At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius
|
4.17.1.1
|
est, si frequens biliosus uomitus accedit.—Oportet conquiescere,
|
|
cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere;
|
|
saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam
|
|
adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere
|
5
|
liberaliter; <a>dicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam,
|
|
album papauer; quae maxime inde urinam mouere consuerunt. Auxilio
|
2.1
|
quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris
|
|
semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII,
|
|
anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in
|
|
duas mulsi potiones diuisa: si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem
|
5
|
cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci
|
|
paululum, contrita e<t> cum lacte potui data. A<c> super quoque recte
|
|
quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori ex-
|
|
trahendo sunt.
|
|