| Relicum est de scientia pastorali, de qua est | 2.1.11.1 |
| dicendum, quod Scrofa noster, cui haec aetas defert | |
| rerum rusticarum omnium palmam, quo melius potest, | |
| dice<t>. Cum convertissent in eum ora omnes, Scrofa, | |
| Igitur, inquit, est scientia pecoris parandi ac pas- | 5 |
| cendi, ut fructus quam possint maximi capiantur ex | |
| eo, a quibus ipsa pecunia nominata est: nam omnis | |
| pecuniae pecus fundamentum. ea partes habet novem, | 12.1 |
| discretas ter ternas, ut sit una de minoribus pecudi- | |
| bus, cuius genera tria, oves capra sus, altera de | |
| pecore maiore, in quo sunt item ad tres species na- | |
| tura discreti, boves asini equi. tertia pars est in pe- | 5 |
| cuaria quae non para<n>tur, ut ex iis capiatur fructus, | |
| sed propter eam aut ex ea sunt, muli canes pastores. | |
| harum una quaeque in se generalis partis habet | |
| minimum novenas, quarum in pecore parando necessariae | |
| quattuor, alterae in pascendo totidem; praeterea com- | 10 |
| munis una. ita fiunt omnium partes minimum octo- | |
| ginta et una, et quidem necessariae nec parvae. pri- | 13.1 |
| mum ut bonum pares pecus, unum scire oportet, qua | |
| aetate quamque pecudem parare habereque expediat. | |
| itaque in bubulo pecore minoris emitur annicula[m] et | |
| supra decem annorum, quod a bima aut trima fructum | 5 |
| ferre incipit neque longius post decimum annum pro- | |
| cedit. nam prima aetas omnis pecoris et extrema | 14.1 |
| sterilis. e quattuor <primis> altera pars est cognitio | |
| formae unius cuiusque pecudis qualis sit. magni enim | |
| interest, cuius modi quaeque sit, ad fructum. ita potius | |
| bovem emunt cornibus nigrantibus quam albis, capram | 5 |
| amplam quam parvam, sues procero corpore, capitibus | |
| ut sint parvis. tertia pars est, quo sit seminio quae- | |
| rendum. hoc nomine enim asini Arcadi<ci> in Graecia | |
| nobilitati, in Italia Reatini, usque eo ut mea memoria | |
| asinus venierit sestertiis milibus sexaginta et unae | 10 |
| quadrigae Romae constiterint quadringentis milibus. | |
| quarta pars est de iure in parando, quem ad modum | 15.1 |
| quamque pecudem emi oporteat civili iure. quod enim | |
| alterius fuit, id ut fiat meum, necesse est aliquid in- | |
| tercedere, neque in omnibus satis est stipulatio aut | |
| solutio nummorum ad mutationem domini. in emptio- | 5 |
| ne[m] alias stipulandum sanum esse, alias e sano pecore, | |
| alias neutrum. alterae partes quattuor sunt, cum iam | 16.1 |
| emeris, observandae, de pastione, de fetura, de nutri- | |
| catu, de sanitate. pascendi primus locus qui est, eius | |
| ratio triplex, in qua regione quamque potissimum | |
| pascas et quando et qui, ut capras in montuosis po- | 5 |
| tius locis [quam] fru[c]ticibus quam in herbidis campis, | |
| equas contra. neque eadem loca aestiva et hiberna | |
| idonea omnibus ad pascendum. itaque greges ovium | |
| longe abiguntur ex Apulia in Samnium aestivatum | |
| atque ad publicanum profitentur, ne, si inscriptum | 10 |
| pecus paverint, lege censoria committant. muli e Rosea | 17.1 |
| campestri aestate exiguntur in †Burbures altos montes. | |
| qui potissimum quaeque pecudum pascatur, habenda | |
| ratio, nec solum quod faeno fit satura equa aut bos, | |
| cum sues hoc vitent et quaerant glandem, sed quod | 5 |
| hordeum et faba interdum sit quibusdam obiciendum | |
| et dandum bubus lupinum et lactariis medica et cyti- | |
| sum; praeterea quod ante admissuram diebus triginta | |
| arietibus ac tauris datur plus cibi, ut vires habeant, | |
| feminis bubus demitur, quod macescentes melius con- | 10 |
| cipere dicuntur. secunda pars est de fetura. nun<c> | 18.1 |
| appello feturam a conceptu ad partum: hi enim prae- | |
| gnationis primi et extremi fines. quare primum vi- | |
