| LIBER X | |
| Panditur interea domus omnipotentis Olympi | 10.1 |
| conciliumque uocat diuum pater atque hominum rex | |
| sideream in sedem, terras unde arduus omnis | |
| castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos. | |
| considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: | 5 |
| 'caelicolae magni, quianam sententia uobis | |
| uersa retro tantumque animis certatis iniquis? | |
| abnueram bello Italiam concurrere Teucris. | |
| quae contra uetitum discordia? quis metus aut hos | |
| aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? | 10 |
| adueniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus, | |
| cum fera Karthago Romanis arcibus olim | |
| exitium magnum atque Alpis immittet apertas: | |
| tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. | |
| nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' | 15 |
| Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra | |
| pauca refert: | |
| 'o pater, o hominum rerumque aeterna potestas | |
| (namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?), | |
| cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur | 20 |
| per medios insignis equis tumidusque secundo | |
| Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros; | |
| quin intra portas atque ipsis proelia miscent | |
| aggeribus murorum et inundant sanguine fossae. | |
| Aeneas ignarus abest. numquamne leuari | 25 |
| obsidione sines? muris iterum imminet hostis | |
| nascentis Troiae nec non exercitus alter, | |
| atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis | |
| Tydides. equidem credo, mea uulnera restant | |
| et tua progenies mortalia demoror arma. | 30 |
| si sine pace tua atque inuito numine Troes | |
| Italiam petiere, luant peccata neque illos | |
| iuueris auxilio; sin tot responsa secuti | |
| quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam | |
| uertere iussa potest aut cur noua condere fata? | 35 |
| quid repetam exustas Erycino in litore classis, | |
| quid tempestatum regem uentosque furentis | |
| Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? | |
| nunc etiam manis (haec intemptata manebat | |
| sors rerum) mouet et superis immissa repente | 40 |
| Allecto medias Italum bacchata per urbes. | |
| nil super imperio moueor. sperauimus ista, | |
| dum fortuna fuit. uincant, quos uincere mauis. | |
| si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx | |
| dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae | 45 |
| excidia obtestor: liceat dimittere ab armis | |
| incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. | |
| Aeneas sane ignotis iactetur in undis | |
| et quacumque uiam dederit Fortuna sequatur: | |
| hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae. | 50 |
| est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera | |
| Idaliaeque domus: positis inglorius armis | |
| exigat hic aeuum. magna dicione iubeto | |
| Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde | |
| obstabit Tyriis. quid pestem euadere belli | 55 |
| iuuit et Argolicos medium fugisse per ignis | |
| totque maris uastaeque exhausta pericula terrae, | |
| dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt? | |
| non satius cineres patriae insedisse supremos | |
| atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta | 60 |
| redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus | |
| da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia Iuno | |
| acta furore graui: 'quid me alta silentia cogis | |
| rumpere et obductum uerbis uulgare dolorem? | |
| Aenean hominum quisquam diuumque subegit | 65 |
| bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? | |
| Italiam petiit fatis auctoribus (esto) | |
| Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra | |
| hortati sumus aut uitam committere uentis? | |
| num puero summam belli, num credere muros, | 70 |
| Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas? | |
| quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra | |
| egit? ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris? | |
| indignum est Italos Troiam circumdare flammis | |
| nascentem et patria Turnum consistere terra, | 75 |
| cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater: | |
| quid face Troianos atra uim ferre Latinis, | |
| arua aliena iugo premere atque auertere praedas? | |
| quid soceros legere et gremiis abducere pactas, | |
| pacem orare manu, praefigere puppibus arma? | 80 |
| tu potes Aenean manibus subducere Graium | |
| proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis, | |
| et potes in totidem classem conuertere nymphas: | |
| nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est? | |
| "Aeneas ignarus abest": ignarus et absit. | 85 |
| est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: | |
| quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas? | |
| nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo | |
| conamur? nos? an miseros qui Troas Achiuis | |
| obiecit? quae causa fuit consurgere in arma | 90 |
| Europamque Asiamque et foedera soluere furto? | |
| me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter, | |
| aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella? | |
| tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis | |
| haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' | 95 |
| Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant | |
| caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima | |
| cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant | |
| murmura uenturos nautis prodentia uentos. | |
| tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, | 100 |
| infit (eo dicente deum domus alta silescit | |
| et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, | |
| tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus): | |
| 'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. | |
| quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris | 105 |
| haud licitum, nec uestra capit discordia finem, | |
| quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, | |
| Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo, | |
| seu fatis Italum castra obsidione tenentur | |
| siue errore malo Troiae monitisque sinistris. | 110 |
| nec Rutulos soluo. sua cuique exorsa laborem | |
| fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem. | |
| fata uiam inuenient.' Stygii per flumina fratris, | |
