| Vide, inquit Atticus, ne te fallat et novenae istae | 2.1.25.1 |
| partes non exeant extra pecoris minoris ac maioris | |
| nomen. quo pacto enim [f]erunt in mulis et pastoribus | |
| novenae partes, ubi nec admissurae nec feturae ob- | |
| servantur? in canibus enim video posse dici. sed do | 26.1 |
| etiam in hominibus posse novenarium retineri nume- | |
| rum, quod in hibernis habent in villis mulieres, qui- | |
| dam etiam in aestivis, et id pertinere putant, quo | |
| facilius ad greges pastores retineant, et puerperio | 5 |
| familiam faciunt maiorem et rem pecuariam fructuo- | |
| siorem. Si<c>, inquam, numerus non est ut sit ad | |
| amussim, ut non est, cum dicimus mille naves isse | |
| ad Troiam, centumvirale esse iudicium Romae. quare | |
| deme, si vis, duas res de mulis, admissuram et par- | 10 |
| turam. Vaccius, Parturam? inquit, proinde ut non | 27.1 |
| aliquotiens dicatur Romae peperisse mulam. Cui ego | |
| ut succinerem, subicio Magonem et Dionysium scri- | |
| bere, mula et equa cum conceperint, duodecimo mense | |
| parere. quare non, si hic in Italia cum peperit mula | 5 |
| sit portentum, adsentiri omnes terras. neque enim | |
| hirundines et ciconiae, quae in Italia pariunt, in om- | |
| nibus terris pariunt. non scitis palmulas careotas | |
| Syrias parere in Iudaea, in Italia non posse? Sed | 28.1 |
| Scrofa, Si exigere mavis sine mulorum fetura et nu- | |
| tricatu numerum octoginta et unum, est qui expleas | |
| duplicem istam lacunam, quod extraordinariae fructum | |
| species duae accedunt magnae, quarum una est ton- | 5 |
| sura, quod oves ac capras detondunt aut vellunt; | |
| altera, quae latius patet, de lacte et caseo, quam | |
| scriptores graeci separatim τυροποιίαν appellaverunt | |
| ac scripserunt de ea re permulta. |