| LIBER III | |
| Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus | 3.1 |
| pastor ab Amphryso, uos, siluae amnesque Lycaei. | |
| cetera, quae uacuas tenuissent carmine mentes, | |
| omnia iam uulgata: quis aut Eurysthea durum | |
| aut inlaudati nescit Busiridis aras? | 5 |
| cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos | |
| Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, | |
| acer equis? temptanda uia est, qua me quoque possim | |
| tollere humo uictorque uirum uolitare per ora. | |
| primus ego in patriam mecum, modo uita supersit, | 10 |
| Aonio rediens deducam uertice Musas; | |
| primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, | |
| et uiridi in campo templum de marmore ponam | |
| propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat | |
| Mincius et tenera praetexit harundine ripas. | 15 |
| in medio mihi Caesar erit templumque tenebit: | |
| illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro | |
| centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. | |
| cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi | |
| cursibus et crudo decernet Graecia caestu. | 20 |
| ipse caput tonsae foliis ornatus oliuae | |
| dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas | |
| ad delubra iuuat caesosque uidere iuuencos, | |
| uel scaena ut uersis discedat frontibus utque | |
| purpurea intexti tollant aulaea Britanni. | 25 |
| in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto | |
| Gangaridum faciam uictorisque arma Quirini, | |
| atque hic undantem bello magnumque fluentem | |
| Nilum ac nauali surgentis aere columnas. | |
| addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten | 30 |
| fidentemque fuga Parthum uersisque sagittis; | |
| et duo rapta manu diuerso ex hoste tropaea | |
| bisque triumphatas utroque ab litore gentis. | |
| stabunt et Parii lapides, spirantia signa, | |
| Assaraci proles demissaeque ab Ioue gentis | 35 |
| nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. | |
| Inuidia infelix Furias amnemque seuerum | |
| Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis | |
| immanemque rotam et non exsuperabile saxum. | |
| interea Dryadum siluas saltusque sequamur | 40 |
| intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa: | |
| te sine nil altum mens incohat. en age segnis | |
| rumpe moras; uocat ingenti clamore Cithaeron | |
| Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, | |
| et uox adsensu nemorum ingeminata remugit. | 45 |
| mox tamen ardentis accingar dicere pugnas | |
| Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, | |
| Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. | |
| Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae | |
| pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuuencos, | 50 |
| corpora praecipue matrum legat. optima toruae | |
| forma bouis cui turpe caput, cui plurima ceruix, | |
| et crurum tenus a mento palearia pendent; | |
| tum longo nullus lateri modus: omnia magna, | |
| pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures. | 55 |
| nec mihi displiceat maculis insignis et albo, | |
| aut iuga detrectans interdumque aspera cornu | |
| et faciem tauro propior, quaeque ardua tota | |
| et gradiens ima uerrit uestigia cauda. | |
| aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos | 60 |
| desinit ante decem, post quattuor incipit annos; | |
| cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. | |
| interea, superat gregibus dum laeta iuuentas, | |
| solue mares; mitte in Venerem pecuaria primus, | |
| atque aliam ex alia generando suffice prolem. | 65 |
| optima quaeque dies miseris mortalibus aeui | |
| prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus | |
| et labor, et durae rapit inclementia mortis. | |
| semper erunt quarum mutari corpora malis: | |
| semper enim refice ac, ne post amissa requiras, | 70 |
| ante ueni et subolem armento sortire quotannis. | |
| Nec non et pecori est idem dilectus equino: | |
| tu modo, quos in spem statues summittere gentis, | |
| praecipuum iam inde a teneris impende laborem. | |
| continuo pecoris generosi pullus in aruis | 75 |
| altius ingreditur et mollia crura reponit; | |
| primus et ire uiam et fluuios temptare minacis | |
| audet et ignoto sese committere ponti, | |
| nec uanos horret strepitus. illi ardua ceruix | |
| argutumque caput, breuis aluus obesaque terga, | 80 |