| per pice torrentis atraque uoragine ripas | |
| adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. | 115 |
| hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo | |
| surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. | |
| Interea Rutuli portis circum omnibus instant | |
| sternere caede uiros et moenia cingere flammis. | |
| at legio Aeneadum uallis obsessa tenetur | 120 |
| nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis | |
| nequiquam et rara muros cinxere corona | |
| Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes | |
| Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, | |
| prima acies; hos germani Sarpedonis ambo | 125 |
| et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. | |
| fert ingens toto conixus corpore saxum, | |
| haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, | |
| nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. | |
| hi iaculis, illi certant defendere saxis | 130 |
| molirique ignem neruoque aptare sagittas. | |
| ipse inter medios, Veneris iustissima cura, | |
| Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum, | |
| qualis gemma micat fuluum quae diuidit aurum, | |
| aut collo decus aut capiti, uel quale per artem | 135 |
| inclusum buxo aut Oricia terebintho | |
| lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis | |
| accipit et molli subnectens circulus auro. | |
| te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes | |
| uulnera derigere et calamos armare ueneno, | 140 |
| Maeonia generose domo, ubi pinguia culta | |
| exercentque uiri Pactolusque inrigat auro. | |
| adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni | |
| aggere murorum sublimem gloria tollit, | |
| et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. | 145 |
| Illi inter sese duri certamina belli | |
| contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. | |
| namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis | |
| regem adit et regi memorat nomenque genusque | |
| quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma | 150 |
| quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni | |
| edocet, humanis quae sit fiducia rebus | |
| admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon | |
| iungit opes foedusque ferit; tum libera fati | |
| classem conscendit iussis gens Lydia diuum | 155 |
| externo commissa duci. Aeneia puppis | |
| prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones, | |
| imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. | |
| hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat | |
| euentus belli uarios, Pallasque sinistro | 160 |
| adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae | |
| noctis iter, iam quae passus terraque marique. | |
| Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, | |
| quae manus interea Tuscis comitetur ab oris | |
| Aenean armetque rates pelagoque uehatur. | 165 |
| Massicus aerata princeps secat aequora Tigri, | |
| sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi | |
| quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae | |
| gorytique leues umeris et letifer arcus. | |
| una toruus Abas: huic totum insignibus armis | 170 |
| agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. | |
| sescentos illi dederat Populonia mater | |
| expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos | |
| insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. | |
| tertius ille hominum diuumque interpres Asilas, | 175 |
| cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent | |
| et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes, | |
| mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. | |
| hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, | |
| urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr, | 180 |
| Astyr equo fidens et uersicoloribus armis. | |
| ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi) | |
| qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis, | |
| et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae. | |
| Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, | 185 |
| transierim, Cunare, et paucis comitate Cupauo, | |
| cuius olorinae surgunt de uertice pennae | |
| (crimen, Amor, uestrum) formaeque insigne paternae. | |
| namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, | |
| populeas inter frondes umbramque sororum | 190 |
| dum canit et maestum Musa solatur amorem, | |
| canentem molli pluma duxisse senectam | |
| linquentem terras et sidera uoce sequentem. | |
| filius aequalis comitatus classe cateruas | |
| ingentem remis Centaurum promouet: ille | 195 |
| instat aquae saxumque undis immane minatur | |
| arduus, et longa sulcat maria alta carina. | |
| Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, | |
| fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, | |
| qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, | 200 |
| Mantua diues auis, sed non genus omnibus unum: | |
| gens illi triplex, populi sub gente quaterni, | |
| ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires. | |
| hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, | |
| quos patre Benaco uelatus harundine glauca | 205 |
| Mincius infesta ducebat in aequora pinu. | |
| it grauis Aulestes centenaque arbore fluctum | |
| uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso. | |
| hunc uehit immanis Triton et caerula concha | |
| exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti | 210 |
| frons hominem praefert, in pristim desinit aluus, | |
| spumea semifero sub pectore murmurat unda. | |
| Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant | |
| subsidio Troiae et campos salis aere secabant. | |
| Iamque dies caelo concesserat almaque curru | 215 |
| noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum: | |
| Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) | |
| ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat. | |
| atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum | |
| occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe | 220 |
| numen habere maris nymphasque e nauibus esse | |
| iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, | |
| quot prius aeratae steterant ad litora prorae. | |
| agnoscunt longe regem lustrantque choreis; | |
| quarum quae fandi doctissima Cymodocea | 225 |
| pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso | |
| eminet ac laeua tacitis subremigat undis. | |
| tum sic ignarum adloquitur: 'uigilasne, deum gens, | |
| Aenea? uigila et uelis immitte rudentis. | |
| nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus, | 230 |
| nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos | |
| praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, | |
| rupimus inuitae tua uincula teque per aequor | |
| quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit | |
| et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis. | 235 |
| at puer Ascanius muro fossisque tenetur | |
| tela inter media atque horrentis Marte Latinos. | |
| iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco | |
| Arcas eques; medias illis opponere turmas, | |
| ne castris iungant, certa est sententia Turno. | 240 |
| surge age et Aurora socios ueniente uocari | |
| primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse | |
| inuictum ignipotens atque oras ambiit auro. | |
| crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, | |
| ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.' | 245 |
| dixerat et dextra discedens impulit altam | |
| haud ignara modi puppim: fugit illa per undas | |
| ocior et iaculo et uentos aequante sagitta. | |
| inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse | |
| Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit. | 250 |
| tum breuiter supera aspectans conuexa precatur: | |
| 'alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi | |
| turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones, | |
| tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques | |
| augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.' | 255 |
| tantum effatus, et interea reuoluta ruebat | |
| matura iam luce dies noctemque fugarat; | |
| principio sociis edicit signa sequantur | |
| atque animos aptent armis pugnaeque parent se. | |
| Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra | 260 |
| stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra | |
| extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt | |
| Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, | |
| tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris | |
| Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant | 265 |
| cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo. | |
| at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri | |
| Ausoniis, donec uersas ad litora puppis | |
| respiciunt totumque adlabi classibus aequor. | |
| ardet apex capiti cristisque a uertice flamma | 270 |
| funditur et uastos umbo uomit aureus ignis: | |
| non secus ac liquida si quando nocte cometae | |
| sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor | |
| ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris | |
| nascitur et laeuo contristat lumine caelum. | 275 |
| Haud tamen audaci Turno fiducia cessit | |
| litora praecipere et uenientis pellere terra. | |
| [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:] | |
| 'quod uotis optastis adest, perfringere dextra. | |
| in manibus Mars ipse uiris. nunc coniugis esto | 280 |
| quisque suae tectique memor, nunc magna referto | |
| facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam | |
| dum trepidi egressisque labant uestigia prima. | |
| audentis Fortuna iuuat.' | |
| haec ait, et secum uersat quos ducere contra | 285 |
| uel quibus obsessos possit concredere muros. | |
| Interea Aeneas socios de puppibus altis | |
| pontibus exponit. multi seruare recursus | |
| languentis pelagi et breuibus se credere saltu, | |
| per remos alii. speculatus litora Tarchon, | 290 |
| qua uada non sperat nec fracta remurmurat unda, | |
| sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, | |
| aduertit subito proras sociosque precatur: | |
| 'nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis; | |
| tollite, ferte rates, inimicam findite rostris | 295 |
| hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. | |
| frangere nec tali puppim statione recuso | |
| arrepta tellure semel.' quae talia postquam | |
| effatus Tarchon, socii consurgere tonsis | |
| spumantisque rates aruis inferre Latinis, | 300 |
| donec rostra tenent siccum et sedere carinae | |
| omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon: | |
| namque inflicta uadis, dorso dum pendet iniquo | |
| anceps sustentata diu fluctusque fatigat, | |
| soluitur atque uiros mediis exponit in undis, | 305 |
| fragmina remorum quos et fluitantia transtra | |
| impediunt retrahitque pedes simul unda relabens. | |
| Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer | |
| totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. | |
| signa canunt. primus turmas inuasit agrestis | 310 |
| Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos | |
| occiso Therone, uirum qui maximus ultro | |
| Aenean petit. huic gladio perque aerea suta, | |
| per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. | |
| inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta | 315 |
| et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri | |
| quo licuit paruo? nec longe Cissea durum | |
| immanemque Gyan sternentis agmina claua | |
| deiecit leto; nihil illos Herculis arma | |
| nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus, | 320 |
| Alcidae comes usque grauis dum terra labores | |
| praebuit. ecce Pharo, uoces dum iactat inertis, | |
| intorquens iaculum clamanti sistit in ore. | |
| tu quoque, flauentem prima lanugine malas | |
| dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon, | 325 |
| Dardania stratus dextra, securus amorum | |
| qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres, | |
| ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci | |
| progenies, septem numero, septenaque tela | |
| coniciunt; partim galea clipeoque resultant | 330 |
| inrita, deflexit partim stringentia corpus | |
| alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten: | |
| 'suggere tela mihi, non ullum dextera frustra | |
| torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium | |
| Iliacis campis.' tum magnam corripit hastam | 335 |
| et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera | |
| Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. | |
| huic frater subit Alcanor fratremque ruentem | |
| sustentat dextra: traiecto missa lacerto | |
| protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem, | 340 |
| dexteraque ex umero neruis moribunda pependit. | |
| tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto | |
| Aenean petiit: sed non et figere contra | |
| est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. | |
| Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus | 345 |
| aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta | |
| sub mentum grauiter pressa, pariterque loquentis | |
| uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille | |
| fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem. | |
| tris quoque Threicios Boreae de gente suprema | 350 |
| et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit, | |
| per uarios sternit casus. accurrit Halaesus | |
| Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, | |
| insignis Messapus equis. expellere tendunt | |
| nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso | 355 |
| Ausoniae. magno discordes aethere uenti | |
| proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis; | |
| non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; | |
| anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: | |
| haud aliter Troianae acies aciesque Latinae | 360 |
| concurrunt, haeret pede pes densusque uiro uir. | |
| At parte ex alia, qua saxa rotantia late | |
| intulerat torrens arbustaque diruta ripis, | |
| Arcadas insuetos acies inferre pedestris | |
| ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci, | 365 |
| aspera aquis natura loci dimittere quando | |
| suasit equos, unum quod rebus restat egenis, | |
| nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris; | |
| 'quo fugitis, socii? per uos et fortia facta, | |
| per ducis Euandri nomen deuictaque bella | 370 |
| spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, | |
| fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis | |
| est uia. qua globus ille uirum densissimus urget, | |
| hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit. | |
| numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste | 375 |
| mortales; totidem nobis animaeque manusque. | |
| ecce maris magna claudit nos obice pontus, | |
| deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?' | |
| haec ait, et medius densos prorumpit in hostis. | |
| Obuius huic primum fatis adductus iniquis | 380 |
| fit Lagus. hunc, uellit magno dum pondere saxum, | |
| intorto figit telo, discrimina costis | |
| per medium qua spina dabat, hastamque receptat | |
| ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo, | |
| ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, | 385 |
| dum furit, incautum crudeli morte sodalis | |
| excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. | |
| hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta | |
| Anchemolum thalamos ausum incestare nouercae. | |
| uos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in aruis, | 390 |
| Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, | |
| indiscreta suis gratusque parentibus error; | |
| at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas. | |
| nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; | |
| te decisa suum, Laride, dextera quaerit | 395 |
| semianimesque micant digiti ferrumque retractant. | |
| Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis | |
| facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis. | |
| Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter | |
| traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; | 400 |
| Ilo namque procul ualidam derexerat hastam, | |
| quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, | |
| te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus | |
| caedit semianimis Rutulorum calcibus arua. | |
| ac uelut optato uentis aestate coortis | 405 |
| dispersa immittit siluis incendia pastor, | |
| correptis subito mediis extenditur una | |
| horrida per latos acies Volcania campos, | |
| ille sedens uictor flammas despectat ouantis: | |
| non aliter socium uirtus coit omnis in unum | 410 |
| teque iuuat, Palla. sed bellis acer Halaesus | |
| tendit in aduersos seque in sua colligit arma. | |
| hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, | |
| Strymonio dextram fulgenti deripit ense | |
| elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis | 415 |
| ossaque dispersit cerebro permixta cruento. | |
| fata canens siluis genitor celarat Halaesum; | |
| ut senior leto canentia lumina soluit, | |
| iniecere manum Parcae telisque sacrarunt | |
| Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus: | 420 |
| 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, | |
| fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi. | |
| haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.' | |
| audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus, | |
| Arcadio infelix telo dat pectus inermum. | 425 |
| At non caede uiri tanta perterrita Lausus, | |
| pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem | |
| oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. | |
| sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci | |
| et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri. | 430 |
| agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis; | |
| extremi addensent acies nec turba moueri | |
| tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget, | |
| hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas, | |
| egregii forma, sed quis Fortuna negarat | 435 |
| in patriam reditus. ipsos concurrere passus | |
| haud tamen inter se magni regnator Olympi; | |
| mox illos sua fata manent maiore sub hoste. | |
| Interea soror alma monet succedere Lauso | |
| Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen. | 440 |
| ut uidit socios: 'tempus desistere pugnae; | |
| solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas | |
| debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' | |
| haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. | |
| at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba | 445 |
| miratus stupet in Turno corpusque per ingens | |
| lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu, | |
| talibus et dictis it contra dicta tyranni: | |
| 'aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis | |
| aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. | 450 |
