opere faciendo, sic qui in oppido | |
| sederent, quam qui rura colerent. desidiosiores puta- | 5 |
| bant. itaque annum ita diviserunt, ut nonis modo | |
| diebus urbanas res usurparent, reliquis septem ut rura | |
| colerent. quod dum servaverunt institutum, utrumque | 2.1 |
| sunt consecuti, ut et cultura agros fecundissimos ha- | |
| berent et ipsi valetudine firmiores essent, ac ne Grae- | |
| corum urbana desiderarent gymnasia. quae nunc vix | |
| satis singula sunt, nec putant se habere villam, si | 5 |
| non multis vocabulis retineant graecis, quom vocent | |
| particulatim loca, procoetona, palaestram, <a>podyterion, | |
| peristylon, ornithona, peripteron, oporothecen. igitur | 3.1 |
| quod nunc intra murum fere patres familiae cor- | |
| repserunt relictis falce et aratro et manus movere | |
| maluerunt in theatro ac circo, quam in segetibus ac | |
| vinetis, [ac] frumentum locamus qui nobis adve<h>at, | 5 |
| qui saturi fiamus ex Africa et Sardinia, et navibus | |
| vindemiam condimus ex insula Coa et Chia. itaque | 4.1 |
| in qua terra culturam agri docuerunt pastores pro- | |
| geniem suam, qui condiderunt urbem, ibi contra pro- | |
| genies eorum propter avaritiam contra leges ex segeti- | |
| bus fecit prata, ignorantes non idem esse agri culturam | 5 |
| et pastionem. alius enim opilio et arator, nec, si | |
| possunt in agro pasci <armenta>, armentarius non aliut | |
| ac bubulcus. armentum enim id quod in agro natum | |
| non creat, sed tollit dentibus. contra bos domitus | |
| causa fit ut commodius nascatur frumentum in segete | 10 |
| et pabulum in novali. alia, inquam, ratio ac scientia | 5.1 |
| coloni, alia pastoris: coloni ea quae agri cultura factum | |
| ut nascerentur e terra, contra pastoris ea quae nata | |
| ex pecore. quarum quoniam societas inter se magna, | |
| propterea quod pabulum in fundo conpascere quam | 5 |
| vendere plerumque magis expedit domino fundi et | |
| stercoratio ad fructus terrestres aptissima et maxume | |
| ad id pecus adpositum, qui habet praedium, habere | |
| utramque debet disciplinam, et agri culturae et pecoris | |
| pascendi, et etiam villaticae pastionis. ex ea enim | 10 |
| quoque fructus tolli possunt non mediocres, ex ornitho- | |
| nibus ac leporariis et piscinis. e quis quoniam de | 6.1 |
| agri cultura librum Fundaniae uxori propter eius | |
| fundum feci, tibi, Niger Turrani noster, qui vehementer | |
| delectaris pecore, propterea quod te empturientem in | |
| campos Macros ad mercatum adducunt crebro pedes, | 5 |
| quo facilius sumptibus multa poscentibus ministres, | |
| quod eo facilius faciam, quod et ipse pecuarias habui | |
| grandes, in Apulia oviarias et in Reatino equarias, | |
| [qua] de re pecuaria breviter ac summatim percurram | |
| ex sermonibus nostris collatis cum iis qui pecuarias | 10 |
| habuerunt in Epiro magnas, tum cum piratico bello | |
| inter Delum et Siciliam Graeciae classibus praeessem. | |
| incipiam hinc [hic intermisimus]. |