| luxuriatque toris animosum pectus. honesti | |
| spadices glaucique, color deterrimus albis | |
| et giluo. tum, si qua sonum procul arma dedere, | |
| stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, | |
| collectumque premens uoluit sub naribus ignem. | 85 |
| densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; | |
| at duplex agitur per lumbos spina, cauatque | |
| tellurem et solido grauiter sonat ungula cornu. | |
| talis Amyclaei domitus Pollucis habenis | |
| Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, | 90 |
| Martis equi biiuges et magni currus Achilli. | |
| talis et ipse iubam ceruice effundit equina | |
| coniugis aduentu pernix Saturnus, et altum | |
| Pelion hinnitu fugiens impleuit acuto. | |
| Hunc quoque, ubi aut morbo grauis aut iam segnior annis | 95 |
| deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae. | |
| frigidus in Venerem senior, frustraque laborem | |
| ingratum trahit, et, si quando ad proelia uentum est, | |
| ut quondam in stipulis magnus sine uiribus ignis, | |
| incassum furit. ergo animos aeuumque notabis | 100 |
| praecipue: hinc alias artis prolemque parentum | |
| et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae. | |
| nonne uides, cum praecipiti certamine campum | |
| corripuere, ruuntque effusi carcere currus, | |
| cum spes adrectae iuuenum, exsultantiaque haurit | 105 |
| corda pauor pulsans? illi instant uerbere torto | |
| et proni dant lora, uolat ui feruidus axis; | |
| iamque humiles iamque elati sublime uidentur | |
| aëra per uacuum ferri atque adsurgere in auras. | |
| nec mora nec requies; at fuluae nimbus harenae | 110 |
| tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: | |
| tantus amor laudum, tantae est uictoria curae. | |
| primus Ericthonius currus et quattuor ausus | |
| iungere equos rapidusque rotis insistere uictor. | |
| frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere | 115 |
| impositi dorso, atque equitem docuere sub armis | |
| insultare solo et gressus glomerare superbos. | |
| aequus uterque labor, aeque iuuenemque magistri | |
| exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, | |
| quamuis saepe fuga uersos ille egerit hostis | 120 |
| et patriam Epirum referat fortisque Mycenas, | |
| Neptunique ipsa deducat origine gentem. | |
| His animaduersis instant sub tempus et omnis | |
| impendunt curas denso distendere pingui, | |
| quem legere ducem et pecori dixere maritum, | 125 |
| florentisque secant herbas fluuiosque ministrant | |
| farraque, ne blando nequeat superesse labori | |
| inualidique patrum referant ieiunia nati. | |
| ipsa autem macie tenuant armenta uolentes, | |
| atque, ubi concubitus primos iam nota uoluptas | 130 |
| sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. | |
| saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, | |
| cum grauiter tunsis gemit area frugibus, et cum | |
| surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. | |
| hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus | 135 |
| sit genitali aruo et sulcos oblimet inertis, | |
| sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. | |
| Rursus cura patrum cadere et succedere matrum | |
| incipit. exactis grauidae cum mensibus errant, | |
| non illas grauibus quisquam iuga ducere plaustris, | 140 |
| non saltu superare uiam sit passus et acri | |
| carpere prata fuga fluuiosque innare rapacis. | |
| saltibus in uacuis pascunt et plena secundum | |
| flumina, muscus ubi et uiridissima gramine ripa, | |
| speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. | 145 |
| est lucos Silari circa ilicibusque uirentem | |
| plurimus Alburnum uolitans, cui nomen asilo | |
| Romanum est, oestrum Grai uertere uocantes, | |
| asper, acerba sonans, quo tota exterrita siluis | |
| diffugiunt armenta; furit mugitibus aether | 150 |
| concussus siluaeque et sicci ripa Tanagri. | |
| hoc quondam monstro horribilis exercuit iras | |
| Inachiae Iuno pestem meditata iuuencae. | |
| hunc quoque (nam mediis feruoribus acrior instat) | |
| arcebis grauido pecori, armentaque pasces | 155 |
| sole recens orto aut noctem ducentibus astris. | |
| Post partum cura in uitulos traducitur omnis; | |
| continuoque notas et nomina gentis inurunt, | |
| et quos aut pecori malint summittere habendo | |
| aut aris seruare sacros aut scindere terram | 160 |
| et campum horrentem fractis inuertere glaebis. | |