| tolle minas.' fatus medium procedit in aequor; | |
| frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. | |
| desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire | |
| comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta | |
| stare procul campis meditantem in proelia taurum, | 455 |
| aduolat, haud alia est Turni uenientis imago. | |
| hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, | |
| ire prior Pallas, si qua fors adiuuet ausum | |
| uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: | |
| 'per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti, | 460 |
| te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. | |
| cernat semineci sibi me rapere arma cruenta | |
| uictoremque ferant morientia lumina Turni.' | |
| audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo | |
| corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. | 465 |
| tum genitor natum dictis adfatur amicis: | |
| 'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus | |
| omnibus est uitae; sed famam extendere factis, | |
| hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis | |
| tot gnati cecidere deum, quin occidit una | 470 |
| Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum | |
| fata uocant metasque dati peruenit ad aeui.' | |
| sic ait, atque oculos Rutulorum reicit aruis. | |
| At Pallas magnis emittit uiribus hastam | |
| uaginaque caua fulgentem deripit ensem. | 475 |
| illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa | |
| incidit, atque uiam clipei molita per oras | |
| tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. | |
| hic Turnus ferro praefixum robur acuto | |
| in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: | 480 |
| 'aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.' | |
| dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, | |
| quem pellis totiens obeat circumdata tauri, | |
| uibranti cuspis medium transuerberat ictu | |
| loricaeque moras et pectus perforat ingens. | 485 |
| ille rapit calidum frustra de uulnere telum: | |
| una eademque uia sanguis animusque sequuntur. | |
| corruit in uulnus (sonitum super arma dedere) | |
| et terram hostilem moriens petit ore cruento. | |
| quem Turnus super adsistens: | 490 |
| 'Arcades, haec' inquit 'memores mea dicta referte | |
| Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto. | |
| quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, | |
| largior. haud illi stabunt Aeneia paruo | |
| hospitia.' et laeuo pressit pede talia fatus | 495 |
| exanimem rapiens immania pondera baltei | |
| impressumque nefas: una sub nocte iugali | |
| caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti, | |
| quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro; | |
| quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus. | 500 |
| nescia mens hominum fati sortisque futurae | |
| et seruare modum rebus sublata secundis! | |
| Turno tempus erit magno cum optauerit emptum | |
| intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque | |
| oderit. at socii multo gemitu lacrimisque | 505 |
| impositum scuto referunt Pallanta frequentes. | |
| o dolor atque decus magnum rediture parenti, | |
| haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, | |
| cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos! | |
| Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor | 510 |
| aduolat Aeneae tenui discrimine leti | |
| esse suos, tempus uersis succurrere Teucris. | |
| proxima quaeque metit gladio latumque per agmen | |
| ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum | |
| caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis | 515 |
| omnia sunt oculis, mensae quas aduena primas | |
| tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos | |
| quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens, | |
| uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris | |
| captiuoque rogi perfundat sanguine flammas. | 520 |
| inde Mago procul infensam contenderat hastam: | |
| ille astu subit, at tremibunda superuolat hasta, | |
| et genua amplectens effatur talia supplex: | |
| 'per patrios manis et spes surgentis Iuli | |
| te precor, hanc animam serues gnatoque patrique. | 525 |
| est domus alta, iacent penitus defossa talenta | |
| caelati argenti, sunt auri pondera facti | |
| infectique mihi. non hic uictoria Teucrum | |
| uertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' | |
| dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: | 530 |
| 'argenti atque auri memoras quae multa talenta | |
| gnatis parce tuis. belli commercia Turnus | |
| sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. | |
| hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' | |
| sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa | 535 |
| ceruice orantis capulo tenus applicat ensem. | |
| nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos, | |
| infula cui sacra redimibat tempora uitta, | |
| totus conlucens ueste atque insignibus albis. | |
| quem congressus agit campo, lapsumque superstans | 540 |
| immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus | |
| lecta refert umeris tibi, rex Gradiue, tropaeum. | |
| Instaurant acies Volcani stirpe creatus | |
| Caeculus et ueniens Marsorum montibus Vmbro. | |
| Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram | 545 |
| et totum clipei ferro deiecerat orbem | |
| (dixerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbo | |
| crediderat, caeloque animum fortasse ferebat | |
| canitiemque sibi et longos promiserat annos); | |
| Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, | 550 |
| siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, | |
| obuius ardenti sese obtulit. ille reducta | |
| loricam clipeique ingens onus impedit hasta, | |
| tum caput orantis nequiquam et multa parantis | |
| dicere deturbat terrae, truncumque tepentem | 555 |
| prouoluens super haec inimico pectore fatur: | |
| 'istic nunc, metuende, iace. non te optima mater | |
| condet humi patrioque onerabit membra sepulcro: | |
| alitibus linquere feris, aut gurgite mersum | |
| unda feret piscesque impasti uulnera lambent.' | 560 |
| protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, | |
| persequitur, fortemque Numam fuluumque Camertem, | |
| magnanimo Volcente satum, ditissimus agri | |
| qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis. | |
| Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt | 565 |
| centenasque manus, quinquaginta oribus ignem | |
| pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra | |
| tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis: | |
| sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor | |
| ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei | 570 |
| quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit. | |
| atque illi longe gradientem et dira frementem | |
| ut uidere, metu uersi retroque ruentes | |
| effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. | |
| Interea biiugis infert se Lucagus albis | 575 |
| in medios fraterque Liger; sed frater habenis | |
| flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. | |
| haud tulit Aeneas tanto feruore furentis; | |
| inruit aduersaque ingens apparuit hasta. | |
| cui Liger: | 580 |
| 'non Diomedis equos nec currum cernis Achilli | |
| aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui | |
| his dabitur terris.' uesano talia late | |
| dicta uolant Ligeri. sed non et Troius heros | |
| dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis. | 585 |
| Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo | |
| admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo | |
| aptat se pugnae, subit oras hasta per imas | |
| fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen; | |
| excussus curru moribundus uoluitur aruis. | 590 |
| quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: | |
| 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum | |
| prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae: | |
| ipse rotis saliens iuga deseris.' haec ita fatus | |
| arripuit biiugos; frater tendebat inertis | 595 |
| infelix palmas curru delapsus eodem: | |
| 'per te, per qui te talem genuere parentes, | |
| uir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' | |
| pluribus oranti Aeneas: 'haud talia dudum | |
| dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.' | 600 |
| tum latebras animae pectus mucrone recludit. | |
| talia per campos edebat funera ductor | |
| Dardanius torrentis aquae uel turbinis atri | |
| more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt | |
| Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus. | 605 |
| Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: | |
| 'o germana mihi atque eadem gratissima coniunx, | |
| ut rebare, Venus (nec te sententia fallit) | |
| Troianas sustentat opes, non uiuida bello | |
| dextra uiris animusque ferox patiensque pericli.' | 610 |
| cui Iuno summissa: 'quid, o pulcherrime coniunx, | |
| sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? | |
| si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, | |
| uis in amore foret, non hoc mihi namque negares, | |
| omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum | 615 |
| et Dauno possem incolumem seruare parenti. | |
| nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. | |
| ille tamen nostra deducit origine nomen | |
| Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga | |
| saepe manu multisque onerauit limina donis.' | 620 |
| cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi: | |
| 'si mora praesentis leti tempusque caduco | |
| oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis, | |
| tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis: | |
| hactenus indulsisse uacat. sin altior istis | 625 |
| sub precibus uenia ulla latet totumque moueri | |
| mutariue putas bellum, spes pascis inanis.' | |
| et Iuno adlacrimans: 'quid si, quae uoce grauaris, | |
| mente dares atque haec Turno rata uita maneret? | |
| nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri | 630 |
| uana feror. quod ut o potius formidine falsa | |
| ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' | |
| Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto | |
| misit agens hiemem nimbo succincta per auras, | |
| Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit. | 635 |
| tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram | |
| in faciem Aeneae (uisu mirabile monstrum) | |
| Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque | |
| diuini adsimulat capitis, dat inania uerba, | |
| dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, | 640 |
| morte obita qualis fama est uolitare figuras | |
| aut quae sopitos deludunt somnia sensus. | |
| at primas laeta ante acies exsultat imago | |
| inritatque uirum telis et uoce lacessit. | |
| instat cui Turnus stridentemque eminus hastam | 645 |
| conicit; illa dato uertit uestigia tergo. | |
| tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus | |
| credidit atque animo spem turbidus hausit inanem: | |
| 'quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos; | |
| hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' | 650 |
| talia uociferans sequitur strictumque coruscat | |
| mucronem, nec ferre uidet sua gaudia uentos. | |
| Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi | |
| expositis stabat scalis et ponte parato, | |
| qua rex Clusinis aduectus Osinius oris. | 655 |
| huc sese trepida Aeneae fugientis imago | |
| conicit in latebras, nec Turnus segnior instat | |
| exsuperatque moras et pontis transilit altos. | |
| uix proram attigerat, rumpit Saturnia funem | |
| auulsamque rapit reuoluta per aequora nauem. | 660 |
| tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago, | 663 |
| sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae, | |
| illum autem Aeneas absentem in proelia poscit; | 661 |
| obuia multa uirum demittit corpora morti, | |
| cum Turnum medio interea fert aequore turbo. | 665 |
| respicit ignarus rerum ingratusque salutis | |
| et duplicis cum uoce manus ad sidera tendit: | |
| 'omnipotens genitor, tanton me crimine dignum | |
| duxisti et talis uoluisti expendere poenas? | |
| quo feror? unde abii? quae me fuga quemue reducit? | 670 |
| Laurentisne iterum muros aut castra uidebo? | |
| quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti? | |
| quosque (nefas) omnis infanda in morte reliqui | |
| et nunc palantis uideo, gemitumque cadentum | |
| accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat | 675 |
| terra mihi? uos o potius miserescite, uenti; | |
| in rupes, in saxa (uolens uos Turnus adoro) | |
| ferte ratem saeuisque uadis immittite syrtis, | |
| quo nec me Rutuli nec conscia fama sequatur.' | |
| haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, | 680 |
| an sese mucrone ob tantum dedecus amens | |
| induat et crudum per costas exigat ensem, | |
| fluctibus an iaciat mediis et litora nando | |
| curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma. | |
| ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno | 685 |
| continuit iuuenemque animi miserata repressit. | |
| labitur alta secans fluctuque aestuque secundo | |
| et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. | |
| At Iouis interea monitis Mezentius ardens | |
| succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis. | 690 |
| concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, | |
| uni odiisque uiro telisque frequentibus instant. | |
| ille (uelut rupes uastum quae prodit in aequor, | |
| obuia uentorum furiis expostaque ponto, | |
| uim cunctam atque minas perfert caelique marisque | 695 |
| ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum | |
| sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, | |
| sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis | |
| occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum | |
| succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso | 700 |
| donat habere umeris et uertice figere cristas. | |
| nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta | |
| aequalem comitemque, una quem nocte Theano | |
| in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas | |
| Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna | 705 |
| occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. | |
| ac uelut ille canum morsu de montibus altis | |
| actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos | |
| defendit multosque palus Laurentia silua | |
| pascit harundinea, postquam inter retia uentum est, | 710 |
| substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, | |
| nec cuiquam irasci propiusue accedere uirtus, | |
| sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; | |
| ille autem impauidus partis cunctatur in omnis | 717 |
| dentibus infrendens et tergo decutit hastas: | |
| haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, | 714 |
| non ulli est animus stricto concurrere ferro, | 715 |
| missilibus longe et uasto clamore lacessunt. | |
| Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, | 719 |
| Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. | 720 |
| hunc ubi miscentem longe media agmina uidit, | |
| purpureum pennis et pactae coniugis ostro, | |
| impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans | |
| (suadet enim uesana fames), si forte fugacem | |
| conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum, | 725 |
| gaudet hians immane comasque arrexit et haeret | |
| uisceribus super incumbens; lauit improba taeter | |
| ora cruor— | |
| sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. | |
| sternitur infelix Acron et calcibus atram | 730 |
| tundit humum exspirans infractaque tela cruentat. | |
| atque idem fugientem haud est dignatus Oroden | |
| sternere nec iacta caecum dare cuspide uulnus; | |
| obuius aduersoque occurrit seque uiro uir | |
| contulit, haud furto melior sed fortibus armis. | 735 |
| tum super abiectum posito pede nixus et hasta: | |
| 'pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes.' | |
| conclamant socii laetum paeana secuti; | |
| ille autem exspirans: 'non me, quicumque es, inulto, | |
| uictor, nec longum laetabere; te quoque fata | 740 |
| prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.' | |
| ad quem subridens mixta Mezentius ira: | |
| 'nunc morere. ast de me diuum pater atque hominum rex | |
| uiderit.' hoc dicens eduxit corpore telum. | |
| olli dura quies oculos et ferreus urget | 745 |
| somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. | |
| Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen | |
| partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen, | |
| Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten, | |
| illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, | 750 |
| hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis, | |
| quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae | |
| deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces | |
| insidiis, iaculo et longe fallente sagitta. | |
| Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors | 755 |
| funera; caedebant pariter pariterque ruebant | |
| uictores uictique, neque his fuga nota neque illis. | |
| di Iouis in tectis iram miserantur inanem | |
| amborum et tantos mortalibus esse labores; | |
| hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno. | 760 |
| pallida Tisiphone media inter milia saeuit. | |
| At uero ingentem quatiens Mezentius hastam | |
| turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion, | |
| cum pedes incedit medii per maxima Nerei | |
| stagna uiam scindens, umero supereminet undas, | 765 |
| aut summis referens annosam montibus ornum | |
| ingrediturque solo et caput inter nubila condit, | |
| talis se uastis infert Mezentius armis. | |
| huic contra Aeneas speculatus in agmine longo | |
| obuius ire parat. manet imperterritus ille | 770 |
| hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; | |
| atque oculis spatium emensus quantum satis hastae: | |
| 'dextra mihi deus et telum, quod missile libro, | |
| nunc adsint! uoueo praedonis corpore raptis | |
| indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum | 775 |
| Aeneae.' dixit, stridentemque eminus hastam | |
| iecit. at illa uolans clipeo est excussa proculque | |
| egregium Antoren latus inter et ilia figit, | |
| Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis | |
| haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. | 780 |
| sternitur infelix alieno uulnere, caelumque | |
| aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos. | |
| tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem | |
| aere cauum triplici, per linea terga tribusque | |
| transiit intextum tauris opus, imaque sedit | 785 |
| inguine, sed uiris haud pertulit. ocius ensem | |
| Aeneas uiso Tyrrheni sanguine laetus | |
| eripit a femine et trepidanti feruidus instat. | |
| ingemuit cari grauiter genitoris amore, | |
| ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae— | 790 |
| hic mortis durae casum tuaque optima facta, | |
