| In pastu locus huic pecori aptus uliginosus, quod | 2.4.5.6 |
| delectatur non solum aqua sed etiam luto. itaque | |
| ob eam rem aiunt lupos, cum sint nancti sues, trahere | |
| usque ad aquam, quod dentes fervorem carnis ferre | |
| nequeant. hoc pecus alitur maxime glande, deinde | 6.1 |
| faba et hordeo et cetero frumento, [quod]quae res non | |
| modo pinguitudinem efficiunt, sed etiam carnis iucundum | |
| saporem. pastum ex[s]igunt aestate mane et, antequam | |
| aestus incipiat, subigunt in umbrosum locum, maxime | 5 |
| ubi aqua sit: post meridiem rursus lenito fervore pas- | |
| cunt. hiberno tempore non prius exigunt pastum, | |
| quam pruina evanuit ac conliquefacta est glacies. ad | 7.1 |
| feturam verres duobus mensibus ante secernendi. op- | |
| timum ad admissuram tempus a favonio ad aequi- | |
| noctium vernum: ita enim contingit ut aestate pariat. | |
| quattuor enim menses est praegnas et tunc parit, cum | 5 |
| pabulo [h]abundat terra. neque minores admittendae | |
| quam anniculae; melius viginti menses expectare, ut | |
| bimae pariant. cum coeperunt, id facere dicuntur | |
| usque ad septimum annum recte. admissuras cum | 8.1 |
| faciunt, [et] prodigunt in lutosos limites ac lustra, ut | |
| volutentur in luto, quae enim illorum requies, ut | |
| lavatio hominis. cum omnes conceperunt, rursus se- | |
| grega<n>t verres. verris octo mensum incipit salire, | 5 |
| permanet [et] ut id recte facere possit ad trimum, | |
| deinde it retro, quaad pervenit ad lanium. hic enim | |
| conciliator suillae carnis datus populo. | |
| Sus graece dicitur ὗς, olim θῦς dictus ab illo | 9.1 |
| verbo quod dicunt θύειν, quod est immolare. ab suillo | |
| enim genere pecore immolandi initium primum sump- | |
| tum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cer<er>is porci | |
| immolantur, et quod initiis pacis, foedus cum feritur, | 5 |
| porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui | |
| reges ac sublimes viri in Etruria in coniunctione | |
| nuptiali nova nupta et novus maritus primum porcum | |
| immolant. prisci quoque Latini, etiam Graeci in Italia | 10.1 |
| idem factitasse videntur. nam et nostrae mulieres, | |
| maxime nutrices, naturam qua[m] feminae sunt in vir- | |
| ginibus appellant porcum, et graecae choeron, signi- | |
| ficantes esse dignum insigne nuptiarum. suillum pecus | 5 |
| donatum ab natura dicunt [iis] ad epulandum. itaque | |
| iis animam datam esse proinde ac salem, quae ser- | |
| varet carnem. e quis succidias Galli optimas et ma- | |
| ximas facere consuerunt. optimarum signum, quod | |
| etiam nunc quotannis e Gallia adportantur Romam per- | 10 |
| nae Comacinae et Cavarae et petas[i]ones. de magnitudine | 11.1 |
| gallicarum succidiarum Cato scribit his verbis: | |
| 'in Italia Insubres terna atque quaterna milia †aulia | |
| succidia uere sus usque adeo pinguitudine crescere | |
| solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque pro- | 5 |
| gredi usquam. itaque eas siquis quo traicere vol[e]t, | |
| in pla<u>strum inponit.' in Hispania ulteriore in Lusi- | |
| tania [ulteriore] sus cum esset occisus, Atilius Hi- | |
| spaniensis, minime mendax et multarum rerum peritus | |
| in doctrina, dicebat L. Volumnio senatori missam esse | 10 |
| offulam cum duabus costis, quae penderet tres et | |
| viginti pondo, eiusque suis a cute ad os pedem et | |
| tres digitos fuisse. Cui ego, Non minus res admiranda | 12.1 |
| cum mi esset dicta in Arcadia, scio me isse specta- | |
| tum suem, quae prae pinguitudine carnis non modo | |
| surgere non posset, sed etiam ut in eius corpore sorex | |
| exesa carne nidum fecisset et peperisset mures. hoc | 5 |
| etiam in †vineta factum accepi. |