Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, 3.24.2.5
si febris est, eam uictus genere discutere; si non est, scamoniam po-
tui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa
nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Ascle- 3.1
piades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis
causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis. Quidam su-
perioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se
consequi dicunt. Ego ubique, si satis uirium est, ualidiora; si parum, 5
inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo 4.1
modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere
Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat; tum altero triduo uali-
diores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde
ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur; omisso 5
Graeco uino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut
interdum <acres quoque cibos interponat, interdum> ad salsum uinum
redeat. Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione, 5.1
si hiemps est, balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et
conclaui cultiore, lusu, i<o>co, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur;
ob quae regius morbus dictus uidetur. Malagma quoque, quod digerat,
super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si 5
iecur aut lienis est adfectus.