| LIBER XI | |
| Oceanum interea surgens Aurora reliquit: | 11.1 |
| Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis | |
| praecipitant curae turbataque funere mens est, | |
| uota deum primo uictor soluebat Eoo. | |
| ingentem quercum decisis undique ramis | 5 |
| constituit tumulo fulgentiaque induit arma, | |
| Mezenti ducis exuuias, tibi magne tropaeum | |
| bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas | |
| telaque trunca uiri, et bis sex thoraca petitum | |
| perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae | 10 |
| subligat atque ensem collo suspendit eburnum. | |
| tum socios (namque omnis eum stipata tegebat | |
| turba ducum) sic incipiens hortatur ouantis: | |
| 'maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto, | |
| quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo | 15 |
| primitiae manibusque meis Mezentius hic est. | |
| nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. | |
| arma parate, animis et spe praesumite bellum, | |
| ne qua mora ignaros, ubi primum uellere signa | |
| adnuerint superi pubemque educere castris, | 20 |
| impediat segnisue metu sententia tardet. | |
| interea socios inhumataque corpora terrae | |
| mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. | |
| ite,' ait 'egregias animas, quae sanguine nobis | |
| hanc patriam peperere suo, decorate supremis | 25 |
| muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem | |
| mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem | |
| abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' | |
| Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum | |
| corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes | 30 |
| seruabat senior, qui Parrhasio Euandro | |
| armiger ante fuit, sed non felicibus aeque | |
| tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. | |
| circum omnis famulumque manus Troianaque turba | |
| et maestum Iliades crinem de more solutae. | 35 |
| ut uero Aeneas foribus sese intulit altis | |
| ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt | |
| pectoribus, maestoque immugit regia luctu. | |
| ipse caput niuei fultum Pallantis et ora | |
| ut uidit leuique patens in pectore uulnus | 40 |
| cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis: | |
| 'tene,' inquit 'miserande puer, cum laeta ueniret, | |
| inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres | |
| nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas? | |
| non haec Euandro de te promissa parenti | 45 |
| discedens dederam, cum me complexus euntem | |
| mitteret in magnum imperium metuensque moneret | |
| acris esse uiros, cum dura proelia gente. | |
| et nunc ille quidem spe multum captus inani | |
| fors et uota facit cumulatque altaria donis, | 50 |
| nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis | |
| debentem uano maesti comitamur honore. | |
| infelix, nati funus crudele uidebis! | |
| hi nostri reditus exspectatique triumphi? | |
| haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis | 55 |
| uulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum | |
| optabis nato funus pater. ei mihi quantum | |
| praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!' | |
| Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus | |
| imperat, et toto lectos ex agmine mittit | 60 |
| mille uiros qui supremum comitentur honorem | |
| intersintque patris lacrimis, solacia luctus | |
| exigua ingentis, misero sed debita patri. | |
| haud segnes alii cratis et molle feretrum | |
| arbuteis texunt uirgis et uimine querno | 65 |
| exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. | |
| hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt: | |
| qualem uirgineo demessum pollice florem | |
| seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi, | |
| cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, | 70 |
| non iam mater alit tellus uirisque ministrat. | |
| tum geminas uestis auroque ostroque rigentis | |
| extulit Aeneas, quas illi laeta laborum | |
| ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido | |
| fecerat et tenui telas discreuerat auro. | 75 |
| harum unam iuueni supremum maestus honorem | |
| induit arsurasque comas obnubit amictu, | |
| multaque praeterea Laurentis praemia pugnae | |
| aggerat et longo praedam iubet ordine duci; | |
| addit equos et tela quibus spoliauerat hostem. | 80 |
| uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris | |
| inferias, caeso sparsurus sanguine flammas, | |
| indutosque iubet truncos hostilibus armis | |
| ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. | |
| ducitur infelix aeuo confectus Acoetes, | 85 |
| pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora, | |
| sternitur et toto proiectus corpore terrae; | |
| ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. | |
| post bellator equus positis insignibus Aethon | |
| it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. | 90 |
| hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus | |
| uictor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur | |
| Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis. | |
| postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, | |
| substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: | 95 |
| 'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli | |
| fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla, | |
| aeternumque uale.' nec plura effatus ad altos | |
| tendebat muros gressumque in castra ferebat. | |
| Iamque oratores aderant ex urbe Latina | 100 |
| uelati ramis oleae ueniamque rogantes: | |
| corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, | |
| redderet ac tumulo sineret succedere terrae; | |
| nullum cum uictis certamen et aethere cassis; | |
| parceret hospitibus quondam socerisque uocatis. | 105 |
| quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis | |
| prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit: | |
| 'quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini, | |
| implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? | |
| pacem me exanimis et Martis sorte peremptis | 110 |
| oratis? equidem et uiuis concedere uellem. | |
| nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent, | |
| nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit | |
