| De alteris quattuor quod est de pastu, hoc dico. | 2.3.6.1 |
| stabulatur pecus melius, ad hibernos exortos si spectat, | |
| quod est alsiosum. id, ut pleraque, lapide aut testa | |
| substerni oportet, caprile quo minus sit uliginosum | |
| ac lutulentum. foris cum est pernoctandum, item in | 5 |
| eandem partem caeli quae spectent saepta oportet | |
| substerni virgultis, ne oblinantur. non multo aliter | |
| tuendum hoc pecus in pastu atque ovillum, [quod] | |
| tamen habent sua propria quaedam, quod potius sil- | |
| vestribus saltibus delectantur quam pratis. studiose | 7.1 |
| enim de agrestibus fruticibus pascuntur atque in lo- | |
| cis cultis virgulta carpunt. itaque a carpendo caprae | |
| nominatae. ab hoc in lege locationis fundi excipi | |
| solet, ne colonus capra[m] natum in fundo pascat. harum | 5 |
| enim dentes inimici sationi[s], quas etiam astrologi ita | |
| receperunt in caelum, ut extra lembum duodecim si- | |
| gnorum excluserint: sunt duo haedi et capra non longe | |
| a tauro. quod ad feturam pertinet, desistente autumno | 8.1 |
| exigunt a grege in campo[s] hircos in caprilia, item ut | |
| in arietibus dictum. quae concepit, post quartum | |
| mensem reddit tempore verno. in nutricatu haedi, | |
| trimestres cum sunt facti, tum submittuntur et in | 5 |
| grege incipiunt esse. quid dicam de earum sanitate, | |
| quae numquam sunt sanae? nisi tamen illud unum, | |
| quaedam scripta habere magistros pecoris, quibus re- | |
| mediis utantur ad morbos quosdam earum ac vulnera- | |
| tum corpus, quod usu venit iis saepe, quod inter se | 10 |
| cornibus pugnant atque in spinosis locis pascuntur. | |
| relinquitur de numero, qui in gregibus est minor ca- | 9.1 |
| prino quam in ovillo, quod caprae lascivae et quae | |
| dispargant se; contra oves quae se congregent ac con- | |
| densent in locum unum. itaque in agro Gallico greges | |
| plures potius faciunt quam magnos, quod in magnis | 5 |
| cito existat pestilentia, quae ad perniciem eum per- | |
| ducat. satis magnum gregem putant esse circiter | 10.1 |
| quinquagenas. quibus assentiri putant id quod usu | |
| venit Gaberio, equiti Romano. is enim cum in sub- | |
| urbano mille iugerum haberet et a caprario quodam, | |
| qui adduxit capellas ad urbem decem, sibi in dies | 5 |
| singulos denarios singulos dare audisse<t>, coegit mille | |
| caprarum, sperans se capturum de praedio in dies | |
| singulos denarium mille. tantum enim fefell[er]it, ut | |
| brevi omnes amiserit morbo. contra in Sallentinis | |
| et in Casinati ad centenas pascunt. de maribus et | 10 |
| feminis idem fere discrimen, ut alii ad denas capras | |
| singulos parent hircos, ut ego; alii etiam ad quin- | |
| decim, ut Menas; non nulli etiam, ut Murrius, ad | |
| viginti. |