| Sed quoniam nos nostrum pensum absolvimus ac | 2.2.1.1 |
| limitata est pecuaria quaestio, nunc rursus vos reddite | |
| nobis, o Epirotae, de una quaque re, ut videamus, | |
| quid pastores a Pergamide Maledove potis sint. Atti- | 2.1 |
| cus, qui tunc Titus Pomponius, nunc Quintus Caecilius | |
| cognomine eodem, Ego opinor, inquit, incipiam primus, | |
| quoniam in me videre coni<e>cisse oculos, et dicam de | |
| primigenia pecuaria. e feris enim pecudibus primum | 5 |
| dicis oves conprehensas ab hominibus ac mansuefactas. | |
| has primum oportet bonas emere, quae ita ab aetate, | |
| si neque vetulae sunt neque merae agnae, quod alterae | |
| [iam] nondum, alterae iam non possunt dare fructum. | |
| sed ea melior aetas, quam sequitur spes, quam ea | 10 |
| quam mors. de forma ovem esse oportet corpore | 3.1 |
| amplo, quae lana multa sit et molli, villis altis et | |
| densis toto corpore, maxime circum cervicem et col- | |
| lum, ventrem quoque ut habeat pilosum. itaque quae | |
| id non habent, maiores nostri apicas appellabant ac | 5 |
| reiciebant. esse oportet cruribus humilibus: caudis | |
| observate ut sint in Italia prolixis, in Syria brevibus. | |
| in primis videndum ut boni seminis pecus habeas. id | 4.1 |
| fere ex duabus rebus potest animadverti, ex forma et | |
| progenie: ex forma, si arietes sint fronte lana vestiti | |
| bene, tortis cornibus pronis ad rostrum, ravis oculis, | |
| lana opertis auribus, ampli, pectore et scapulis et | 5 |
| clunibus latis, cauda lata et longa. animadvertendum | |
| quoque lingua ne nigra aut varia sit, quod fere qui | |
| ea<m> habent nigros aut varios procreant agnos. ex | |
| progenie autem animadvertitur, si agnos procreant | |
| formosos. in emptionibus iure utimur eo, quo lex | 5.1 |
| praescripsit. in ea enim alii plura, alii pauciora ex- | |
| cipiunt: quidam enim pretio facto in singulas oves, | |
| ut agni cordi duo pro una ove adnumerentur, et si | |
| quoi vetustate dentes absunt, item binae pro singulis | 5 |
| ut procedant. de reliquo antiqua fere formula utuntur. | |
| cum emptor dixit 'tanti sunt mi emptae?' et ille re- | |
| spondit 'sunt' et expromisit nummos, emptor stipulatur | |
| prisca formula sic, 'illasce oves, qua de re agitur, | 6.1 |
| sanas recte esse, uti pecus ovillum, quod recte sanum | |
| est extra lusca<m> surdam minam, id est ventre glabro, | |
| neque de pecore morboso esse habereque recte licere, | |
| haec sic recte fieri spondesne?' cum id factum est, | 5 |
| tamen grex dominum non mutavit, nisi si est adnu- | |
| meratum; nec non emptor pote ex empto vendito | |
| illum damnare, si non tradet, quam[o]vis non solverit | |
| nummos, ut ille emptorem simili iudicio, si non reddit | |
| pretium. | 10 |