| ECLOGA VI | |
| Prima Syracosio dignata est ludere uersu | 6.1 |
| nostra neque erubuit siluas habitare Thalea. | |
| cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem | |
| uellit et admonuit: 'pastorem, Tityre, pinguis | |
| pascere oportet ouis, deductum dicere carmen.' | 5 |
| nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, | |
| Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) | |
| agrestem tenui meditabor harundine Musam: | |
| non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis | |
| captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, | 10 |
| te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est | |
| quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. | |
| Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllos in antro | |
| Silenum pueri somno uidere iacentem, | |
| inflatum hesterno uenas, ut semper, Iaccho; | 15 |
| serta procul tantum capiti delapsa iacebant | |
| et grauis attrita pendebat cantharus ansa. | |
| adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo | |
| luserat) iniciunt ipsis ex uincula sertis. | |
| addit se sociam timidisque superuenit Aegle, | 20 |
| Aegle Naiadum pulcherrima, iamque uidenti | |
| sanguineis frontem moris et tempora pingit. | |
| ille dolum ridens 'quo uincula nectitis?' inquit; | |
| 'soluite me, pueri; satis est potuisse uideri. | |
| carmina quae uultis cognoscite; carmina uobis, | 25 |
| huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse. | |
| tum uero in numerum Faunosque ferasque uideres | |
| ludere, tum rigidas motare cacumina quercus; | |
| nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, | |
| nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. | 30 |
| Namque canebat uti magnum per inane coacta | |
| semina terrarumque animaeque marisque fuissent | |
| et liquidi simul ignis; ut his ex omnia primis, | |
| omnia et ipse tener mundi concreuerit orbis; | |
| tum durare solum et discludere Nerea ponto | 35 |
| coeperit et rerum paulatim sumere formas; | |
| iamque nouum terrae stupeant lucescere solem, | |
| altius atque cadant summotis nubibus imbres, | |
| incipiant siluae cum primum surgere cumque | |
| rara per ignaros errent animalia montis. | 40 |
| hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, | |
| Caucasiasque refert uolucris furtumque Promethei. | |
| his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum | |
| clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla' omne sonaret; | |
| et fortunatam, si numquam armenta fuissent, | 45 |
| Pasiphaen niuei solatur amore iuuenci. | |
| a, uirgo infelix, quae te dementia cepit! | |
| Proetides implerunt falsis mugitibus agros, | |
| at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta | |
| concubitus, quamuis collo timuisset aratrum | 50 |
| et saepe in leui quaesisset cornua fronte. | |
| a! uirgo infelix, tu nunc in montibus erras: | |
| ille latus niueum molli fultus hyacintho | |
| ilice sub nigra pallentis ruminat herbas | |
| aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite, Nymphae, | 55 |
| Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus, | |
| si qua forte ferant oculis sese obuia nostris | |
| errabunda bouis uestigia; forsitan illum | |
| aut herba captum uiridi aut armenta secutum | |
| perducant aliquae stabula ad Gortynia uaccae.' | 60 |
| tum canit Hesperidum miratam mala puellam; | |
| tum Phaethontiadas musco circumdat amarae | |
| corticis atque solo proceras erigit alnos. | |
| tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum | |
| Aonas in montis ut duxerit una sororum, | 65 |
| utque uiro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; | |
| ut Linus haec illi diuino carmine pastor | |
| floribus atque apio crinis ornatus amaro | |
| dixerit: 'hos tibi dant calamos (en accipe) Musae, | |
| Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat | 70 |
| cantando rigidas deducere montibus ornos. | |
| his tibi Grynei nemoris dicatur origo, | |
| ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo.' | |
| Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est | |
| candida succinctam latrantibus inguina monstris | 75 |
| Dulichias uexasse rates et gurgite in alto | |
| a! timidos nautas canibus lacerasse marinis; | |
| aut ut mutatos Terei narrauerit artus, | |
| quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, | |
| quo cursu deserta petiuerit et quibus ante | 80 |
| infelix sua tecta super uolitauerit alis? | |
| omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus | |
| audiit Eurotas iussitque ediscere lauros, | |
| ille canit, pulsae referunt ad sidera ualles; | |
| cogere donec ouis stabulis numerumque referre | 85 |
| iussit et inuito processit Vesper Olympo. |