| cetera pascuntur uiridis armenta per herbas: | |
| tu quos ad studium atque usum formabis agrestem | |
| iam uitulos hortare uiamque insiste domandi, | |
| dum faciles animi iuuenum, dum mobilis aetas. | 165 |
| ac primum laxos tenui de uimine circlos | |
| ceruici subnecte; dehinc, ubi libera colla | |
| seruitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos | |
| iunge pares, et coge gradum conferre iuuencos; | |
| atque illis iam saepe rotae ducantur inanes | 170 |
| per terram, et summo uestigia puluere signent. | |
| post ualido nitens sub pondere faginus axis | |
| instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbis. | |
| interea pubi indomitae non gramina tantum | |
| nec uescas salicum frondes uluamque palustrem, | 175 |
| sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae | |
| more patrum niuea implebunt mulctraria uaccae, | |
| sed tota in dulcis consument ubera natos. | |
| Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, | |
| aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae | 180 |
| et Iouis in luco currus agitare uolantis, | |
| primus equi labor est animos atque arma uidere | |
| bellantum lituosque pati, tractuque gementem | |
| ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis; | |
| tum magis atque magis blandis gaudere magistri | 185 |
| laudibus et plausae sonitum ceruicis amare. | |
| atque haec iam primo depulsus ab ubere matris | |
| audeat, inque uicem det mollibus ora capistris | |
| inualidus etiamque tremens, etiam inscius aeui. | |
| at tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, | 190 |
| carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare | |
| compositis, sinuetque alterna uolumina crurum, | |
| sitque laboranti similis; tum cursibus auras | |
| tum uocet, ac per aperta uolans ceu liber habenis | |
| aequora uix summa uestigia ponat harena: | 195 |
| qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris | |
| incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt | |
| nubila; tum segetes altae campique natantes | |
| lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem | |
| dant siluae, longique urgent ad litora fluctus; | 200 |
| ille uolat simul arua fuga simul aequora uerrens. | |
| hinc uel ad Elei metas et maxima campi | |
| sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, | |
| Belgica uel molli melius feret esseda collo. | |
| tum demum crassa magnum farragine corpus | 205 |
| crescere iam domitis sinito; namque ante domandum | |
| ingentis tollent animos, prensique negabunt | |
| uerbera lenta pati et duris parere lupatis. | |
| Sed non ulla magis uiris industria firmat | |
| quam Venerem et caeci stimulos auertere amoris, | 210 |
| siue boum siue est cui gratior usus equorum. | |
| atque ideo tauros procul atque in sola relegant | |
| pascua post montem oppositum et trans flumina lata, | |
| aut intus clausos satura ad praesepia seruant. | |
| carpit enim uiris paulatim uritque uidendo | 215 |
| femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae | |
| dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos | |
| cornibus inter se subigit decernere amantis. | |
| pascitur in magna Sila formosa iuuenca: | |
| illi alternantes multa ui proelia miscent | 220 |
| uulneribus crebris; lauit ater corpora sanguis, | |
| uersaque in obnixos urgentur cornua uasto | |
| cum gemitu; reboant siluaeque et longus Olympus. | |
| nec mos bellantis una stabulare, sed alter | |
| uictus abit longeque ignotis exsulat oris, | 225 |
| multa gemens ignominiam plagasque superbi | |
| uictoris, tum quos amisit inultus amores, | |
| et stabula aspectans regnis excessit auitis. | |
| ergo omni cura uiris exercet et inter | |
| dura iacet pernox instrato saxa cubili | 230 |
| frondibus hirsutis et carice pastus acuta, | |
| et temptat sese atque irasci in cornua discit | |
| arboris obnixus trunco, uentosque lacessit | |
| ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena. | |
| post ubi collectum robur uiresque refectae, | 235 |
| signa mouet praecepsque oblitum fertur in hostem: | |
| fluctus uti medio coepit cum albescere ponto, | |
| longius ex altoque sinum trahit, utque uolutus | |
| ad terras immane sonat per saxa neque ipso | |
| monte minor procumbit, at ima exaestuat unda | 240 |
| uerticibus nigramque alte subiectat harenam. | |
| Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque | |
| et genus aequoreum, pecudes pictaeque uolucres, | |
| in furias ignemque ruunt: amor omnibus idem. | |
| tempore non alio catulorum oblita leaena | 245 |
| saeuior errauit campis, nec funera uulgo | |
| tam multa informes ursi stragemque dedere | |
| per siluas; tum saeuus aper, tum pessima tigris; | |
| heu male tum Libyae solis erratur in agris. | |
| nonne uides ut tota tremor pertemptet equorum | 250 |
| corpora, si tantum notas odor attulit auras? | |
| ac neque eos iam frena uirum neque uerbera saeua, | |
| non scopuli rupesque cauae atque obiecta retardant | |
| flumina correptosque unda torquentia montis. | |
| ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus | 255 |
| et pede prosubigit terram, fricat arbore costas | |
| atque hinc atque illinc umeros ad uulnera durat. | |
| quid iuuenis, magnum cui uersat in ossibus ignem | |
| durus amor? nempe abruptis turbata procellis | |
| nocte natat caeca serus freta, quem super ingens | 260 |
| porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant | |
| aequora; nec miseri possunt reuocare parentes, | |
| nec moritura super crudeli funere uirgo. | |
| quid lynces Bacchi uariae et genus acre luporum | |
| atque canum? quid quae imbelles dant proelia cerui? | 265 |
| scilicet ante omnis furor est insignis equarum; | |
| et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci | |
| Potniades malis membra absumpsere quadrigae. | |
| illas ducit amor trans Gargara transque sonantem | |
| Ascanium; superant montis et flumina tranant. | 270 |
| continuoque auidis ubi subdita flamma medullis | |
| (uere magis, quia uere calor redit ossibus), illae | |
| ore omnes uersae in Zephyrum stant rupibus altis, | |
| exceptantque leuis auras, et saepe sine ullis | |
| coniugiis uento grauidae (mirabile dictu) | 275 |
| saxa per et scopulos et depressas conuallis | |
| diffugiunt, non, Eure, tuos neque solis ad ortus, | |
| in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster | |
| nascitur et pluuio contristat frigore caelum. | |
| hic demum, hippomanes uero quod nomine dicunt | 280 |
| pastores, lentum destillat ab inguine uirus, | |
| hippomanes, quod saepe malae legere nouercae | |
| miscueruntque herbas et non innoxia uerba. | |
| Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, | |
| singula dum capti circumuectamur amore. | 285 |
| hoc satis armentis: superat pars altera curae, | |
| lanigeros agitare greges hirtasque capellas; | |
| hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. | |
| nec sum animi dubius uerbis ea uincere magnum | |
| quam sit et angustis hunc addere rebus honorem; | 290 |
| sed me Parnasi deserta per ardua dulcis | |
| raptat amor; iuuat ire iugis, qua nulla priorum | |
| Castaliam molli deuertitur orbita cliuo. | |
| nunc, ueneranda Pales, magno nunc ore sonandum. | |
| Incipiens stabulis edico in mollibus herbam | 295 |
| carpere ouis, dum mox frondosa reducitur aestas, | |
| et multa duram stipula filicumque maniplis | |
| sternere subter humum, glacies ne frigida laedat | |
| molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras. | |
| post hinc digressus iubeo frondentia capris | 300 |
| arbuta sufficere et fluuios praebere recentis, | |
| et stabula a uentis hiberno opponere soli | |
| ad medium conuersa diem, cum frigidus olim | |
| iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno. | |
| hae quoque non cura nobis leuiore tuendae, | 305 |
| nec minor usus erit, quamuis Milesia magno | |
| uellera mutentur Tyrios incocta rubores. | |
| densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; | |
| quam magis exhausto spumauerit ubere mulctra, | |
| laeta magis pressis manabunt flumina mammis. | 310 |
| nec minus interea barbas incanaque menta | |
| Cinyphii tondent hirci saetasque comantis | |
| usum in castrorum et miseris uelamina nautis. | |
| pascuntur uero siluas et summa Lycaei, | |
| horrentisque rubos et amantis ardua dumos, | 315 |
| atque ipsae memores redeunt in tecta suosque | |
| ducunt et grauido superant uix ubere limen. | |
| ergo omni studio glaciem uentosque niualis, | |
| quo minor est illis curae mortalis egestas, | |
| auertes, uictumque feres et uirgea laetus | 320 |
| pabula, nec tota claudes faenilia bruma. | |
| At uero Zephyris cum laeta uocantibus aestas | |
| in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, | |
| Luciferi primo cum sidere frigida rura | |
