Nimis uero intumescere uulnus periculosum; nihil intume-
|
5.26.26a.1
|
scere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis,
|
|
hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla
|
|
febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore. Ac ne febris qui-
|
|
dem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, per-
|
5
|
manet. Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra
|
|
tempus inflammationis durat, uel delirium mouet; uel, si neruorum
|
|
rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit. Vomitus
|
26b.1
|
quoque bilis non uoluntarius, uel protinus ut percussus est aliquis,
|
|
uel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quo-
|
|
rum uel nerui, uel etiam neruosi loci uulnerati sunt. Sponte tamen
|
|
uomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit: sed
|
5
|
neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum
|
|
in superioribus partibus plaga est.
|
|