| si qua fidem tanto est operi latura uetustas, | |
| non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo— | |
| ille pedem referens et inutilis inque ligatus | |
| cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat. | 795 |
| proripuit iuuenis seseque immiscuit armis, | |
| iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis | |
| Aeneae subiit mucronem ipsumque morando | |
| sustinuit; socii magno clamore sequuntur, | |
| dum genitor nati parma protectus abiret, | 800 |
| telaque coniciunt perturbantque eminus hostem | |
| missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se. | |
| ac uelut effusa si quando grandine nimbi | |
| praecipitant, omnis campis diffugit arator | |
| omnis et agricola, et tuta latet arce uiator | 805 |
| aut amnis ripis aut alti fornice saxi, | |
| dum pluit in terris, ut possint sole reducto | |
| exercere diem: sic obrutus undique telis | |
| Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, | |
| sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: | 810 |
| 'quo moriture ruis maioraque uiribus audes? | |
| fallit te incautum pietas tua.' nec minus ille | |
| exsultat demens, saeuae iamque altius irae | |
| Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso | |
| Parcae fila legunt. ualidum namque exigit ensem | 815 |
| per medium Aeneas iuuenem totumque recondit; | |
| transiit et parmam mucro, leuia arma minacis, | |
| et tunicam molli mater quam neuerat auro, | |
| impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras | |
| concessit maesta ad Manis corpusque reliquit. | 820 |
| At uero ut uultum uidit morientis et ora, | |
| ora modis Anchisiades pallentia miris, | |
| ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit, | |
| et mentem patriae subiit pietatis imago. | |
| 'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, | 825 |
| quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? | |
| arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum | |
| manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto. | |
| hoc tamen infelix miseram solabere mortem: | |
| Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro | 830 |
| cunctantis socios et terra subleuat ipsum | |
| sanguine turpantem comptos de more capillos. | |
| Interea genitor Tiberini ad fluminis undam | |
| uulnera siccabat lymphis corpusque leuabat | |
| arboris acclinis trunco. procul aerea ramis | 835 |
| dependet galea et prato grauia arma quiescunt. | |
| stant lecti circum iuuenes; ipse aeger anhelans | |
| colla fouet fusus propexam in pectore barbam; | |
| multa super Lauso rogitat, multumque remittit | |
| qui reuocent maestique ferant mandata parentis. | 840 |
| at Lausum socii exanimem super arma ferebant | |
| flentes, ingentem atque ingenti uulnere uictum. | |
| agnouit longe gemitum praesaga mali mens. | |
| canitiem multo deformat puluere et ambas | |
| ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. | 845 |
| 'tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas, | |
| ut pro me hostili paterer succedere dextrae, | |
| quem genui? tuane haec genitor per uulnera seruor | |
| morte tua uiuens? heu, nunc misero mihi demum | |
| exitium infelix, nunc alte uulnus adactum! | 850 |
| idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen, | |
| pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis. | |
| debueram patriae poenas odiisque meorum: | |
| omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! | |
| nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo. | 855 |
| sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum | |
| se femur et, quamquam uis alto uulnere tardat, | |
| haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi, | |
| hoc solamen erat, bellis hoc uictor abibat | |
| omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit: | 860 |
| 'Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est, | |
| uiximus. aut hodie uictor spolia illa cruenti | |
| et caput Aeneae referes Lausique dolorum | |
| ultor eris mecum, aut, aperit si nulla uiam uis, | |
| occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, | 865 |
| iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' | |
| dixit, et exceptus tergo consueta locauit | |
| membra manusque ambas iaculis onerauit acutis, | |
| aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. | |
| sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens | 870 |
| uno in corde pudor mixtoque insania luctu. | |
| atque hic Aenean magna ter uoce uocauit. | 873 |
| Aeneas agnouit enim laetusque precatur: | |
| 'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo! | 875 |
| incipias conferre manum.' | |
| tantum effatus et infesta subit obuius hasta. | |
| ille autem: 'quid me erepto, saeuissime, nato | |
| terres? haec uia sola fuit qua perdere posses: | |
| nec mortem horremus nec diuum parcimus ulli. | 880 |
| desine, nam uenio moriturus et haec tibi porto | |
| dona prius.' dixit, telumque intorsit in hostem; | |
| inde aliud super atque aliud figitque uolatque | |
| ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. | |
| ter circum astantem laeuos equitauit in orbis | 885 |
| tela manu iaciens, ter secum Troius heros | |
| immanem aerato circumfert tegmine siluam. | |
| inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet | |
| uellere, et urgetur pugna congressus iniqua, | |
| multa mouens animo iam tandem erumpit et inter | 890 |
| bellatoris equi caua tempora conicit hastam. | |
| tollit se arrectum quadripes et calcibus auras | |
| uerberat, effusumque equitem super ipse secutus | |
| implicat eiectoque incumbit cernuus armo. | |
| clamore incendunt caelum Troesque Latinique. | 895 |
| aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem | |
| et super haec: 'ubi nunc Mezentius acer et illa | |
| effera uis animi?' contra Tyrrhenus, ut auras | |
| suspiciens hausit caelum mentemque recepit: | |
| 'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? | 900 |
| nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni, | |
| nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. | |
| unum hoc per si qua est uictis uenia hostibus oro: | |
| corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum | |
| circumstare odia: hunc, oro, defende furorem | 905 |
| et me consortem nati concede sepulcro.' | |
| haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem | |
| undantique animam diffundit in arma cruore. |