| Haec hic. at Quintus Lucienus senator, homo | 2.5.1.1 |
| quamvis humanus ac iocosus, introiens, familiaris om- | |
| nium nostrum, Synepirotae, inquit, χαίρετε; Scrofam | |
| enim et Varronem nostrum [inquit], ποιμένα λαῶν, | |
| mane salutavi. Cum alius eum salutasset, alius con- | 5 |
| viciatus esset, qui tam sero venisset ad constitutum, | |
| Videbo iam vos, inquit, balatrones, et hoc adferam | |
| meum corium et flagra. tu vero, Murri, veni mi ad- | |
| vocatus, dum asses solvo †Palibus, si postea a me | |
| repetant, ut testimonium perhibere possis. Atticus | 2.1 |
| Murrio, Narra <i>sti, inquit, eadem, qui sermones sint | |
| habiti et quid reliqui sit, ut ad partes paratus veniat: | |
| nos interea secundum actum de maioribus adtexamus. | |
| In quo quidem, inquit Vaccius, meae partes, quoniam | 5 |
| boves ibi. quare dicam, de bubul[c]o pecore quam ac- | |
| ceperim scientiam, ut, siquis quid ignorat, discat; | |
| siquis scit, nuncubi labar observet. Vide quid agas, | |
| inquam, Vacci. nam bos in pecuaria maxima debet | 3.1 |
| esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen | |
| habere sit existimata. Graecia enim antiqua, ut scribit | |
| Timaeus, tauros vocabat italos, a quorum | |
| multitudine et pulchritudine et fetu vitulorum Italiam | 5 |
| dixerunt. alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules | |
| persecutus sit eo nobilem taurum, <q>ui diceretur italus. | |
| hic socius hominum in rustico opere et Cereris mi- | |
| nister, ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, | 4.1 |
| ut capite sanxerint, siquis occidisset. qua in re testis | |
| Attice, testis Peloponnesos. nam ab hoc pecore Athenis | |
| Buzuges nobilitatus, Argis Bomagiros. Novi, inquit | |
| ille, maiestatem boum et ab his dici pleraque magna, | 5 |
| ut busycon bupaeda bulimon boopin, uvam quoque | |
| bumammam. praeterea scio hunc esse, in quem po- | 5.1 |
| tissimum Iuppiter se convertit, cum exportavit per | |
| mare e Phoenice amans Europam; hunc esse, qui filios | |
| Neptuni a Menalippa servarit, ne in stabulo infantes | |
| grex boum obtereret; denique ex hoc putrefacto nasci | 5 |
| dulcissimas apes, mellis matres, a quo eas Graeci | |
| bugenes appellant; et hunc †plautium locutum esse | |
| latine quam Hirr[i]um praetorem renuntiatum Romam | |
| in senatum scriptum habemus. sed bono animo es, | |
| non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit. | 10 |