| ECLOGA VII | |
| MELIBOEVS CORYDON THYRSIS | |
| M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, | 7.1 |
| compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, | |
| Thyrsis ouis, Corydon distentas lacte capellas, | |
| ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, | |
| et cantare pares et respondere parati. | 5 |
| huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, | |
| uir gregis ipse caper deerrauerat; atque ego Daphnin | |
| aspicio. ille ubi me contra uidet, 'ocius' inquit | |
| 'huc ades, o Meliboee; caper tibi saluus et haedi; | |
| et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. | 10 |
| huc ipsi potum uenient per prata iuuenci, | |
| hic uiridis tenera praetexit harundine ripas | |
| Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' | |
| quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam | |
| depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, | 15 |
| et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum; | |
| posthabui tamen illorum mea seria ludo. | |
| alternis igitur contendere uersibus ambo | |
| coepere, alternos Musae meminisse uolebant. | |
| hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. | 20 |
| C. Nymphae noster amor Libethrides, aut mihi carmen, | |
| quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi | |
| uersibus ille facit) aut, si non possumus omnes, | |
| hic arguta sacra pendebit fistula pinu. | |
| T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam, | 25 |
| Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro; | |
| aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem | |
| cingite, ne uati noceat mala lingua futuro. | |
| C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruus | |
| et ramosa Micon uiuacis cornua cerui. | 30 |
| si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota | |
| puniceo stabis suras euincta coturno. | |
| T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis | |
| exspectare sat est: custos es pauperis horti. | |
| nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, | 35 |
| si fetura gregem suppleuerit, aureus esto. | |
| C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, | |
| candidior cycnis, hedera formosior alba, | |
| cum primum pasti repetent praesepia tauri, | |
| si qua tui Corydonis habet te cura, uenito. | 40 |
| T. Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis, | |
| horridior rusco, proiecta uilior alga, | |
| si mihi non haec lux toto iam longior anno est. | |
| ite domum pasti, si quis pudor, ite iuuenci. | |
| C. Muscosi fontes et somno mollior herba, | 45 |
| et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra, | |
| solstitium pecori defendite: iam uenit aestas | |
| torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. | |
| T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis | |
| semper, et adsidua postes fuligine nigri. | 50 |
| hic tantum Boreae curamus frigora quantum | |
| aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. | |
| C. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae, | |
| strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma, | |
| omnia nunc rident: at si formosus Alexis | 55 |
| montibus his abeat, uideas et flumina sicca. | |
| T. Aret ager, uitio moriens sitit aëris herba, | |
| Liber pampineas inuidit collibus umbras: | |
| Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit, | |
| Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. | 60 |
| C. Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho, | |
| formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; | |
| Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit, | |
| nec myrtus uincet corylos, nec laurea Phoebi. | |
| T. Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis, | 65 |
| populus in fluuiis, abies in montibus altis: | |
| saepius at si me, Lycida formose, reuisas, | |
| fraxinus in siluis cedat tibi, pinus in hortis. | |
| M. Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsin. | |
| ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. | 70 |