| hospitia et Turni potius se credidit armis. | |
| aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. | 115 |
| si bellum finire manu, si pellere Teucros | |
| apparat, his mecum decuit concurrere telis: | |
| uixet cui uitam deus aut sua dextra dedisset. | |
| nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.' | |
| dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes | 120 |
| conuersique oculos inter se atque ora tenebant. | |
| Tum senior semperque odiis et crimine Drances | |
| infensus iuueni Turno sic ore uicissim | |
| orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis, | |
| uir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? | 125 |
| iustitiaene prius mirer belline laborum? | |
| nos uero haec patriam grati referemus ad urbem | |
| et te, si qua uiam dederit Fortuna, Latino | |
| iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus. | |
| quin et fatalis murorum attollere moles | 130 |
| saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit.' | |
| dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant. | |
| bis senos pepigere dies, et pace sequestra | |
| per siluas Teucri mixtique impune Latini | |
| errauere iugis. ferro sonat alta bipenni | 135 |
| fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus, | |
| robora nec cuneis et olentem scindere cedrum | |
| nec plaustris cessant uectare gementibus ornos. | |
| Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus, | |
| Euandrum Euandrique domos et moenia replet, | 140 |
| quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat. | |
| Arcades ad portas ruere et de more uetusto | |
| funereas rapuere faces; lucet uia longo | |
| ordine flammarum et late discriminat agros. | |
| contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit | 145 |
| agmina. quae postquam matres succedere tectis | |
| uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. | |
| at non Euandrum potis est uis ulla tenere, | |
| sed uenit in medios. feretro Pallante reposto | |
| procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, | 150 |
| et uia uix tandem uoci laxata dolore est: | |
| 'non haec, o Palla, dederas promissa parenti, | |
| cautius ut saeuo uelles te credere Marti. | |
| haud ignarus eram quantum noua gloria in armis | |
| et praedulce decus primo certamine posset. | 155 |
| primitiae iuuenis miserae bellique propinqui | |
| dura rudimenta, et nulli exaudita deorum | |
| uota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx, | |
| felix morte tua neque in hunc seruata dolorem! | |
| contra ego uiuendo uici mea fata, superstes | 160 |
| restarem ut genitor. Troum socia arma secutum | |
| obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem | |
| atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret! | |
| nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas | |
| iunximus hospitio dextras: sors ista senectae | 165 |
| debita erat nostrae. quod si immatura manebat | |
| mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante | |
| ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit. | |
| quin ego non alio digner te funere, Palla, | |
| quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam | 170 |
| Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis. | |
| magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto; | |
| tu quoque nunc stares immanis truncus in aruis, | |
| esset par aetas et idem si robur ab annis, | |
| Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? | 175 |
| uadite et haec memores regi mandata referte: | |
| quod uitam moror inuisam Pallante perempto | |
| dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique | |
| quam debere uides. meritis uacat hic tibi solus | |
| fortunaeque locus. non uitae gaudia quaero, | 180 |
| nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.' | |
| Aurora interea miseris mortalibus almam | |
| extulerat lucem referens opera atque labores: | |
| iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon | |
| constituere pyras. huc corpora quisque suorum | 185 |
| more tulere patrum, subiectisque ignibus atris | |
| conditur in tenebras altum caligine caelum. | |
| ter circum accensos cincti fulgentibus armis | |
| decurrere rogos, ter maestum funeris ignem | |
| lustrauere in equis ululatusque ore dedere. | 190 |
| spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma, | |
| it caelo clamorque uirum clangorque tubarum. | |
| hic alii spolia occisis derepta Latinis | |
| coniciunt igni, galeas ensisque decoros | |
| frenaque feruentisque rotas; pars munera nota, | 195 |
| ipsorum clipeos et non felicia tela. | |
| multa boum circa mactantur corpora Morti, | |
| saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris | |
| in flammam iugulant pecudes. tum litore toto | |
| ardentis spectant socios semustaque seruant | 200 |
| busta, neque auelli possunt, nox umida donec | |
| inuertit caelum stellis ardentibus aptum. | |
| Nec minus et miseri diuersa in parte Latini | |
| innumeras struxere pyras, et corpora partim | |
| multa uirum terrae infodiunt, auectaque partim | 205 |
| finitimos tollunt in agros urbique remittunt. | |
| cetera confusaeque ingentem caedis aceruum | |
| nec numero nec honore cremant; tunc undique uasti | |
| certatim crebris conlucent ignibus agri. | |
| tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram: | 210 |
| maerentes altum cinerem et confusa ruebant | |
| ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. | |
| iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini, | |
| praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. | |
| hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum | 215 |
| pectora maerentum puerique parentibus orbi | |
| dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos; | |
| ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, | |
| qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. | |
| ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari | 220 |
| testatur, solum posci in certamina Turnum. | |
| multa simul contra uariis sententia dictis | |
| pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, | |
| multa uirum meritis sustentat fama tropaeis. | |
| Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, | 225 |
| ecce super maesti magna Diomedis ab urbe | |
