| De alteris quattuor rebus deinceps dicam, de | 2.2.7.1 |
| pastione, fetura, nutricatu, sanitate. primum provi- | |
| dendum ut totum annum recte pascantur intus et | |
| foris: stabula idoneo loco ut sint, ne ventosa, quae | |
| spectent magis ad orientem quam ad meridianum | 5 |
| tempus. ubi stent, solum oportet esse eruderatum et | |
| proclivum, ut everri facile possit ac fieri purum. non | |
| enim solum ea uligo lanam corrumpit ovium, sed | |
| etiam ungulas, ac scabras fieri cogit. cum aliquot | 8.1 |
| dies steterunt, subicere oportet virgulta alia, quo | |
| mollius requiescant purioresque sint. libentius enim | |
| ita pascuntur. faciendum quoque saepta secreta ab | |
| aliis, quo in[i]cientes secludere possis, item quo cor- | 5 |
| pore aegro. haec magis ad villaticos greges animad- | |
| vertenda. contra ill<a>e in saltibus quae pascuntur et | 9.1 |
| a tectis absunt longe, portant secum crates aut retia, | |
| quibus cohortes in solitudine faciant, ceteraque uten- | |
| silia. longe enim et late in diversis locis pasci solent, | |
| ut multa milia absint saepe hibernae pastiones ab | 5 |
| aestivis. Ego vero scio, inquam: nam mihi greges in | |
| Apulia hibernabant, qui in Reatinis montibus aesti- | |
| vabant, cum inter haec bina loca, ut iugum continet | |
| sirpiculos, sic calles publicae distantes pastiones. Eae- | 10.1 |
| que ibi, ubi pascuntur in eadem regione, tamen tem- | |
| poribus distinguntur, aestate quod cum prima luce | |
| exeunt pastum, propterea quod tunc herba ruscida | |
| meridianam, quae est aridior, iucunditate praestat. | 5 |
| sole exorto potum propellunt, ut redintegrantes rursus | |
| ad pastum alacriores faciant. circiter meridianos aestus, | 11.1 |
| dum defervescant, sub umbriferas rupes et arbores pa- | |
| tulas subig[i]unt, quaad refrigeratu<r>. aere vespertino | |
| rursus pascunt ad solis occasum. ita pascere pecus | |
| oportet, ut averso sole agat: caput enim maxime ovis | 5 |
| molle est. ab occasu parvo intervallo interposito ad | |
| bibendum adpellunt et rursus pascunt, quaad contene- | |
| bravit: iterum enim tum iucunditas in herba redinte- | |
| grabit. haec a vergiliarum exortu ad aequinoctium | |
| autumnale maxime observant. quibus in locis messes | 12.1 |
| sunt factae, inigere est utile duplici de causa, quod | |
| et caduca spica saturantur et obtritis stramentis et | |
| stercoratione faciunt in annum segetes meliores. reli- | |
| quae pastiones hiberno ac verno tempore hoc mutant, | 5 |
| quod pruina iam exalata propellunt in pabulum et | |
| pascunt diem totum ac meridiano tempore semel agere | |
| potum satis habent. |