| Quod ad pastiones attinet, haec fere sunt; quod | 2.2.13.1 |
| ad feturam, quae dicam. arietes, quibus sis usurus | |
| ad feturam, bimestri tempore ante secernendum et | |
| largius pabulo explendum. cum redierunt <ad> stabula | |
| e pastu, hordeum si est datum, firmiores fiunt ad la- | 5 |
| borem sustinendum. tempus optimum ad admitten- | |
| dum ab arcturi occasu ad aquilae occasum, quod quae | |
| postea concipiunt<ur>, fiunt vegrandes atque imbecillae. | |
| ovis praegnas est diebus cl. itaque fit partus exitu[s] | 14.1 |
| autumnali, cum aer est modice temperatus et primitus | |
| oritur herba imbribus primoribus evocata. quam diu | |
| admissura fit, eadem aqua uti oportet, quod commu- | |
| tatio et lanam facit variam et corrumpit uterum. | 5 |
| cum omnes conceperunt, rursus arietes secernendi; iam | |
| factis praegna[n]tibus quod sunt molesti, obsunt. neque | |
| pati oportet minores quam bimas saliri, quod neque | |
| natum ex his idoneum est, neque non ipsae fiunt de- | |
| teriores; et non meliores quam trimae admissae. de- | 10 |
| terrent ab saliendo, et fiscellas e iunco aliave qua re | |
| quod alligant ad naturam: commodius servantur, si | |
| secretas pascunt. | |
| In nutricatu, cum parere coeperunt, inigunt in | 15.1 |
| stabula, eaque habent ad eam rem seclusa, ibique | |
| nata recentia ad ignem prope ponunt, quaad conva- | |
| luerunt. biduum a<u>t triduum retinent, dum adco- | |
| gnoscant matrem agni et pabulo se saturent. deinde | 5 |
| matres cum grege pastum prodeunt, retinent agnos, | |
| ad quos cum reductae ad vesperum, aluntur lacte et | |
| rursus discernuntur, ne noctu a matribus conculcentur. | |
| hoc item faciunt mane, antequam matres in pabulum | |
| exeant, ut agni satulli fiant lacte. circiter decem dies | 16.1 |
| cum praeterierunt, palos offigunt et ad eos alligant | |
| libro aut qua alia re levi distantes, ne toto die cur- | |
| santes inter se teneri delibent aliquid membrorum. | |
| si ad matris mammam non accedet, admovere oportet | 5 |
| et labra agni unguere buturo aut adipe suilla et ol- | |
| facere labra lacte. diebus post paucis obicere iis | |
| viciam molitam aut herbam teneram, antequam exeunt | |
| pastum et cum reverterunt. et sic nutricantur, quaad | 17.1 |
| facti sunt quadrimestres. interea matres eorum iis | |
| temporibus non mulgent quidam; qui id melius, om- | |
| nino perpetuo, quod et lanae plus ferunt et agnos | |
| plures. cum depulsi sunt agni a matribus, diligentia | 5 |
| adhibenda est, ne desiderio senescant. itaque delinien- | |
| dum in nutricatu pabuli bonitate et a frigore et aestu | |
| ne quid laboret curandum. cum oblivione iam lactis | 18.1 |
| non desiderat matrem, tum denique conpellendum in | |
| gregem ovium. castrare oportet agnum non minore<m> | |
| quinque mensum, neque antequam calores aut frigora | |
| se fregerunt. quos arietes summittere volunt, potis- | 5 |
| simum eligunt ex matribus, quae geminos parere so- | |
| lent. pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis, | |
| quae propter lanae bonitatem, ut sunt Tarentinae et | |
| Atticae, pellibus integuntur, ne lana inquinetur, quo | |
| minus vel infici recte possit vel lavari ac putari. ha- | 19.1 |
| rum praesepia ac stabula ut sint pura maiorem ad- | |
| hibe[a]nt diligentiam, quam hirtis. itaque faciunt la- | |
| pide strata, [et] urina necubi in stabulo consistat. | |
| his quaecumque lubenter vescuntur, ut folia ficulnea | 5 |
| et palea, vinacea, furfures, obiciuntur modice, ne parum | |
| aut nimium saturentur. utrumque enim ad corpus | |
| alendum inimicum, ut maxime amicum cytisum et | |
| medica. nam et pingues facit facillime et genit lacte. |