| legati responsa ferunt: nihil omnibus actum | |
| tantorum impensis operum, nil dona neque aurum | |
| nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis | |
| quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. | 230 |
| deficit ingenti luctu rex ipse Latinus: | |
| fatalem Aenean manifesto numine ferri | |
| admonet ira deum tumulique ante ora recentes. | |
| ergo concilium magnum primosque suorum | |
| imperio accitos alta intra limina cogit. | 235 |
| olli conuenere fluuntque ad regia plenis | |
| tecta uiis. sedet in mediis et maximus aeuo | |
| et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. | |
| atque hic legatos Aetola ex urbe remissos | |
| quae referant fari iubet, et responsa reposcit | 240 |
| ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis, | |
| et Venulus dicto parens ita farier infit: | |
| 'Vidimus, o ciues, Diomedem Argiuaque castra, | |
| atque iter emensi casus superauimus omnis, | |
| contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. | 245 |
| ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis | |
| uictor Gargani condebat Iapygis agris. | |
| postquam introgressi et coram data copia fandi, | |
| munera praeferimus, nomen patriamque docemus, | |
| qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. | 250 |
| auditis ille haec placido sic reddidit ore: | |
| "o fortunatae gentes, Saturnia regna, | |
| antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos | |
| sollicitat suadetque ignota lacessere bella? | |
| quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros | 255 |
| (mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis, | |
| quos Simois premat ille uiros) infanda per orbem | |
| supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, | |
| uel Priamo miseranda manus; scit triste Mineruae | |
| sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. | 260 |
| militia ex illa diuersum ad litus abacti | |
| Atrides Protei Menelaus adusque columnas | |
| exsulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Vlixes. | |
| regna Neoptolemi referam uersosque penatis | |
| Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? | 265 |
| ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuum | |
| coniugis infandae prima inter limina dextra | |
| oppetiit, deuictam Asiam subsedit adulter. | |
| inuidisse deos, patriis ut redditus aris | |
| coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem? | 270 |
| nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur | |
| et socii amissi petierunt aethera pennis | |
| fluminibusque uagantur aues (heu, dira meorum | |
| supplicia!) et scopulos lacrimosis uocibus implent. | |
| haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt | 275 |
| tempore cum ferro caelestia corpora demens | |
| appetii et Veneris uiolaui uulnere dextram. | |
| ne uero, ne me ad talis impellite pugnas. | |
| nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum | |
| Pergama nec ueterum memini laetorue malorum. | 280 |
| munera quae patriis ad me portatis ab oris | |
| uertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra | |
| contulimusque manus: experto credite quantus | |
| in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. | |
| si duo praeterea talis Idaea tulisset | 285 |
| terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes | |
| Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis. | |
| quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, | |
| Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium | |
| haesit et in decimum uestigia rettulit annum. | 290 |
| ambo animis, ambo insignes praestantibus armis, | |
| hic pietate prior. coeant in foedera dextrae, | |
| qua datur; ast armis concurrant arma cauete." | |
| et responsa simul quae sint, rex optime, regis | |
| audisti et quae sit magno sententia bello.' | 295 |
| Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit | |
| Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur | |
| cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur | |
| uicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. | |
| ut primum placati animi et trepida ora quierunt, | 300 |
| praefatus diuos solio rex infit ab alto: | |
| 'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, | |
| et uellem et fuerat melius, non tempore tali | |
| cogere concilium, cum muros adsidet hostis. | |
| bellum importunum, ciues, cum gente deorum | 305 |
| inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant | |
| proelia nec uicti possunt absistere ferro. | |
| spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis, | |
| ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta uidetis. | |
| cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, | 310 |
| ante oculos interque manus sunt omnia uestras. | |
| nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus | |
| esse, fuit; toto certatum est corpore regni. | |
| nunc adeo quae sit dubiae sententia menti, | |
| expediam et paucis (animos adhibete) docebo. | 315 |
| est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, | |
| longus in occasum, finis super usque Sicanos; | |
| Aurunci Rutulique serunt, et uomere duros | |
| exercent collis atque horum asperrima pascunt. | |
| haec omnis regio et celsi plaga pinea montis | 320 |
| cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas | |
| dicamus leges sociosque in regna uocemus: | |
| considant, si tantus amor, et moenia condant. | |
| sin alios finis aliamque capessere gentem | |
| est animus possuntque solo decedere nostro, | 325 |
| bis denas Italo texamus robore nauis; | |
| seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam | |
| materies: ipsi numerumque modumque carinis | |
| praecipiant, nos aera, manus, naualia demus. | |
| praeterea, qui dicta ferant et foedera firment | 330 |
| centum oratores prima de gente Latinos | |
| ire placet pacisque manu praetendere ramos, | |
| munera portantis aurique eborisque talenta | |
| et sellam regni trabeamque insignia nostri. | |
| consulite in medium et rebus succurrite fessis.' | 335 |
| Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni | |
| obliqua inuidia stimulisque agitabat amaris, | |
| largus opum et lingua melior, sed frigida bello | |
| dextera, consiliis habitus non futtilis auctor, | |
| seditione potens (genus huic materna superbum | 340 |
| nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), | |
| surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: | |
| 'rem nulli obscuram nostrae nec uocis egentem | |
| consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur | |
| quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. | 345 |
| det libertatem fandi flatusque remittat, | |
| cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros | |
| (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) | |
| lumina tot cecidisse ducum totamque uidemus | |
| consedisse urbem luctu, dum Troia temptat | 350 |
| castra fugae fidens et caelum territat armis. | |
| unum etiam donis istis, quae plurima mitti | |
| Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, | |
| adicias, nec te ullius uiolentia uincat | |
| quin natam egregio genero dignisque hymenaeis | 355 |
| des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas. | |
| quod si tantus habet mentes et pectora terror, | |
| ipsum obtestemur ueniamque oremus ab ipso: | |
| cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. | |
| quid miseros totiens in aperta pericula ciuis | 360 |
| proicis, o Latio caput horum et causa malorum? | |
| nulla salus bello, pacem te poscimus omnes, | |
| Turne, simul pacis solum inuiolabile pignus. | |
| primus ego, inuisum quem tu tibi fingis (et esse | |
| nil moror), en supplex uenio. miserere tuorum, | 365 |
| pone animos et pulsus abi. sat funera fusi | |
| uidimus ingentis et desolauimus agros. | |
| aut, si fama mouet, si tantum pectore robur | |
| concipis et si adeo dotalis regia cordi est, | |
| aude atque aduersum fidens fer pectus in hostem. | 370 |
| scilicet ut Turno contingat regia coniunx, | |
| nos animae uiles, inhumata infletaque turba, | |
| sternamur campis. etiam tu, si qua tibi uis, | |
| si patrii quid Martis habes, illum aspice contra | |
| qui uocat.' | 375 |
| Talibus exarsit dictis uiolentia Turni. | |
| dat gemitum rumpitque has imo pectore uoces: | |
| 'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi | |
| tum cum bella manus poscunt, patribusque uocatis | |
| primus ades. sed non replenda est curia uerbis, | 380 |
| quae tuto tibi magna uolant, dum distinet hostem | |
| agger murorum nec inundant sanguine fossae. | |
| proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris | |
| argue tu, Drance, quando tot stragis aceruos | |
| Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis | 385 |
| insignis agros. possit quid uiuida uirtus | |
| experiare licet, nec longe scilicet hostes | |
| quaerendi nobis; circumstant undique muros. | |
| imus in aduersos—quid cessas? an tibi Mauors | |
| uentosa in lingua pedibusque fugacibus istis | 390 |
| semper erit? | |
| pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum | |
| arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim | |
| sanguine et Euandri totam cum stirpe uidebit | |
| procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? | 395 |
| haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens | |
| et quos mille die uictor sub Tartara misi, | |
| inclusus muris hostilique aggere saeptus. | |
| nulla salus bello? capiti cane talia, demens, | |
| Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno | 400 |
| ne cessa turbare metu atque extollere uiris | |
| gentis bis uictae, contra premere arma Latini. | |
| nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, | |
| nunc et Tydides et Larisaeus Achilles, | |
| amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. | 405 |
| uel cum se pauidum contra mea iurgia fingit, | |
| artificis scelus, et formidine crimen acerbat. | |
| numquam animam talem dextra hac (absiste moueri) | |
| amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. | |
| nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor. | 410 |
| si nullam nostris ultra spem ponis in armis, | |
| si tam deserti sumus et semel agmine uerso | |
| funditus occidimus neque habet Fortuna regressum, | |
| oremus pacem et dextras tendamus inertis. | |
| quamquam o si solitae quicquam uirtutis adesset! | 415 |
| ille mihi ante alios fortunatusque laborum | |
| egregiusque animi, qui, ne quid tale uideret, | |
| procubuit moriens et humum semel ore momordit. | |
| sin et opes nobis et adhuc intacta iuuentus | |
| auxilioque urbes Italae populique supersunt, | 420 |
| sin et Troianis cum multo gloria uenit | |
| sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis | |
| tempestas), cur indecores in limine primo | |
| deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus? | |
| multa dies uariique labor mutabilis aeui | 425 |
| rettulit in melius, multos alterna reuisens | |
| lusit et in solido rursus Fortuna locauit. | |
| non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: | |
| at Messapus erit felixque Tolumnius et quos | |
| tot populi misere duces, nec parua sequetur | 430 |
| gloria delectos Latio et Laurentibus agris. | |
| est et Volscorum egregia de gente Camilla | |
| agmen agens equitum et florentis aere cateruas. | |
| quod si me solum Teucri in certamina poscunt | |
| idque placet tantumque bonis communibus obsto, | 435 |
| non adeo has exosa manus Victoria fugit | |
| ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. | |
| ibo animis contra, uel magnum praestet Achillem | |
| factaque Volcani manibus paria induat arma | |
| ille licet. uobis animam hanc soceroque Latino | 440 |
| Turnus ego, haud ulli ueterum uirtute secundus, | |
| deuoui. solum Aeneas uocat? et uocet oro; | |
| nec Drances potius, siue est haec ira deorum, | |
| morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.' | |
| Illi haec inter se dubiis de rebus agebant | 445 |
| certantes: castra Aeneas aciemque mouebat. | |
| nuntius ingenti per regia tecta tumultu | |
| ecce ruit magnisque urbem terroribus implet: | |
| instructos acie Tiberino a flumine Teucros | |
| Tyrrhenamque manum totis descendere campis. | 450 |
| extemplo turbati animi concussaque uulgi | |
| pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae. | |
| arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuuentus, | |
| flent maesti mussantque patres. hic undique clamor | |
| dissensu uario magnus se tollit in auras, | 455 |
| haud secus atque alto in luco cum forte cateruae | |
| consedere auium, piscosoue amne Padusae | |
| dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. | |
| 'immo,' ait 'o ciues,' arrepto tempore Turnus, | |
| 'cogite concilium et pacem laudate sedentes; | 460 |
| illi armis in regna ruunt.' nec plura locutus | |
| corripuit sese et tectis citus extulit altis. | |
| 'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis, | |
| duc' ait 'et Rutulos. equitem Messapus in armis, | |
| et cum fratre Coras latis diffundite campis. | 465 |
| pars aditus urbis firment turrisque capessant; | |
| cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' | |
| Ilicet in muros tota discurritur urbe. | |
| concilium ipse pater et magna incepta Latinus | |
| deserit ac tristi turbatus tempore differt, | 470 |
| multaque se incusat qui non acceperit ultro | |
| Dardanium Aenean generumque asciuerit urbi. | |
| praefodiunt alii portas aut saxa sudesque | |
| subuectant. bello dat signum rauca cruentum | |
| bucina. tum muros uaria cinxere corona | 475 |
| matronae puerique, uocat labor ultimus omnis. | |
| nec non ad templum summasque ad Palladis arces | |
| subuehitur magna matrum regina caterua | |
| dona ferens, iuxtaque comes Lauinia uirgo, | |
| causa mali tanti, oculos deiecta decoros. | 480 |
| succedunt matres et templum ture uaporant | |
| et maestas alto fundunt de limine uoces: | |
| 'armipotens, praeses belli, Tritonia uirgo, | |
| frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum | |
| pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' | 485 |
| cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. | |
| iamque adeo rutilum thoraca indutus aënis | |
| horrebat squamis surasque incluserat auro, | |
| tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem, | |
| fulgebatque alta decurrens aureus arce | 490 |
| exsultatque animis et spe iam praecipit hostem: | |
| qualis ubi abruptis fugit praesepia uinclis | |
| tandem liber equus, campoque potitus aperto | |
| aut ille in pastus armentaque tendit equarum | |
| aut adsuetus aquae perfundi flumine noto | 495 |
| emicat, arrectisque fremit ceruicibus alte | |
| luxurians luduntque iubae per colla, per armos. | |
| Obuia cui Volscorum acie comitante Camilla | |
| occurrit portisque ab equo regina sub ipsis | |
| desiluit, quam tota cohors imitata relictis | 500 |
| ad terram defluxit equis; tum talia fatur: | |
| 'Turne, sui merito si qua est fiducia forti, | |
| audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae | |
| solaque Tyrrhenos equites ire obuia contra. | |
| me sine prima manu temptare pericula belli, | 505 |
| tu pedes ad muros subsiste et moenia serua.' | |
| Turnus ad haec oculos horrenda in uirgine fixus: | |
| 'o decus Italiae uirgo, quas dicere grates | |
| quasue referre parem? sed nunc, est omnia quando | |
| iste animus supra, mecum partire laborem. | 510 |
| Aeneas, ut fama fidem missique reportant | |
| exploratores, equitum leuia improbus arma | |
| praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis | |
| per deserta iugo superans aduentat ad urbem. | |
| furta paro belli conuexo in tramite siluae, | 515 |
| ut biuias armato obsidam milite fauces. | |
| tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; | |
| tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae | |
| Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.' | |
| sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis | 520 |
| hortatur sociosque duces et pergit in hostem. | |
| Est curuo anfractu ualles, accommoda fraudi | |
| armorumque dolis, quam densis frondibus atrum | |
| urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit | |
| angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. | 525 |
| hanc super in speculis summoque in uertice montis | |
| planities ignota iacet tutique receptus, | |
| seu dextra laeuaque uelis occurrere pugnae | |
| siue instare iugis et grandia uoluere saxa. | |
| huc iuuenis nota fertur regione uiarum | 530 |
| arripuitque locum et siluis insedit iniquis. | |
| Velocem interea superis in sedibus Opim, | |
| unam ex uirginibus sociis sacraque caterua, | |
| compellabat et has tristis Latonia uoces | |
| ore dabat: 'graditur bellum ad crudele Camilla, | 535 |
| o uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis, | |
| cara mihi ante alias. neque enim nouus iste Dianae | |
| uenit amor subitaque animum dulcedine mouit. | |
| pulsus ob inuidiam regno uirisque superbas | |
| Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe, | 540 |
| infantem fugiens media inter proelia belli | |
| sustulit exsilio comitem, matrisque uocauit | |
| nomine Casmillae mutata parte Camillam. | |
| ipse sinu prae se portans iuga longa petebat | |
| solorum nemorum: tela undique saeua premebant | 545 |
| et circumfuso uolitabant milite Volsci. | |
| ecce fugae medio summis Amasenus abundans | |
| spumabat ripis, tantus se nubibus imber | |
| ruperat. ille innare parans infantis amore | |
| tardatur caroque oneri timet. omnia secum | 550 |
| uersanti subito uix haec sententia sedit: | |
| telum immane manu ualida quod forte gerebat | |
| bellator, solidum nodis et robore cocto, | |
| huic natam libro et siluestri subere clausam | |
| implicat atque habilem mediae circumligat hastae; | 555 |
| quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: | |
| "alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia uirgo, | |
| ipse pater famulam uoueo; tua prima per auras | |
| tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor, | |
| diua tuam, quae nunc dubiis committitur auris." | 560 |
| dixit, et adducto contortum hastile lacerto | |
| immittit: sonuere undae, rapidum super amnem | |
| infelix fugit in iaculo stridente Camilla. | |
| at Metabus magna propius iam urgente caterua | |
| dat sese fluuio, atque hastam cum uirgine uictor | 565 |
| gramineo, donum Triuiae, de caespite uellit. | |
| non illum tectis ullae, non moenibus urbes | |
| accepere (neque ipse manus feritate dedisset), | |
| pastorum et solis exegit montibus aeuum. | |
| hic natam in dumis interque horrentia lustra | 570 |
| armentalis equae mammis et lacte ferino | |
| nutribat teneris immulgens ubera labris. | |
| utque pedum primis infans uestigia plantis | |
| institerat, iaculo palmas armauit acuto | |
| spiculaque ex umero paruae suspendit et arcum. | 575 |
| pro crinali auro, pro longae tegmine pallae | |
| tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent. | |
| tela manu iam tum tenera puerilia torsit | |
| et fundam tereti circum caput egit habena | |
| Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. | 580 |
| multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres | |
| optauere nurum; sola contenta Diana | |
| aeternum telorum et uirginitatis amorem | |
| intemerata colit. uellem haud correpta fuisset | |
| militia tali conata lacessere Teucros: | 585 |
| cara mihi comitumque foret nunc una mearum. | |
| uerum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, | |
| labere, nympha, polo finisque inuise Latinos, | |
| tristis ubi infausto committitur omine pugna. | |
| haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: | 590 |
| hac, quicumque sacrum uiolarit uulnere corpus, | |
| Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas. | |
| post ego nube caua miserandae corpus et arma | |
| inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.' | |
| dixit, at illa leuis caeli delapsa per auras | 595 |
| insonuit nigro circumdata turbine corpus. | |
| At manus interea muris Troiana propinquat, | |
| Etruscique duces equitumque exercitus omnis | |
| compositi numero in turmas. fremit aequore toto | |
| insultans sonipes et pressis pugnat habenis | 600 |
| huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis | |
| horret ager campique armis sublimibus ardent. | |
| nec non Messapus contra celeresque Latini | |
| et cum fratre Coras et uirginis ala Camillae | |
| aduersi campo apparent, hastasque reductis | 605 |
| protendunt longe dextris et spicula uibrant, | |
| aduentusque uirum fremitusque ardescit equorum. | |
| iamque intra iactum teli progressus uterque | |
| substiterat: subito erumpunt clamore furentisque | |
| exhortantur equos, fundunt simul undique tela | 610 |
| crebra niuis ritu, caelumque obtexitur umbra. | |
| continuo aduersis Tyrrhenus et acer Aconteus | |
| conixi incurrunt hastis primique ruinam | |
| dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum | |
| pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus | 615 |
| fulminis in morem aut tormento ponderis acti | |
| praecipitat longe et uitam dispergit in auras. | |
| Extemplo turbatae acies, uersique Latini | |
| reiciunt parmas et equos ad moenia uertunt; | |
| Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. | 620 |
| iamque propinquabant portis rursusque Latini | |
| clamorem tollunt et mollia colla reflectunt; | |
| hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis. | |
| qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus | |
| nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda | 625 |
| spumeus extremamque sinu perfundit harenam, | |
| nunc rapidus retro atque aestu reuoluta resorbens | |
| saxa fugit litusque uado labente relinquit: | |
| bis Tusci Rutulos egere ad moenia uersos, | |
| bis reiecti armis respectant terga tegentes. | 630 |
| tertia sed postquam congressi in proelia totas | |
| implicuere inter se acies legitque uirum uir, | |
| tum uero et gemitus morientum et sanguine in alto | |
| armaque corporaque et permixti caede uirorum | |
| semianimes uoluuntur equi, pugna aspera surgit. | 635 |
| Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, | |
| hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit; | |
| quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat | |
| uulneris impatiens arrecto pectore crura, | |
| uoluitur ille excussus humi. Catillus Iollan | 640 |
| ingentemque animis, ingentem corpore et armis | |
| deicit Herminium, nudo cui uertice fulua | |
| caesaries nudique umeri nec uulnera terrent; | |
| tantus in arma patet. latos huic hasta per armos | |
| acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore. | 645 |
| funditur ater ubique cruor; dant funera ferro | |
| certantes pulchramque petunt per uulnera mortem. | |
| At medias inter caedes exsultat Amazon | |
| unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, | |
| et nunc lenta manu spargens hastilia denset, | 650 |
| nunc ualidam dextra rapit indefessa bipennem; | |
| aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae. | |
| illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit, | |
| spicula conuerso fugientia derigit arcu. | |
| at circum lectae comites, Larinaque uirgo | 655 |
| Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim, | |
| Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla | |
| delegit pacisque bonas bellique ministras: | |
| quales Threiciae cum flumina Thermodontis | |
| pulsant et pictis bellantur Amazones armis, | 660 |
| seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru | |
| Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu | |
| feminea exsultant lunatis agmina peltis. | |
| Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo, | |
| deicis? aut quot humi morientia corpora fundis? | 665 |
| Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum | |
| aduersi longa transuerberat abiete pectus. | |
| sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam | |
| mandit humum moriensque suo se in uulnere uersat. | |
| tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas | 670 |
| suffuso reuolutus equo dum colligit, alter | |
| dum subit ac dextram labenti tendit inermem, | |
| praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum | |
| Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta | |
| Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque; | 675 |
| quotque emissa manu contorsit spicula uirgo, | |
| tot Phrygii cecidere uiri. procul Ornytus armis | |
| ignotis et equo uenator Iapyge fertur, | |
| cui pellis latos umeros erepta iuuenco | |
| pugnatori operit, caput ingens oris hiatus | 680 |
| et malae texere lupi cum dentibus albis, | |
| agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis | |
| uertitur in mediis et toto uertice supra est. | |
| hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uerso) | |
| traicit et super haec inimico pectore fatur: | 685 |
| 'siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? | |
| aduenit qui uestra dies muliebribus armis | |
| uerba redargueret. nomen tamen haud leue patrum | |
| manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' | |
| Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum | 690 |
