| Sus ad feturam quae sit fecunda, animadvertunt | 2.4.13.1 |
| fere ex primo partu, quod non multum in reliquis | |
| mutat. in nutricatu, quam porculationem appella[ba]nt, | |
| binis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundo, | |
| [ea] cum iam pasci possunt, secernunt. porci, qui | 5 |
| nati hieme, fiunt ex[s]iles propter frigora et quod matres | |
| aspernantur propter ex[s]iguitatem lactis, quod dentibus | |
| sauciantur propterea mammae. scrofa in sua quaeque | |
| hara suos alat oportet porcos, quo<d> alienos <non> | |
| asperna[n]tur et ideo, si conturbati sunt in fetura, fit | 10 |
| deterior. natura divisus earum annus bifaria<m>, quod bis | 14.1 |
| parit in anno: quaternis mensibus fert ventrem, binis | |
| nutricat. haram facere oportet circiter trium pedum | |
| altam et latam amplius paulo, ea altitudine abs terra[m], | |
| ne, dum exilire velit praegnas, abortet. altitudinis mo- | 5 |
| dus sit, ut subulcus facile circumspicere possit nequi | |
| porcellus a matre opprimatur, et ut facile purigare pos- | |
| sit cubile. in haris ostium esse oportet et limen in- | |
| ferius altum palmipedale, ne porci, ex hara cum mater | |
| prodit, transilire possint. quotienscumque haras subulcus | 15.1 |
| purgat, totiens harenam inicere oportet, aut quid item | |
| quod exsugat [h]umorem in singulas haras inicere debet; | |
| et cum peperit, largiore cibatu sustentare, quo facilius | |
| lac suppeditare possit. [in] quibus hordei circiter bi- | 5 |
| nas libras aqua madefactas dare solent, quod quidam | |
| duplicant, ut sit mane et vesperi, si alia quae obiciant | |
| non habuerint. cum porci depulsi sunt a mamma, a | 16.1 |
| quibusdam deliti appellantur neque iam lactantes di- | |
| cuntur, qui a partu decimo die habentur puri, et ab | |
| eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacri- | |
| ficium idonei dicuntur primum. itaque aput Plautum in | 5 |
| Menaechimis, cum insanum quem putat, ut pietur, | |
| in oppido Epidamno interrogat 'quanti hic porci sunt | |
| sacres?' si fundus ministrat, dari solent vinacea ac | |
| scop[e]i ex uvis. amisso nomine lactantes dicuntur ne- | 17.1 |
| frendes ab eo, quod nondum fabam frendere possunt, | |
| id est frangere. porcus graecum est nomen antiquum, | |
| sed obscuratum, quod nunc eum vocant choeron. in | |
| eorum partu scrofae bis die ut bibant curant lactis | 5 |
| causa. parere dicunt oportere porcos, quot mammas | |
| habeat; si minus pariat, fructuariam idoneam non | |
| esse; si plures pariat, esse portentum. in quo illud | 18.1 |
| antiquissimum fuisse scribitur, quod sus Aeneae Lavini | |
| triginta porcos peperit albos. itaque quod portenderit | |
| factum, <post> tricesimum annum ut Lavinienses con- | |
| diderint oppidum Alba<m>. huius suis ac porcorum | 5 |
| etiam nunc vestigia apparent [iamne], quod et simu- | |
| lacra eorum ahenea etiam nunc in publico posita, et | |
| corpus matris ab sacerdotibus, quod in salsura fuerit, | |
| demonstratur. nutricare octonos porcos parvulos primo | 19.1 |
| possunt: incremento facto a peritis dimidia pars re- | |
| moveri solet, quod neque mater potest subferre lac, | |
| neque congenerati alescendo roborari. a partu decem | |
| diebus proximis non producunt ex haris matrem, prae- | 5 |
| terquam potum. praeteritis decem diebus sinunt exire | |
| pastum in propincum locum villae, ut crebro reditu | |
| lacte alere possint porcos. cum creverunt, patiuntur | 20.1 |
| sequi matrem pastum domique secernunt a matribus | |
| ac seorsum pascunt, ut desiderium ferre possint pa- | |
| rentis nutricis, quod decem diebus assecuntur. subul- | |
| cus debet consuefacere, omnia ut faciant ad bucinam. | 5 |
| primo cum incluserunt, cum bucinatum est, aperiunt, | |
| ut exire possint in eum locum, ubi hordeum fusum | |
| in longitudine. sic enim minus disperit, quam [ui]s<i> | |
| in acervo[s] positum, et plures facilius accedunt. ideo | |
| ad bucinam convenire dicuntur, ut silvestri loco dispersi | 10 |
| ne dispereant. castrantur verres commodissime anni- | 21.1 |
| culi, utique ne minores quam se[x]mestres: quo facto | |
| nomen mutant atque e verribus dicuntur maiales. de | |
| sanitate suum unum modo exempli causa dicam. porcis | |
| lactentibus si scrofa lac non potest suppeditare, tri- | 5 |
| ticum frictum dari oportet (crudum enim solvit alvom) | |
| vel hordeum obici ex aqua, quaad fiant trimestres. | |
| de numero in centum sues decem verres satis esse | 22.1 |
| putant: quidam etiam hinc demunt. greges [maiorum] | |
| inaequabiles habent; sed ego modicum puto cente- | |
| narium: aliquot maiores faciunt, ita ut ter quinqua- | |
| genos habeant. porcorum gregem alii duplicant, alii | 5 |
| etiam maiorem faciunt. minor grex quam maior minus | |
| sumptuosus, quod comites subulcus pauciores quaerit. | |
| itaque gregis numerum pastor ab sua utilitate con- | |
| stituit, non ut quot verres habeat: id enim ab natura | |
| sumendum. | 10 |