| Sed quis e portu post Italico prodit ac de suillo | 2.4.1.1 |
| pecore expedit? tametsi Scrofam potissimum de ea re | |
| dicere oportere cognomen eius significat. Cui Tre- | |
| mel[l]ius, Ignorare, inquit, videre, cur appeller Scrofa. | |
| itaque ut etiam hi propter te sciant, cognosce meam | 5 |
| gentem suillum cognomen non habere, nec me esse | |
| ab Eumae[u]o ortum. avus meus primum appellatus | |
| est Scrofa, qui quaestor cum esset Licinio Nervae | |
| praetori in Macedonia provincia relictus [esset], qui | |
| praeesset exercitui, dum praetor rediret, hostes, arbi- | 10 |
| trati occasionem se habere victoriae, inpressionem | |
| facere coeperunt in castra. avos, cum cohortaretur | 2.1 |
| milites ut caperent arma atque exirent contra, dixit | |
| celeriter se illos, ut scrofa porcos, disiecturum, id quod | |
| fecit. nam eo proelio hostes ita fudit ac fugavit, ut | |
| eo Nerva praetor imperator sit appellatus, avus co- | 5 |
| gnomen invenerit ut diceretur Scrofa. itaque proavos | |
| ac superiores de Tremel[l]iis nemo appellatus Scrofa, | |
| nec minus septimus sum deinceps praetorius in gente | |
| nostra. nec tamen defugio quin dicam quae scio de | |
| su<i>llo pecore. agri enim culturae ab initio fui stu- | 3.1 |
| diosus, nec de pecore suillo mihi et vobis, magnis | |
| pecuariis, ea res non est communis. quis enim fun- | |
| dum colit nostrum, quin sues habeat, et qui non au- | |
| dierit patres nostros dicere ignavum et sumptuosum | 5 |
| esse, qui succidiam in carnario[s] suspenderit potius ab | |
| laniario quam e domestico fundo? | |
| Ergo qui suum gregem vult habere idoneum, | |
| eligere oportet primum bona aetate, secundo bona | |
| forma (ea est cum amplitudine[m] membrorum, praeter- | 10 |
| quam pedibus capite): unicoloris potius quam varias. | |
| cum haec eadem ut habea<n>t verres videndum, tum | |
| utique sint cervicibus amplis. boni seminis sues ani- | 4.1 |
| madvertuntur a facie et progenie et regione caeli: a | |
| facie, si formosi sunt verris et scrofa; <a> progenie, si | |
| porcos multos pariunt; a regione, si potius ex his | |
| locis, ubi nascuntur amplae quam exiles, pararis. emi | 5.1 |
| solent sic: 'illasce sues sanas esse habereque | |
| recte licere noxisque praestari neque de pecore morboso | |
| esse spondesne?' quidam adiciunt perfunctas esse a | |
| febri et a foria. | 5 |