| corpora, sed Buten auersum cuspide fixit | |
| loricam galeamque inter, qua colla sedentis | |
| lucent et laeuo dependet parma lacerto; | |
| Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem | |
| eludit gyro interior sequiturque sequentem; | 695 |
| tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim | |
| altior exsurgens oranti et multa precanti | |
| congeminat; uulnus calido rigat ora cerebro. | |
| incidit huic subitoque aspectu territus haesit | |
| Appenninicolae bellator filius Auni, | 700 |
| haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. | |
| isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae | |
| posse neque instantem reginam auertere cernit, | |
| consilio uersare dolos ingressus et astu | |
| incipit haec: 'quid tam egregium, si femina forti | 705 |
| fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo | |
| mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri: | |
| iam nosces uentosa ferat cui gloria fraudem.' | |
| dixit, at illa furens acrique accensa dolore | |
| tradit equum comiti paribusque resistit in armis | 710 |
| ense pedes nudo puraque interrita parma. | |
| at iuuenis uicisse dolo ratus auolat ipse | |
| (haud mora), conuersisque fugax aufertur habenis | |
| quadripedemque citum ferrata calce fatigat. | |
| 'uane Ligus frustraque animis elate superbis, | 715 |
| nequiquam patrias temptasti lubricus artis, | |
| nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.' | |
| haec fatur uirgo, et pernicibus ignea plantis | |
| transit equum cursu frenisque aduersa prehensis | |
| congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: | 720 |
| quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto | |
| consequitur pennis sublimem in nube columbam | |
| comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis; | |
| tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae. | |
| At non haec nullis hominum sator atque deorum | 725 |
| obseruans oculis summo sedet altus Olympo. | |
| Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua | |
| suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras. | |
| ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon | |
| fertur equo uariisque instigat uocibus alas | 730 |
| nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos. | |
| 'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes | |
| Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit? | |
| femina palantis agit atque haec agmina uertit! | |
| quo ferrum quidue haec gerimus tela inrita dextris? | 735 |
| at non in Venerem segnes nocturnaque bella, | |
| aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi. | |
| exspectate dapes et plenae pocula mensae | |
| (hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex | |
| nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!' | 740 |
| haec effatus equum in medios moriturus et ipse | |
| concitat, et Venulo aduersum se turbidus infert | |
| dereptumque ab equo dextra complectitur hostem | |
| et gremium ante suum multa ui concitus aufert. | |
| tollitur in caelum clamor cunctique Latini | 745 |
| conuertere oculos. uolat igneus aequore Tarchon | |
| arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta | |
| defringit ferrum et partis rimatur apertas, | |
| qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans | |
| sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit. | 750 |
| utque uolans alte raptum cum fulua draconem | |
| fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, | |
| saucius at serpens sinuosa uolumina uersat | |
| arrectisque horret squamis et sibilat ore | |
| arduus insurgens, illa haud minus urget obunco | 755 |
| luctantem rostro, simul aethera uerberat alis: | |
| haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon | |
| portat ouans. ducis exemplum euentumque secuti | |
| Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns | |
| uelocem iaculo et multa prior arte Camillam | 760 |
| circuit, et quae sit fortuna facillima temptat. | |
| qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo, | |
| hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat; | |
| qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat, | |
| hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas. | 765 |
| hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat | |
| undique circuitum et certam quatit improbus hastam. | |
| Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos | |
| insignis longe Phrygiis fulgebat in armis | |
| spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis | 770 |
| in plumam squamis auro conserta tegebat. | |
| ipse peregrina ferrugine clarus et ostro | |
| spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; | |
| aureus ex umeris erat arcus et aurea uati | |
| cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis | 775 |
| carbaseos fuluo in nodum collegerat auro | |
| pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. | |
| hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma | |
| Troia, captiuo siue ut se ferret in auro | |
| uenatrix, unum ex omni certamine pugnae | 780 |
| caeca sequebatur totumque incauta per agmen | |
| femineo praedae et spoliorum ardebat amore, | |
| telum ex insidiis cum tandem tempore capto | |
| concitat et superos Arruns sic uoce precatur: | |
| 'summe deum, sancti custos Soractis Apollo, | 785 |
| quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo | |
| pascitur, et medium freti pietate per ignem | |
| cultores multa premimus uestigia pruna, | |
| da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, | |
| omnipotens. non exuuias pulsaeue tropaeum | 790 |
| uirginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem | |
| facta ferent; haec dira meo dum uulnere pestis | |
| pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.' | |
| Audiit et uoti Phoebus succedere partem | |
| mente dedit, partem uolucris dispersit in auras: | 795 |
| sterneret ut subita turbatam morte Camillam | |
| adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret | |
| non dedit, inque Notos uocem uertere procellae. | |
| ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, | |
| conuertere animos acris oculosque tulere | 800 |
| cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae | |
| nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli, | |
