Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut bal- 2.17.1.1
neo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarun-
dam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor aedi-
ficio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec
sole quoque et exercitatione mouetur. Vtiliaque haec genera sunt, quo- 5
tiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac neruorum quoque
quaedam uitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt con- 2.1
uenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre
uel inter initia morborum uel etiam grauibus morbis tenentur. Ca-
uendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate tempte-
tur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium 5
cibi plenioris uinique firmioris [ualetudinis] facit, modo ipsam fe-
brem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique
corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit. Antiqui ti- 3.1
midius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea
res, si tempestiua est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre libera-
tus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post
tempus accessionis, tuto lauari potest. At si circumitum habere ea fe- 5
bris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non
accessit, balneum tutum est. Manentibus uero adhuc febribus, si eae 4.1
sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista
temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant,
neue lingua aspera sit, neue aut in medio corpore aut in capite dolor
ullus sit, neue tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, 5
quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante
horrorem, alterum febre finita: in is uero, qui lentis febriculis diu 5.1
detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe
lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo
genere ualetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum uitare de-
bet, ne ante frigus aliquod experiatur. Vbi in balneum uenit, paulisper 6.1
resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui
oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum
perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo
frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris primum ibi, 7.1
deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida; tum in solio de-
scendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu
aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora
recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante uero 5
an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat,
ex ratione ualetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim 8.1
ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum,
deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda
uirium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat;
sed maturius is auferendus curioseque uestimentis inuoluendus est, ut 5
neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid ad-
sumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quid- 9.1
libet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore ui opus est,
etiam solum linteum, at si maiore, exstincti ti<ti>ones inuolutique pan-
niculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et
in uasa fictilia, [similitudine] quas lenticulas uocant, aqua coicitur; 5
et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam,
tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxta- 10.1
que ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterum-
que ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur:
ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde in-
uicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui con- 5
tractis aliquo morbo neruis opitulatur. His omnibus commune est di-
gerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in
aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis mor-
borum generibus dicetur.