| III | |
| [Iollas, Lycidas] | |
| Iollas Numquid in hac, Lycida, vidisti forte iuvencam | 3.1 |
| valle meam? solet ista tuis occurrere tauris, | |
| et iam paene duas, dum quaeritur, eximit horas; | |
| nec tamen apparet, duris ego perdita ruscis | |
| iam dudum nullis dubitavi crura rubetis | 5 |
| scindere, nec quicquam post tantum sanguinis egi. | |
| Lycidas Non satis attendi: nec enim vacat. uror, Iolla, | |
| uror, et inmodice: Lycidan ingrata reliquit | |
| Phyllis amatque novum post tot mea munera Mopsum. | |
| Iollas Mobilior ventis o femina! sic tua Phyllis: | 10 |
| quae sibi, nam memini, si quando solus abesses, | |
| mella etiam sine te iurabat amara videri. | |
| Lycidas Altius ista querar, si forte vacabis, Iolla. | |
| has pete nunc salices et laevas flecte sub ulmos. | |
| nam cum prata calent, illic requiescere noster | 15 |
| taurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbra | |
| et matutinas revocat palearibus herbas. | |
| Iollas Non equidem, Lycida, quamvis contemptus abibo. | |
| Tityre, quas dixit, salices pete solus et illinc, | |
| si tamen invenies, deprensam verbere multo | 20 |
| huc age; sed fractum referas hastile memento. | |
| nunc age dic, Lycida, quae vos tam magna tulere | |
| iurgia? quis vestro deus intervenit amori? | |
| Lycidas Phyllide contentus sola (tu testis, Iolla) | |
| Callirhoen sprevi, quamvis cum dote rogaret: | 25 |
| en sibi cum Mopso calamos intexere cera | |
| incipit et puero comitata sub ilice cantat. | |
| haec ego cum vidi, fateor, sic intimus arsi, | |
| ut nihil ulterius tulerim. nam protinus ambas | |
| diduxi tunicas et pectora nuda cecidi. | 30 |
| Alcippen irata petit dixitque: 'relicto, | |
| improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit'. | |
| nunc penes Alcippen manet ac ne forte negetur, | |
| a! vereor; nec tam nobis ego Phyllida reddi | |
| exopto quam cum Mopso iurgetur anhelo. | 35 |
| Iollas A te coeperunt tua iurgia; tu prior illi | |
| victas tende manus; decet indulgere puellae, | |
| vel cum prima nocet. si quid mandare iuvabit, | |
| sedulus iratae contingam nuntius aures. | |
| Lycidas Iam dudum meditor, quo Phyllida carmine placem. | 40 |
| forsitan audito poterit mitescere cantu; | |
| et solet illa meas ad sidera ferre Camenas. | |
| Iollas Dic age; nam cerasi tua cortice verba notabo | |
| et decisa feram rutilanti carmina libro. | |
| Lycidas 'Has tibi, Phylli, preces iam pallidus, hos tibi cantus | 45 |
| dat Lycidas, quos nocte miser modulatur acerba, | |
| dum flet et excluso disperdit lumina somno. | |
| non sic destricta macrescit turdus oliva, | |
| non lepus, extremas legulus cum sustulit uvas, | |
| ut Lycidas domina sine Phyllide tabidus erro. | 50 |
| te sine, vae misero, mihi lilia nigra videntur | |
| nec sapiunt fontes et acescunt vina bibenti. | |
| at si tu venias, et candida lilia fient | |
| et sapient fontes et dulcia vina bibentur. | |
| ille ego sum Lycidas, quo te cantante solebas | 55 |
| dicere felicem, cui dulcia saepe dedisti | |
| oscula nec medios dubitasti rumpere cantus | |
| atque inter calamos errantia labra petisti. | |
| a dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsi | |
| vox et carmen iners et acerbae stridor avenae? | 60 |
| quem sequeris? quem, Phylli, fugis? formosior illo | |
| dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas. | |
| sum quoque divitior: certaverit ille tot haedos | |
| pascere quot nostri numerantur vespere tauri. | |
| quid tibi, quae nosti, referam? scis, optima Phylli, | 65 |
| quam numerosa meis siccetur bucula mulctris | |
| et quam multa suos suspendat ad ubera natos. | |
| sed mihi nec gracili sine te fiscella salicto | |
| texitur et nullo tremuere coagula lacte. | |
| quod si dura times etiam nunc verbera, Phylli, | 70 |
| tradimus ecce manus: licet illae vimine torto, | |
| sic licet et lenta post tergum vite domentur, | |
| ut mala nocturni religavit bracchia Mopsi | |
| Tityrus et furem medio suspendit ovili. | |
| accipe, ne dubites: meruit manus utraque poenas. | 75 |
| his tamen, his isdem manibus tibi saepe palumbes, | |
| saepe etiam leporem decepta matre paventem | |
| misimus in gremium; per me tibi lilia prima | |
| contigerant primaeque rosae; vixdum bene florem | |
| degustabat apis, tu cingebare coronis. | 80 |
| aurea sed forsan mendax tibi munera iactat, | |
| qui metere occidua ferales nocte lupinos | |
| dicitur et cocto pensare legumine panem: | |
| qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur, | |
| vilia cum subigit manualibus hordea saxis. | 85 |
| quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis | |
| obstiterit, laqueum miseri nectemus ab illa | |
| ilice, quae nostros primum violavit amores. | |
| hi tamen ante mala figentur in arbore versus: | |
| "credere, pastores, levibus nolite puellis; | 90 |
| Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum"'.— | |
| Nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla, | |
| perfer et exora modulato Phyllida cantu. | |
| ipse procul stabo vel acuta carice tectus | |
| vel propius latitans vicina saepe sub horti. | 95 |
| Iollas Ibimus: et veniet, nisi me praesagia fallunt. | |
| nam bonus a dextro fecit mihi Tityrus omen, | |
| qui venit inventa non irritus ecce iuvenca. |