Origo, quam dixi; dignitas, quam di[xi]cam. de
|
2.1.6.1
|
antiquis inlustrissimus quisque pastor erat, ut ostendit
|
|
et graeca et latina lingua et veteres poetae, qui alios
|
|
vocant poly<a>rnas, alios polymelos, alios polybutas;
|
|
qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse
|
5
|
pelles tradiderunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyesten
|
|
subduxe queritur; ut in Colchide <ad> Aeetam, ad cuius
|
|
arietis pellem profecti regio genere dicuntur Argo-
|
|
nautae; ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala,
|
|
id est secundum antiquam consuetudinem capras et
|
10
|
oves, [quas] Hercules ex Africa in Graeciam exporta-
|
|
vit. ea enim <a> sua voce Graeci appellarunt mela.
|
|
nec multo secus nostri ab eadem voce, sed ab alia
|
7.1
|
littera (vox earum non me, sed be sonare videtur),
|
|
oves ba<e>lare vocem efferentes e quo post balare dicunt
|
|
extrita littera, ut in multis. quod si apud antiquos
|
|
non magnae dignitatis pecus esset, in caelo descri-
|
5
|
bendo astrologi non appellassent eorum vocabulis
|
|
signa, quae non modo non dubitarunt ponere, sed etiam
|
|
ab iis principibus duodecim signa multi numerant,
|
|
ab ariete et tauro, cum ea praeponerent Apollini et
|
|
Herculi. ii enim dei ea secuntur, sed appellantur
|
10
|
Gemini. nec satis putarunt de duodecim signis sextam
|
8.1
|
partem obtinere pecudum nomina, nisi adiecissent,
|
|
ut quartam tenere<n>t, capricornum. praeterea a pe-
|
|
cuariis addiderunt capram, haedos, canes. an no<n>
|
|
etiam item in mari terraque ab his regionibus notae
|
5
|
[a pecore], in mari, quod nominaverunt a capris Ae-
|
|
g<a>eum pelagus, ad Syriam montem Taurum, in Sabinis
|
|
Cantherium montem, <Bosporum> unum Thracium, alte-
|
|
rum Ci<m>merium? nonne in terris multa, ut oppidum
|
9.1
|
in Graecia Hippion Argos? denique non Italia a
|
|
vitulis, ut scribit Piso? Romanorum vero populum
|
|
a pastoribus esse ortum quis non dicit? quis Faustulum
|
|
nescit pastorem fuisse nutricium, qui Romulum et
|
5
|
Remum educavit? non ipsos quoque fuisse pastores
|
|
obtinebit, quod Parilibus potissimum condidere urbem?
|
|
non idem, quod multa etiam nunc ex vetere instituto
|
|
bubus et ovibus dicitur, et quod aes antiquissimum
|
|
quod est flatum pecore est notatum, et quod, urb[i]s
|
10
|
cum condita est, tauro et vacca qua[e] essent muri et
|
10.1
|
portae definitum, et quod, populus Romanus cum lu-
|
|
stra[re]tur suovitaurilibus, circumaguntur verres aries
|
|
taurus, et quod nomina multa habemus ab utroque
|
|
pecore, a maiore et a minore—<a minore> Porcius, Ovi-
|
5
|
nius, Caprilius; sic a maiore Equitius, Taurius, <Asi-
|
|
nius—et idem> cognomina adsignificare quod dicuntur,
|
|
ut Anni[i] Caprae, Statili Tauri, Pomponi Vituli, sic a
|
|
pecudibus alia multa?
|
|