| hasta sub exsertam donec perlata papillam | |
| haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem. | |
| concurrunt trepidae comites dominamque ruentem | 805 |
| suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns | |
| laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae | |
| credere nec telis occurrere uirginis audet. | |
| ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur, | |
| continuo in montis sese auius abdidit altos | 810 |
| occiso pastore lupus magnoue iuuenco, | |
| conscius audacis facti, caudamque remulcens | |
| subiecit pauitantem utero siluasque petiuit: | |
| haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns | |
| contentusque fuga mediis se immiscuit armis. | 815 |
| illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter | |
| ferreus ad costas alto stat uulnere mucro. | |
| labitur exsanguis, labuntur frigida leto | |
| lumina, purpureus quondam color ora reliquit. | |
| tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam | 820 |
| adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae | |
| quicum partiri curas, atque haec ita fatur: | |
| 'hactenus, Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum | |
| conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. | |
| effuge et haec Turno mandata nouissima perfer: | 825 |
| succedat pugnae Troianosque arceat urbe. | |
| iamque uale.' simul his dictis linquebat habenas | |
| ad terram non sponte fluens. tum frigida toto | |
| paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla | |
| et captum leto posuit caput, arma relinquens, | 830 |
| uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. | |
| tum uero immensus surgens ferit aurea clamor | |
| sidera: deiecta crudescit pugna Camilla; | |
| incurrunt densi simul omnis copia Teucrum | |
| Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae. | 835 |
| At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis | |
| alta sedet summis spectatque interrita pugnas. | |
| utque procul medio iuuenum in clamore furentum | |
| prospexit tristi mulcatam morte Camillam, | |
| ingemuitque deditque has imo pectore uoces: | 840 |
| 'heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti | |
| supplicium Teucros conata lacessere bello! | |
| nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam | |
| profuit aut nostras umero gessisse pharetras. | |
| non tamen indecorem tua te regina reliquit | 845 |
| extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum | |
| per gentis erit aut famam patieris inultae. | |
| nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus | |
| morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto | |
| regis Dercenni terreno ex aggere bustum | 850 |
| antiqui Laurentis opacaque ilice tectum; | |
| hic dea se primum rapido pulcherrima nisu | |
| sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. | |
| ut uidit fulgentem armis ac uana tumentem, | |
| 'cur' inquit 'diuersus abis? huc derige gressum, | 855 |
| huc periture ueni, capias ut digna Camillae | |
| praemia. tune etiam telis moriere Dianae?' | |
| dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam | |
| deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit | |
| et duxit longe, donec curuata coirent | 860 |
| inter se capita et manibus iam tangeret aequis, | |
| laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam. | |
| extemplo teli stridorem aurasque sonantis | |
| audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum. | |
| illum exspirantem socii atque extrema gementem | 865 |
| obliti ignoto camporum in puluere linquunt; | |
| Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. | |
| Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae, | |
| turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas, | |
| disiectique duces desolatique manipli | 870 |
| tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt. | |
| nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis | |
| sustentare ualet telis aut sistere contra, | |
| sed laxos referunt umeris languentibus arcus, | |
| quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum. | 875 |
| uoluitur ad muros caligine turbidus atra | |
| puluis, et e speculis percussae pectora matres | |
| femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. | |
| qui cursu portas primi inrupere patentis, | |
| hos inimica super mixto premit agmine turba, | 880 |
| nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, | |
| moenibus in patriis atque inter tuta domorum | |
| confixi exspirant animas. pars claudere portas, | |
| nec sociis aperire uiam nec moenibus audent | |
| accipere orantis, oriturque miserrima caedes | 885 |
| defendentum armis aditus inque arma ruentum. | |
| exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum | |
| pars in praecipitis fossas urgente ruina | |
| uoluitur, immissis pars caeca et concita frenis | |
| arietat in portas et duros obice postis. | 890 |
| ipsae de muris summo certamine matres | |
| (monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam) | |
| tela manu trepidae iaciunt ac robore duro | |
| stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis | |
| praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent. | 895 |
| Interea Turnum in siluis saeuissimus implet | |
| nuntius et iuueni ingentem fert Acca tumultum: | |
| deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, | |
| ingruere infensos hostis et Marte secundo | |
| omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. | 900 |
| ille furens (et saeua Iouis sic numina poscunt) | |
| deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. | |
| uix e conspectu exierat campumque tenebat, | |
| cum pater Aeneas saltus ingressus apertos | |
| exsuperatque iugum siluaque euadit opaca. | 905 |
| sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur | |
| agmine nec longis inter se passibus absunt; | |
| ac simul Aeneas fumantis puluere campos | |
| prospexit longe Laurentiaque agmina uidit, | |
| et saeuum Aenean agnouit Turnus in armis | 910 |
| aduentumque pedum flatusque audiuit equorum. | |
| continuoque ineant pugnas et proelia temptent, | |
| ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero | |
| tingat equos noctemque die labente reducat. | |
| considunt castris ante urbem et moenia uallant. | 915 |