| Origo, quam dixi; dignitas, quam di[xi]cam. de | 2.1.6.1 |
| antiquis inlustrissimus quisque pastor erat, ut ostendit | |
| et graeca et latina lingua et veteres poetae, qui alios | |
| vocant poly<a>rnas, alios polymelos, alios polybutas; | |
| qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse | 5 |
| pelles tradiderunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyesten | |
| subduxe queritur; ut in Colchide <ad> Aeetam, ad cuius | |
| arietis pellem profecti regio genere dicuntur Argo- | |
| nautae; ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala, | |
| id est secundum antiquam consuetudinem capras et | 10 |
| oves, [quas] Hercules ex Africa in Graeciam exporta- | |
| vit. ea enim <a> sua voce Graeci appellarunt mela. | |
| nec multo secus nostri ab eadem voce, sed ab alia | 7.1 |
| littera (vox earum non me, sed be sonare videtur), | |
| oves ba<e>lare vocem efferentes e quo post balare dicunt | |
| extrita littera, ut in multis. quod si apud antiquos | |
| non magnae dignitatis pecus esset, in caelo descri- | 5 |
| bendo astrologi non appellassent eorum vocabulis | |
| signa, quae non modo non dubitarunt ponere, sed etiam | |
| ab iis principibus duodecim signa multi numerant, | |
| ab ariete et tauro, cum ea praeponerent Apollini et | |
| Herculi. ii enim dei ea secuntur, sed appellantur | 10 |
| Gemini. nec satis putarunt de duodecim signis sextam | 8.1 |
| partem obtinere pecudum nomina, nisi adiecissent, | |
| ut quartam tenere<n>t, capricornum. praeterea a pe- | |
| cuariis addiderunt capram, haedos, canes. an no<n> | |
| etiam item in mari terraque ab his regionibus notae | 5 |
| [a pecore], in mari, quod nominaverunt a capris Ae- | |
| g<a>eum pelagus, ad Syriam montem Taurum, in Sabinis | |
| Cantherium montem, <Bosporum> unum Thracium, alte- | |
| rum Ci<m>merium? nonne in terris multa, ut oppidum | 9.1 |
| in Graecia Hippion Argos? denique non Italia a | |
| vitulis, ut scribit Piso? Romanorum vero populum | |
| a pastoribus esse ortum quis non dicit? quis Faustulum | |
| nescit pastorem fuisse nutricium, qui Romulum et | 5 |
| Remum educavit? non ipsos quoque fuisse pastores | |
| obtinebit, quod Parilibus potissimum condidere urbem? | |
| non idem, quod multa etiam nunc ex vetere instituto | |
| bubus et ovibus dicitur, et quod aes antiquissimum | |
| quod est flatum pecore est notatum, et quod, urb[i]s | 10 |
| cum condita est, tauro et vacca qua[e] essent muri et | 10.1 |
| portae definitum, et quod, populus Romanus cum lu- | |
| stra[re]tur suovitaurilibus, circumaguntur verres aries | |
| taurus, et quod nomina multa habemus ab utroque | |
| pecore, a maiore et a minore—<a minore> Porcius, Ovi- | 5 |
| nius, Caprilius; sic a maiore Equitius, Taurius, <Asi- | |
| nius—et idem> cognomina adsignificare quod dicuntur, | |
| ut Anni[i] Caprae, Statili Tauri, Pomponi Vituli, sic a | |
| pecudibus alia multa? |