| dendum de admissione, quo quaeque tempore ut ineant | |
| facere oporteat. nam ut suillo pecori a favonio ad | 5 |
| aequinoctium vernum putant aptum, sic ovillo ab | |
| arcturi occasu usque ad aquilae occasum. praeterea | |
| habenda ratio, quanto antequam incipiat admissura | |
| fieri mares a feminis secretos habeant, quod fere in | |
| omnibus binis mensibus ante faciunt et armentarii et | 10 |
| opiliones. altera pars est, in fetura quae sint obser- | 19.1 |
| vanda, quod alia alio tempore parere solet. equa | |
| enim ventrem fert duodecim menses, vacca decem, | |
| ovis et capra quinos, sus quattuor. in fetura res in- | |
| credibilis est in Hispania, sed est vera, quod in Lusi- | 5 |
| tania ad oceanum in ea regione, ubi est oppidum | |
| Olisippo, monte Tagro quaedam e vento concipiunt | |
| certo tempore equae, ut hic gallinae quoque solent, | |
| quarum ova hypenemia appellant. sed ex his equis | |
| qui nati pulli, non plus triennium vivunt. quae nata | 10 |
| sunt matura et corda, ut pure et molliter stent vi- | |
| dendum et ne obterantur. dicuntur agni cordi, qui | |
| post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis in- | |
| timis * * * vocant chorion, a quo cordi appellati. tertia | 20.1 |
| res est, <in> nutricatu quae observari oporteat, in quo | |
| quot diebus matris sugant mammam et id quo tem- | |
| pore et ubi; et si parum habet lactis mater, ut subi- | |
| ciat sub alterius mammam, qui appellantur sub[g]rumi, | 5 |
| id est sub mamma. antiquo enim vocabulo mamma | |
| rumis, ut opinor. fere ad quattuor menses a mamma | |
| non diiunguntur agni, haedi tres, porci duo. e quis | |
| qui iam puri sunt ad sacrificium, ut immolentur, olim | |
| appellati sacres, quos appellat Plautus cum ait | 10 |
| 'quanti sunt porci sacres?' sic boves altiles ad sacrificia | |
| publica saginati dicuntur op[t]imi. quarta pars est de | 21.1 |
| sanitate, res multiplex ac necessaria, quod morbosum | |
| pecus est vitiosum, et quoniam non valet, saepe magna | |
| adficiuntur calamitate. cuius scientiae genera duo, | |
| ut in homine[m], unum ad quae adhibendi medici, alte- | 5 |
| rum quae ipse etiam pastor diligens mederi possit. | |
| eius partes sunt tres. nam animadvertendum, quae | |
| cuiusque morbi sit causa, quaeque signa earum cau- | |
| sarum sint, et quae quemque morbum [cu]ratio curandi | |
| sequi debeat. fere morborum causae erunt, quod la- | 22.1 |
| borant propter aestus aut propter frigora, nec non etiam | |
| propter nimium laborem <a>ut contra[riam] nullam | |
| exercitationem, aut si, cum exercueris, statim sine | |
| intervallo cibum aut potionem dederis. signa autem | 5 |
| sunt, ut eorum qui [si] e labore febrem habent ada- | |
| pertum <os> umido spiritu crebro et corpore calido. | |
| curatio autem, cum hic est morbus, haec. perfunditur | 23.1 |
| aqua et perunguitur oleo et vino tepefacto, et item | |
| cibo sustinetur, et inicitur aliquid, ne frigus laedat: | |
| sitienti aqua tepida datur. si hoc genus rebus non | |
| proficitur, demittitur sanguis, maxime e capite. item | 5 |
| ad alios morbos aliae causae et alia signa, in omni | |
| pecore quae scripta habere oportet magistrum pecoris. | |
| relinquitur nonum quod dixi, de numero, utriusque | 24.1 |
| partis commune. nam et qui parat pecus necesse est | |
| constituat numerum, quot greges et quanto<s> sit pastu- | |
| rus, ne aut saltus desint aut supersint et ideo fructus | |
| dispereant. praeterea scire oportet, in grege quot | 5 |
| feminas habeat, quae parere possint, quot arietes, | |
| quot utriusque generis suboles, quot reiculae sint alie- | |
| nandae. in alimoniis, si sunt plures nati, ut quidam | |
| faciunt, sequendum ut quosdam subducas, quae res | |
| facere solet ut reliqui melius crescant. | 10 |