| di ad ipsum hominem pertinentes | |
| Gel. N.A. 3.16.5 | |
| Parca . . . inmutata una littera a partu nominata, item | 98.1 |
| Nona et Decima a partus tempestivi tempore. | |
| Gel. N.A. 16.16.1 | |
| Quando igitur . . . | 103.1 |
| contra naturam forte conversi in pedes brachiis plerumque | |
| diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, | |
| huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae | |
| duabus Carmentibus, quarum altera Postverta cognominata | 5 |
| est, Prorsa altera, a recti perversique partus et potestate | |
| et nomine. | |
| Gel. N.A. 16.17.1 | |
| nam sicut Aius . . . deus appellatus araque ei statuta est, | 107.1 |
| quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox | |
| edita erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem es- | |
| sent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti | |
| sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticano | 5 |
| syllaba est idcircoque vagire dicitur exprimente verbo | |
| sonum vocis recentis. | |
| Sch. Veron. Verg. A. 10.78 | |
| Spes cum conciliata non frustra esset et eveniss[et | 123.1 |
| * * * ]bantur, quam deam cum Neptuno coniungunt. | |
| di qui pertinent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, | |
| sicuti victus atque vestitus | |
| Serv. A. 12.139 | |
| Iuturna inter proprios deos Nymphasque ponitur. | 183.1 |