| carpamus, dum mane nouum, dum gramina canent, | 325 |
| et ros in tenera pecori gratissimus herba. | |
| inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora | |
| et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, | |
| ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo | |
| currentem ilignis potare canalibus undam; | 330 |
| aestibus at mediis umbrosam exquirere uallem, | |
| sicubi magna Iouis antiquo robore quercus | |
| ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum | |
| ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; | |
| tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus | 335 |
| solis ad occasum, cum frigidus aëra Vesper | |
| temperat, et saltus reficit iam roscida luna, | |
| litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi. | |
| Quid tibi pastores Libyae, quid pascua uersu | |
| prosequar et raris habitata mapalia tectis? | 340 |
| saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem | |
| pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis | |
| hospitiis: tantum campi iacet. omnia secum | |
| armentarius Afer agit, tectumque laremque | |
| armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; | 345 |
| non secus ac patriis acer Romanus in armis | |
| iniusto sub fasce uiam cum carpit, et hosti | |
| ante exspectatum positis stat in agmine castris. | |
| At non qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, | |
| turbidus et torquens flauentis Hister harenas, | 350 |
| quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem. | |
| illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae | |
| aut herbae campo apparent aut arbore frondes; | |
| sed iacet aggeribus niueis informis et alto | |
| terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. | 355 |
| semper hiems, semper spirantes frigora Cauri; | |
| tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, | |
| nec cum inuectus equis altum petit aethera, nec cum | |
| praecipitem Oceani rubro lauit aequore currum. | |
| concrescunt subitae currenti in flumine crustae, | 360 |
| undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, | |
| puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; | |
| aeraque dissiliunt uulgo, uestesque rigescunt | |
| indutae, caeduntque securibus umida uina, | |
| et totae solidam in glaciem uertere lacunae, | 365 |
| stiriaque impexis induruit horrida barbis. | |
| interea toto non setius aëre ningit: | |
| intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis | |
| corpora magna boum, confertoque agmine cerui | |
| torpent mole noua et summis uix cornibus exstant. | 370 |
| hos non immissis canibus, non cassibus ullis | |
| puniceaeue agitant pauidos formidine pennae, | |
| sed frustra oppositum trudentis pectore montem | |
| comminus obtruncant ferro grauiterque rudentis | |
| caedunt et magno laeti clamore reportant. | 375 |
| ipsi in defossis specubus secura sub alta | |
| otia agunt terra, congestaque robora totasque | |
| aduoluere focis ulmos ignique dedere. | |
| hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti | |
| fermento atque acidis imitantur uitea sorbis. | 380 |
| talis Hyperboreo Septem subiecta trioni | |
| gens effrena uirum Riphaeo tunditur Euro | |
| et pecudum fuluis uelatur corpora saetis. | |
| Si tibi lanitium curae, primum aspera silua | |
| lappaeque tribolique absint; fuge pabula laeta; | 385 |
| continuoque greges uillis lege mollibus albos. | |
| illum autem, quamuis aries sit candidus ipse, | |
| nigra subest udo tantum cui lingua palato, | |
| reice, ne maculis infuscet uellera pullis | |
| nascentum, plenoque alium circumspice campo. | 390 |
| munere sic niueo lanae, si credere dignum est, | |
| Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit | |
| in nemora alta uocans; nec tu aspernata uocantem. | |
| At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis | |
| ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas: | 395 |
| hinc et amant fluuios magis, et magis ubera tendunt | |
| et salis occultum referunt in lacte saporem. | |
| multi etiam excretos prohibent a matribus haedos, | |
| primaque ferratis praefigunt ora capistris. | |
| quod surgente die mulsere horisque diurnis, | 400 |
| nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, | |
| sub lucem: exportant calathis (adit oppida pastor), | |
| aut parco sale contingunt hiemique reponunt. | |
| Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una | |
| uelocis Spartae catulos acremque Molossum | 405 |
| pasce sero pingui. numquam custodibus illis | |
| nocturnum stabulis furem incursusque luporum | |
| aut impacatos a tergo horrebis Hiberos. | |
| saepe etiam cursu timidos agitabis onagros, | |
| et canibus leporem, canibus uenabere dammas; | 410 |
| saepe uolutabris pulsos siluestribus apros | |
| latratu turbabis agens, montisque per altos | |
| ingentem clamore premes ad retia ceruum. | |
| Disce et odoratam stabulis accendere cedrum | |
| galbaneoque agitare grauis nidore chelydros. | 415 |
| saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu | |
| uipera delituit caelumque exterrita fugit, | |
| aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae | |
| (pestis acerba boum) pecorique aspergere uirus | |
| fouit humum. cape saxa manu, cape robora, pastor, | 420 |
| tollentemque minas et sibila colla tumentem | |
| deice! iamque fuga timidum caput abdidit alte, | |
| cum medii nexus extremaeque agmina caudae | |
| soluuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. | |
| est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis | 425 |
| squamea conuoluens sublato pectore terga | |
| atque notis longam maculosus grandibus aluum, | |
| qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum | |
| uere madent udo terrae ac pluuialibus Austris, | |
| stagna colit ripisque habitans hic piscibus atram | 430 |
| improbus ingluuiem ranisque loquacibus explet; | |
| postquam exusta palus terraeque ardore dehiscunt, | |
| exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens | |
| saeuit agris asperque siti atque exterritus aestu. | |
| ne mihi tum mollis sub diuo carpere somnos | 435 |
| neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, | |
| cum positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta | |
| uoluitur, aut catulos tectis aut oua relinquens, | |
| arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. | |
| Morborum quoque te causas et signa docebo. | 440 |
| turpis ouis temptat scabies, ubi frigidus imber | |
| altius ad uiuum persedit et horrida cano | |
| bruma gelu, uel cum tonsis inlotus adhaesit | |
| sudor, et hirsuti secuerunt corpora uepres. | |
| dulcibus idcirco fluuiis pecus omne magistri | 445 |
| perfundunt, udisque aries in gurgite uillis | |
| mersatur, missusque secundo defluit amni; | |
| aut tonsum tristi contingunt corpus amurca | |
| et spumas miscent argenti uiuaque sulpura | |
| Idaeasque pices et pinguis unguine ceras | 450 |
| scillamque elleborosque grauis nigrumque bitumen. | |
| non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est | |
| quam si quis ferro potuit rescindere summum | |
| ulceris os: alitur uitium uiuitque tegendo, | |
| dum medicas adhibere manus ad uulnera pastor | 455 |
| abnegat et meliora deos sedet omina poscens. | |
| quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa | |
| cum furit atque artus depascitur arida febris, | |
| profuit incensos aestus auertere et inter | |
| ima ferire pedis salientem sanguine uenam, | 460 |
| Bisaltae quo more solent acerque Gelonus, | |
| cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum, | |
| et lac concretum cum sanguine potat equino. | |
| quam procul aut molli succedere saepius umbrae | |
| uideris aut summas carpentem ignauius herbas | 465 |
| extremamque sequi, aut medio procumbere campo | |
| pascentem et serae solam decedere nocti— | |
| continuo culpam ferro compesce, priusquam | |
| dira per incautum serpant contagia uulgus. | |
| non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo | 470 |
| quam multae pecudum pestes. nec singula morbi | |
| corpora corripiunt, sed tota aestiua repente, | |
| spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. | |
| tum sciat, aërias Alpis et Norica si quis | |
| castella in tumulis et Iapydis arua Timaui | 475 |
| nunc quoque post tanto uideat, desertaque regna | |
| pastorum et longe saltus lateque uacantis. | |
| Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est | |
| tempestas totoque autumni incanduit aestu | |
| et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, | 480 |
| corrupitque lacus, infecit pabula tabo. | |
| nec uia mortis erat simplex; sed ubi ignea uenis | |
| omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, | |
| rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se | |
