Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, ma- 1.pr.62.1
gis etiam quam ulli rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia
tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio [nouo] nomine artis
indiget, si modo, (quod primum est,) non memoriae soli sed rationi
quoque insistit. Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua prae- 63.1
cepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola
sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit,
quilibet etiam inperitissimus uidet: quid autem conpressum corpus re-
soluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est me- 5
dicus; si, <ut> ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab
experientia, empericus. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, me- 64.1
dicina intra usum est; neque adiectum quicquam empericorum pro-
fessioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum
facillima, et non plus quam uulgaria. Nam et ii, qui pecoribus ac iumen- 65.1
tis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non pos-
sint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum sup-
tilem medicinae rationem non nouerint, communia tantum uident; et
qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere 5
non sustinent, ad communia ista confugiunt. Neque Hercules istud 66.1
antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam
uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia
<et> propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professio-
nem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluen- 5
tium morborum genera diuersa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt,
inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum 67.1
uomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore
digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut
oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum uacat. Nihil
autem horum sic ut aliud curatur. Ita protinus in his a communi 68.1
fluentis morbi contemplatione ad propriam medicin<a> descendit. At-
que in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est;
quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: si-
quidem certae qu<aeda>m res sunt, quae in pluribus uentrem aut ad- 5
stringunt aut resoluunt. Inueniuntur tamen, in quibus aliter atque
in ceteris idem eueniat: in his ergo communium inspectio contra-
ria est, propriorum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio 69.1
saepe morbum soluit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medi-
cus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti
adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam
frigidam ingessit; qua ille <e>pota cum uini uim miscendo fregisset, 5
protinus febrem somno et sudore discussit. Quod auxilium medicus 70.1
opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut
fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam pro-
prium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum
disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, 5
ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus, aestus, sa-
tietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut tempori-
bus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum ne-
que purgatione aluum sollicitet. Quae uera quidem sunt; a commu- 71.1
nibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis
uolunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus
anni sit, aegris uero non esse; quibus tanto magis omnis obseruatio
necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Qui<n> 5
etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates
sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe
restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex qui- 72.1
bus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, fa-
cilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, faci-
lius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus
quam exercitatus homo sustinet: saepe autem in eo magis necessaria 73.1
cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum,
qui propria non nouit, communia tantum debere intueri; eumque,
qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed
his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen 5
medicum esse amicum quam extraneum.