| Cum Menates discessisset, Cossinius mihi, Nos te | 2.1.1.1 |
| non dimittemus, inquit, antequam illa tria explicaris, | |
| quae coeperas nuper dicere, <cum> sumus interpellati. | |
| Quae tria? inquit Murrius, an ea quae mihi here | |
| dixisti de pastoricia re? Ista, inquit ille, quae coe- | 5 |
| perat hic disserere, quae esset origo, quae dignitas, | |
| quae ars, cum †poetam sesum visere venissemus, | |
| ni medici adventus nos inpedisset. Ego vero, in- | 2.1 |
| quam, dicam dumtaxat quod est historicon, de duabus | |
| rebus primis quae accepi, de origine et dignitate. de tertia | |
| parte, ubi est de arte, Scrofa suscipiet, ut semigraecis | |
| pastoribus dicam graece, ὅς πέρ μου πολλὸν ἀμείνω<ν>. | 5 |
| nam is magister C. Lucili Hirri, generi | |
| tui, cuius nobiles pecuariae in Bruttiis habentur. Sed | |
| haec ita a nobis accipietis, inquit Scrofa, ut vos, qui | |
| estis Epirotici pecuari<ae> athletae, remuneremini nos | |
| ac quae scitis proferatis in medium. nemo enim omnia | 10 |
| potest scire. Cum accepissem condicionem et meae | 3.1 |
| partes essent primae, non quo non ego pecuarias in | |
| Italia[m] habeam, sed non omnes qui habent citharam | |
| sunt citharoedi: Igitur, inquam, et homines et pecudes | |
| cum semper fuisse sit necesse natura—sive enim ali- | 5 |
| quod fuit principium generandi animalium, ut putavi<t> | |
| Thales Milesius et Zeno Citieus, sive contra principium | |
| horum extitit nullum, ut credidit Pythagoras Samius | |
| et Aristoteles Stagerites—necesse est humanae vitae a | |
| summa memoria gradatim descendisse ad hanc aetatem, | 10 |
| ut scribit Dicaearchus, et summum gradum | |
| fuisse naturalem, cum viverent homines ex his rebus, | |
| quae inviolata ultro ferret terra, ex hac vita in se- | 4.1 |
| cundam descendisse pastoriciam, e feris atque agresti- | |
| bus ut arboribus ac virgultis [ac] decarpendo glan- | |
| dem, arbu[s]tum, mora, poma colligerent ad usum, sic | |
| ex animalibus cum propter eandem utilitatem, quae | 5 |
| possent, silvestria dep<r>enderent ac concluderent et | |
| mansuescerent. in quis primum non sine causa putant | |
| oves assumptas et propter utilitatem et propter <p>laci- | |
| ditatem. maxime enim hae natura quietae et aptis- | |
| simae ad vitam hominum. ad cibum enim lacte et | 10 |
| caseum adhibitum, ad corpus vestitum et pelles ad- | |
| tulerunt. tertio denique gradu a vita pastorali ad agri | 5.1 |
| culturam descenderunt, in qua ex duobus gradibus | |
| superioribus retinuerunt multa, et quo descenderant, | |
| ibi processerunt longe, dum ad nos perveniret. etiam | |
| nunc in locis multis genera pecudum ferarum sunt | 5 |
| aliquot, ab ovibus, ut in Phrygia, ubi greges videntur | |
| conplures, in Samothrace caprarum, quas latine rotas | |
| appellant. sunt enim in Italia circum Fiscellum et | |
| Tetricam montes multae. de subus nemini ignotum, | |
| nisi qui apros non putat sues vocari. boves perferi | 10 |
| etiam nunc sunt multi in Dardanica et M<a>edica et | |
| Thracia, asini feri in Phrygia et <Ly>caonia, equi feri | |
| in Hispania[e] citeriore regionibus aliquot. |