| <De> sanitate sunt multa; sed ea, ut dixi, in libro | 2.2.20.1 |
| scripta magister pecoris habet, et quae opus ad me- | |
| dendum, portat secum. relinquitur de numero, quem | |
| faciunt alii maiorem, alii minorem. nulli enim huius | |
| moduli naturales. illut fere omnes in Epiro facimus, | 5 |
| ne minus habeamus in centenas oves hirtas singulos | |
| homines, in pellitas [caprae] binos. | |
| Cui Cossinius, Quoniam satis balasti, inquit, o | 3.1.1 |
| Faustule noster, accipe a me cum Homerico Melanthio | |
| cordo de capellis, et quem ad modum [oportet] breviter | |
| oporteat dicere, disce. qui caprinum gregem con- | |
| stituere vult, in eligendo animadvertat oportet primum | 5 |
| aetatem, ut eam paret, quae iam ferre possit fructum, | |
| et de iis eam potius, quae diutius: novella enim | |
| quam vetus utilior. <de> forma videndum ut sint firmae, | 2.1 |
| magnae, corpus leve ut habeant, crebro pilo, nisi si | |
| glabrae sunt (duo enim genera earum): sub rostro | |
| duas ut mammulas pensiles habeant, quod eae fecun- | |
| diores: ubere sint grandiore, ut et lac multum et | 5 |
| pingue habeant pro portione: hircus molliori et po- | |
| tissimum pilo albo ac cervice et collo brevi, gurgu- | |
| lione longiore. melior fit grex, si non est ex collectis | |
| conparatus, sed ex consuetis una. de seminio dico | 3.1 |
| eadem, quae Atticus in ovibus: hoc aliter, ovium | |
| semen tardius esse, quo eae sint placidiores; contra | |
| caprile mobilius esse, de quarum velocitate in Originum | |
| libro Cato scribit haec: 'in Sauracti <et> Fiscello | 5 |
| caprae ferae sunt, quae saliunt e saxo pedes plus | |
| sexagenos'. oves enim, quas pascimus, ortae sunt ab | |
| ovibus feris: sic quas alimus <caprae> a capris feris | |
| ortae, a quis propter Italiam Caprasia insula est | |
| nominata. de capris quod meliore semine eae quae | 4.1 |
| bis pariant, ex his potissimum mares solent summitti | |
| ad admissuras. quidam etiam dant operam ut ex | |
| insula Melia capras habeant, quod ibi maximi ac pul- | |
| cherrimi existimantur fieri haedi. de emptione aliter | 5.1 |
| dico atque fi[e]t, quod capras sanas sanus nemo pro- | |
| mittit. numquam enim sine febri sunt. itaque stipu- | |
| lantur paucis exceptis verbis, ac Manilius | |
| scriptum reliquit sic: 'illas<ce> capras hodie recte esse et | 5 |
| bibere posse habereque <recte> licere, haec spondesne?' de | |
| quibus admirandum illut, quod etiam Archelaus | |
| scribit: non ut reliqua animalia naribus, sed auribus | |
| spiritum ducere solere pastores curiosiores aliquot dicunt. |