| ossa minutatim morbo conlapsa trahebat. | 485 |
| saepe in honore deum medio stans hostia ad aram, | |
| lanea dum niuea circumdatur infula uitta, | |
| inter cunctantis cecidit moribunda ministros; | |
| aut si quam ferro mactauerat ante sacerdos, | |
| inde neque impositis ardent altaria fibris, | 490 |
| nec responsa potest consultus reddere uates, | |
| ac uix suppositi tinguntur sanguine cultri | |
| summaque ieiuna sanie infuscatur harena. | |
| hinc laetis uituli uulgo moriuntur in herbis | |
| et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; | 495 |
| hinc canibus blandis rabies uenit, et quatit aegros | |
| tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. | |
| labitur infelix studiorum atque immemor herbae | |
| uictor equus fontisque auertitur et pede terram | |
| crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem | 500 |
| sudor et ille quidem morituris frigidus; aret | |
| pellis et ad tactum tractanti dura resistit. | |
| haec ante exitium primis dant signa diebus: | |
| sin in processu coepit crudescere morbus, | |
| tum uero ardentes oculi atque attractus ab alto | 505 |
| spiritus, interdum gemitu grauis, imaque longo | |
| ilia singultu tendunt, it naribus ater | |
| sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua. | |
| profuit inserto latices infundere cornu | |
| Lenaeos; ea uisa salus morientibus una. | 510 |
| mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti | |
| ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra | |
| (di meliora piis, erroremque hostibus illum!) | |
| discissos nudis laniabant dentibus artus. | |
| ecce autem duro fumans sub uomere taurus | 515 |
| concidit et mixtum spumis uomit ore cruorem | |
| extremosque ciet gemitus. it tristis arator | |
| maerentem abiungens fraterna morte iuuencum, | |
| atque opere in medio defixa reliquit aratra. | |
| non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt | 520 |
| prata mouere animum, non qui per saxa uolutus | |
| purior electro campum petit amnis; at ima | |
| soluuntur latera, atque oculos stupor urget inertis | |
| ad terramque fluit deuexo pondere ceruix. | |
| quid labor aut benefacta iuuant? quid uomere terras | 525 |
| inuertisse grauis? atqui non Massica Bacchi | |
| munera, non illis epulae nocuere repostae: | |
| frondibus et uictu pascuntur simplicis herbae, | |
| pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu | |
| flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. | 530 |
| tempore non alio dicunt regionibus illis | |
| quaesitas ad sacra boues Iunonis et uris | |
| imparibus ductos alta ad donaria currus. | |
| ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis | |
| unguibus infodiunt fruges, montisque per altos | 535 |
| contenta ceruice trahunt stridentia plaustra. | |
| non lupus insidias explorat ouilia circum | |
| nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum | |
| cura domat; timidi dammae ceruique fugaces | |
| nunc interque canes et circum tecta uagantur. | 540 |
| iam maris immensi prolem et genus omne natantum | |
| litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus | |
| proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. | |
| interit et curuis frustra defensa latebris | |
| uipera et attoniti squamis astantibus hydri. | 545 |
| ipsis est aër auibus non aequus, et illae | |
| praecipites alta uitam sub nube relinquunt. | |
| praeterea iam nec mutari pabula refert, | |
| quaesitaeque nocent artes; cessere magistri, | |
| Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. | 550 |
| saeuit et in lucem Stygiis emissa tenebris | |
| pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, | |
| inque dies auidum surgens caput altius effert. | |
| balatu pecorum et crebris mugitibus amnes | |
| arentesque sonant ripae collesque supini. | 555 |
| iamque cateruatim dat stragem atque aggerat ipsis | |
| in stabulis turpi dilapsa cadauera tabo, | |
| donec humo tegere ac foueis abscondere discunt. | |
| nam neque erat coriis usus, nec uiscera quisquam | |
| aut undis abolere potest aut uincere flamma; | 560 |
| ne tondere quidem morbo inluuieque peresa | |
| uellera nec telas possunt attingere putris; | |
| uerum etiam inuisos si quis temptarat amictus, | |
| ardentes papulae atque immundus olentia sudor | |
| membra sequebatur, nec longo deinde moranti | 565 |
| tempore contactos artus sacer ignis edebat. |